|
Diese
Website ist nicht mehr aktuell. Sie ist nach http://www.pseudoisidor.mgh.de
umgezogen.
Die
aktuelle Version der Praefatio finden
Sie hier
This
Website has moved to http://www.pseudoisidor.mgh.de
This page
is no longer current. The current version of Praefatio
can be found here
Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Praefatio
N442, f. 3va; V630, f. 1v; I83; I83: f.
1ra; VD38, f. 3r;
A367, f. 4ra;
Bcan4, f. 17r
IN NOMINE DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI
INCIPIT PRAEFATIO
SANCTI ISIDORI EPISCOPI LIBRI HUIUS.
Isidorus
Mercator servus Christi lectori conservo suo et parens
in domino fidei salutem.
Compellor
a multis tam episcopis quam
reliquis servis dei canonum sententias colligere
et uno in volumine redigere et de multis unum facere. Sed hoc me oppido conturbat, quod diversae
interpretationes varias
sententias faciunt, et licet unus sit sensus, diversae
<V630: f. 1vb>
tamen sunt sententiae, et aliae longiores, aliae breviores. Ea vero concilia, quae Graeco sunt edita
stylo, amplius
quam tripliciter aut quadrupliciter interpretata atque conscripta
repperimus. Quod si veritas est quaerenda e pluribus, Graecorum
sequamur stylum eorumque imitemur dictiones atque exemplaria; sin minus, ipsi dicant atque exponant, quibus tot sunt exemplaria quot
codices. Nobis tamen videtur, cum in nostro discrepaverint sermone, ut unitas et veritas ab ipsis
quaerenda sit, quorum
lingua edita esse noscuntur. Quod et nos
fecimus, et sicut a veris eorum <I83: f. 1rb>
repperimus magistris, in volumine, cui haec praeponitur
praefatiuncula,
inserere curavimus.
Canon autem graece, latine regula nuncupatur.
Regula autem
dicta, quod recto ducit, ne aliquando aliorsum trahit. Alii dixerunt regulam
dictam, vel quod
regat, vel quod normam recte vivendi praebeat, sive quod distortum
pravumque quid corrigat. Synodum autem ex graeco interpretari comitatum
vel coetum. Concilium vero nomen tractum ex communi
intentione eo, quod in
unum dirigant omnes mentis obtutum. Cilia enim
oculorum sunt. Unde et, qui sibimet
dissentiunt, non
agunt concilium,
quia non sentiunt unum. Coetus vero conventus est vel congregatio a
coeundo, id est, conveniendo in unum, unde et conventus est nuncupatus,
quod ibi omnes conveniunt, sicut conventus, coetus vel concilium a societate multorum in unum.
In principio vero voluminis huius,
qualiter concilium apud
nos celebratur, posuimus, ut, qui nostrum ordinem sequi voluerint, sciant, <A367, f. 4rb>
qualiter hoc agere
debeant. Qui autem hoc agere melius
elegerint, faciant, quod iusto canonicoque atque sapientissimo consilio iudica<I83: f.
1va>verint. Denique propter eorum auctoritatem ceteris conciliis
praeposuimus canones, qui
dicuntur apostolorum, licet a quibusdam apocrifi dicantur, quoniam
plures eos recipiunt et sancti patres eorum
sententias synodali auctoritate <N442: f. 3vb>
roboraverunt <VD38, f. 3v> et inter canonicas posuerunt
constitutiones. Deinde quarundam epistolarum decreta apostolicorum
intersedavimus, id est Clementis, Anacleti, Evaristi et ceterorum
apostolicorum, quas hactenus repperire potuimus, epistolas usque ad Silvestrum
papam. Postmodum
vero Nicenam synodum constituimus propter auctoritatem eiusdem magni
concilii. Deinceps <V630, f. 2ra>
diversorum conciliorum Graecorum ac Latinorum, sive quae antea, seu quae postmodum facta sunt, sub ordine
numerorum ac <Bcan4,
f. 17v> temporum
capitulis suis
distincte sub huius voluminis aspectu locavimus, subicientes etiam
reliqua decreta praesulum Romanorum usque ad sanctum Gregorium et
quasdam epistolas ipsius, in quibus pro culmine sedis apostolicae non
impar conciliorum exstat auctoritas, quatenus ecclesiastici
ordinis disciplina in
unum a nobis <I83: f. 1vb> coacta atque digesta et sancti
praesules paternis instituantur regulis, et oboedientes ecclesiae
ministri vel populi spiritalibus imbuantur exemplis
et non malorum hominum pravitatibus
decipiantur.
Multi
enim pravitate et cupiditate
depressi, accusantes sacerdotes oppresserunt. Ideo sancti patres leges composuerunt, quas sanctos canones
appellaverunt. Multi ergo idcirco alios accusant, ut se per
illos excusent
aut eorum bonis ditentur. Plerique vero boni christiani propterea tacent, et portant aliorum peccata, quae noverunt, quia
documentis saepe
deseruntur, quibus ea, quae ipsi sciunt, iudicibus ecclesiasticis
probare possunt, quoniam licet vera sint quaedam, non
tamen iudicibus
credenda sunt, nisi quae certis indiciis demonstrantur, nisi quae manifesto
iudicio convincuntur,
nisi quae iudiciario ordine publicantur. Nullus enim, qui suis est rebus exspoliatus
aut a sede propria
vi aut terrore pulsus, antequam omnia sibi ablata ei legibus restituantur, et ipse
pacifice diu suis
fruatur honoribus, sedique propriae regulariter restitutus eius multo tem<I83: f. 2ra>pore
libere potiatur honore, iuxta cano<A367, f. 4vb>nicam
accusari,
vocari, iudicari aut damnari institutionem potest.
Unde
et historia ecclesiastica, ab
Eusebio Caesariensis episcopo confecta, de muliere quadam,
quae pro castitate
a marito accusabatur, ait: Praeceptum vel inditum est ab imperatore lege lata, ut primo
permitteretur ei
rem familiarem libere diutius ordinare, tum deinde responderet
obiectis. Haec omnes leges tam ecclesiasticae quam et vulgares
publicaeque praecipiunt. Horum vero concinnantia, si omnia ponerentur, ante deficeret
dies quam horum similia et nimis prolixa fieret
epistola.
Ex
pluribus tamen <N442: f. 4ra> aliqua
hic ad provocationem aliorum inserere iudicavimus. Ait
namque sanctus Leo
Romanae ecclesiae antistes in epistola Calcidonensi concilio
missa, cuius initium
est: Leo episcopus synodo Calcidonensi. Optaveram quidem, dilectissimi,
et reliqua: in qua inter cetera sic testatur dicens <V630: f.
2rb>: quia vero non
ignoramus per pravas aemulationes multarum ecclesiarum statum fuisse
turbatum, plurimosque <I83: f. 2rb> fratres iniuste
sedibus suis
pulsos et in exilia deportatos atque in locum superstitum alios
substitutos, his primitus vulneribus adhibeatur
medicina iustitiae.
Nec quisquam ita careat propriis, ut alter utatur alienis. Quem ita
errorem omnes relinquant, ut nemini quidem perire honor debeat, sed
prioribus episcopis cum omni privilegio suo ius proprium reformetur.
Eadem
et antiqui apostolici, qui fuerunt
ante synodum Nicenam sanciverunt. Eadem synodus, quae habita est in Lamsa sub Valentiniano loquitur. Eadem
plurimae Romanae synodi testantur, eadem papa Symmachus et
ceteri sancti patres
sanxerunt, quorum statuta prolixitatem vitantes hic inserere
distulimus. Si quis autem haec plenius scire et legere voluerit, suis
in auctoribus invenire et legere pleniter poterit. Nobis vero hac in praefatiun<Bcan4, f. 18r>cula
ista sufficiunt. Et sicut militi ex multis armis illa sufficiunt, quae
ferre congruenter super se poterit, sic nobis
de multis
sententiis una aut duae, vel quantum tunc temporis necesse fuerit
<I83: f. 2va>, sufficiunt, quoniam, sicut cum uno telo
aut duobus
inimicum vincimus, sic cum una aut duabus sententiis auctoritate plenis aemulum
superamus.
Si
enim de mulieribus <A367, f.
4vb> et saecularibus hominibus haec constituta sunt, multo magis ecclesiasticis viris et sacerdotibus
sunt concessa. Haec
eadem vero ecclesiastica iura iubent et saeculi leges praecipiunt. Similiter accusatores et accusationes, quas
saeculi leges
prohibent, canonica funditus repellit auctoritas.
Synodorum vero congregandarum auctoritas
apostolicae sedi privata commissa est potestate, nec ullam
synodum ratam esse
legimus, quae eius non fuerit auctoritate congregata vel fulta. Haec
canonica testatur auctoritas, haec historia ecclesiastica roborat, haec
sancti patres confirmant.
Scire autem vos, octoginta episcopos, qui hoc opus me incipere et
perficere
coegistis, et cunctos reliquos domini sacerdotes oportet, quod plura
quam illa viginti capitula, quae apud nos habentur, Niceni synodi
repperimus, et in decretis Iulii papae septuaginta
capitula eiusdem
<I83: f. 2vb> synodi esse debere
legimus. Quam epistolam <N442: f. 4rb> in suo
ordine inter cetera decreta
apostolicorum posuimus, haec scrutantibus et cunctis nosse volentibus
rimandam. Nam quod plura quam viginti capitula sint Niceni concilii, in
multis invenitur locis.
Legitur enim in Constantinopolitano
concilio ita:
Manifestum est, quod illa, quae sunt per unamquamque provinciam
<V630: f. 2va>, ipsius provinciae synodus dispenset,
sicut Niceno
constat decretum esse concilio.
Legitur
et in epistola Innocentii papae Victricio
Rotomagensi episcopo directa ita: Si quae causae
vel contentiones
inter clericos et laicos vel inter clericos tam maioris ordinis quam
etiam inferioris fuerint exortae, placuit, ut secundum synodum Nicenam
congregatis omnibus eiusdem provinciae episcopis iudicium terminetur,
et reliqua.
Sanctae etiam memoriae Theophilus Alexandrinus episcopus suis
in epistolis
meminit in concilio Niceno statutum esse, ut ab octavo Idus Martii
usque in diem Nonas Aprilis, diebus scilicet viginti et octo, qualiscumque luna nata fuerit in quolibet <I83: f.
3ra> medio
spatio, perhibet facere initium primi mensis,
quartamdecimam vero a duodecimo Kl. Aprilis usque in quartodecimo Kl. Maii solerter inquiri, etiam si die
sabbatorum
inciderit, consequenti die dominico, id est luna quintadecima, pascha celebrare conscripsit, et si die dominico luna quartadecima
eiusdem mensis, id
est primi mensis, evenerit ipsa ebdomada transmissa ad alterum diem dominicum,
pascha sine dubio
celebrare conscripsit.
His
et aliis quamplurimis exemplis patet
plura esse quam viginti Niceni concilii capitula et veram esse praedictam Iulii papae epistolam.
Nobis autem quidam e con<A367, f. 5r>sortio
fratrum nostrorum
orientales testati sunt se vidisse concilium Nicenum habens potiorem quattuor evangeliorum magnitudinem
continens in se
sessiones episcoporum et introductiones iudiciaque quaerimoniarum atque
definitiones et constitutiones necnon et
subscriptiones eorum.
Ad cuius similitudinem magnum Calcidonense
concilium
conscriptum esse confirmaverunt, et demum alia Constantinopolim condita, unum videlicet sub Iustiniano
imperatore <Bcan4,
f. 18v> con<I83:
f.
3rb>tra dei impugnatores Origenem, Didimum et Evagrium, et aliud
temporibus Agathonis papae et Constantini imperatoris contra
Macharium
episcopum et Stephanum eius discipulum ac reliquos episcopos, qui pro
frumento zizaniam ecclesiis seminaverunt, vinum
miscuerunt aquae et
proximo potum dederunt eversione turbidam et tamquam lupi agni simulabant mendacium, et veritas ut mendacium
refutabatur.
Nosse etiam oportet, licet cetera
<VD38: f. 4r> non infirment, quattuor esse principalia concilia, ex quibus plenissimam <N442: f. 4va> fidei doctrinam tenent
ecclesiae tam de patris et
filii et spiritus sancti divinitate quam de praedicti filii et
salvatoris nostri incarnatione. Prior harum Nicena synodus est
trecentorum decem et octo episcoporum sub Constantino Augusto peracta,
in quo Arrianae perfidiae blasphemia condemnata, qua inaequalitatem sanctae trinitatis idem Arrius asserebat, consubstantialem deo
patri dei filium eadem sancta synodus per symbolum definivit.
Secunda synodus <V630: f. 2vb> centum
quinquaginta patrum sub
Theodosio seniore Constantinopolim congregata <I83: 3va>,
quae Macedonium sanctum
spiritum deum esse negantem condemnans consubstantialem patri et filio
eundem paraclitum demonstravit dans latius symboli formam, quam tota
Graecia et Latinitas in ecclesiis praedicat. Tertia synodus est Ephesina prima ducentorum episcoporum sub
iuniore Theodosio
Augusto edita, quae Nestorium duas personas in Christo asserentem iusto
anathemate condemnavit ostendens manere in duabus naturis unam domini
nostri Iesu Christi personam. Quarta est synodus Calcidonensis
sexcentorum triginta sacerdotum sub Martiano principe habita, in qua Euticen,
Constantinopolitanum abbatem, verbi dei et carnis unam
naturam pronuntiantem
et eius defensorem Dioscorum quondam Alexandrinum episcopum et ipsum rursum Nestorium cum reliquis hereticis una
patrum sententia
praedamnavit, praedicans eadem synodus Christum deum sic natum de virgine,
<A367, f. 5rb>
ut in una substantia et divinae et humanae confiteantur
naturae. Haec sunt, ut praediximus <I83: f. 3vb>, quattuor principales et venerabiles synodi fidem catholicam
complentes.
Sed et si qua sunt concilia, quae sancti
patres spiritu
dei pleni sanxerunt, post istorum quattuor auctoritatem omni manent stabilita
vigore.
Primo quidem ordo, ut praedictum est, de
celebrando concilio
insertus habetur et postmodum canonum apostolorum ac primorum
apostolicorum, id est a sancto Clemente usque ad sanctum Silvestrum
decretorum atque diversorum conciliorum breviarium interpolatur sequens ordinem suum.
EXPLICIT
PRAEFATIO.
N442, f. 4va; V630, f. 2vb;
I83, f. 3vb; VD38, f. 4r; A367, f. 5rb; Bcan4, f. 18v
© 2004, 2005
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 20.11.2005
|