|
Diese
Website ist nicht mehr aktuell. Sie ist nach http://www.pseudoisidor.mgh.de
umgezogen.
Die
aktuelle
Version des 1.
Clemens-Briefs finden
Sie hier
This
Website
has moved to http://www.pseudoisidor.mgh.de
This page
is
no longer current. The current version of 1. Clemens-Brief
can be
found here
Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
1.
Clemens-Brief
A367, f. 9va; V630,
f. 6vb; N442, f. 8va; I83, f. 7rb; VD38, f. 6r; Bcan4, f. 20v
INCIPIT
EPISTOLA
CLEMENTIS AD
IACOBUM FRATREM DOMINI.
[H.
1] Clemens Iacobo domino episcopo episcoporum, regenti
Hebraeorum sanctam
ecclesiam Hierosolimis, sed <Bcan4, f. 21r> et omnes
ecclesias,
quae ubique dei providentia fundatae sunt, cum presbyteris et
diaconibus et ceteris omnibus fratribus, pax tibi sit semper.
Notum
tibi facio, domine, quia Simon Petrus, qui verae fidei merito et
integrae praedicationis obtentu fundamentum esse ecclesiae definitus
est, qua de causa etiam domini ore cognominatus
est Petrus, qui fuit primitiae electionis domini, apostolorum primus, cui et
primo deus pater
filium revelavit, cui et Christus competenter beatitudinem contulit, qui et vocatus
est et electus et
conviva domini et comes effectus, tamquam bonus et
probatis<I83, f.
7va>simus discipulus, qui occidentis obscuriorem mundi <VD38, f.
6v> plagam velut
omnium potentior illuminare praeceptus est, quique et integre potuit
implere praeceptum - sed quousque sermonem protraham refugiens indicare, quod triste est, quod quidem
necesse est,
licet tarde, proferre. Hic denique ipse Petrus, qui pro immensa
caritate, quam erga omnes homines gerebat, palam cum omni fiducia adversante etiam tyranno,
totius mundi
bonum praedicare non destitit et regem omnium saeculorum per orbem
terrae et usque ad ipsius Romanae urbis huius
notitiam, ut etiam
ipsa salvaretur, invexit, hic, inquam, pro pietate patiendo volens praesentem
vitam finivit.
In
ipsis autem diebus, quibus vitae finem sibi invenire praesensit, in conventu fratrum positus appraehensa manu mea
repente consurgens
in auribus totius ecclesiae haec protulit verba: Audite me, fratres
et conservi mei,
quoniam, ut edoctus sum ab eo, qui misit me, domino et <I83, f.
7vb> magistro Iesu Christo, dies mortis meae instat. [H.
2] Clementem hunc episcopum vobis ordino, cui soli
meae
praedicationis et doctrinae cathedram trado, qui mihi ab initio usque in finem
comes in omnibus
fuit, et per hoc veritatem totius meae praedicationis agnovit, qui in
omnibus temptationibus meis socius exstitit fideliter perseverans, quem
prae
ceteris expertus sum deum colentem, homines diligentem, castum,
discendi studiis deditum, sobrium, benignum, iustum, patientem,
scientem ferre nonnullorum etiam ex his, qui in verbo dei instituuntur,
iniurias. Propter quod ipsi trado a domino <A367, f.
9vb> mihi traditam
potestatem <V630, f. 7ra> ligandi et
solvendi, ut de omnibus, quibuscumque decreverit in terris, hoc
decretum sit et in caelis. Ligabit enim, quod oportet ligari, et
solvet, quod expedit solvi, tamquam qui ad liquidum ecclesiae regulam noverit.
Ipsum ergo audite
scientes, quia quicumque contristaverit <N442, f. 8vb>
doctorem
veritatis, peccat in Christum et patrem omnium exa<I83, f.
8ra>cerbat deum, propter quod et vita carebit. Ipsum autem, qui praeest ceteris,
oportet medici vicem agere et non ferae bestiae furore
commoveri.
[H.
3] Haec eo dicente ego procidens ad pedes eius
rogabam excusans
me et declinans honorem cathedrae vel potestatem. At ille respondens:
Pro hoc, inquit, ne me rogaveris, hoc enim fieri statutum est mihi, et
eo
magis, quo excusas, quia haec cathedra eum, qui cupit eam
et audacter
expetit, non requirit, sed ornatum <VD38, f. 7r> moribus
et in verbis
eruditum. Quod si
esset alius melior,
si quis mihi alius
adiutor tam sedulus adstitisset, si quis tam plene
doctrinae meae rationem
cepisset,
sed et ecclesiasticas
dispositiones a me tam plene
didicisset, habens alium talem, non te cogerem <Bcan4, f.
21v>
bonum opus suscipere nolentem. Superfluum est ergo alium quaerere, cum
primitias eorum, qui ex gentibus per me salvantur, et <I83, f. 8rb> praecipue
huius urbis te
primum obtulerim deo. Sed et aliud intuere, quia,
si periculum peccati times
suscipere refugiens
ecclesiae gubernacula,
certus esto,
quia amplius peccas,
qui populum dei velut in fluctibus positum et periclitantem, cum possis
iuvare, subterfugis tui tantummodo habens considerationem et non, quod
in commune omnibus expedit, providens. Sed certus
esto, quod necesse est te suscipere omne periculum, quia nec ego pro
salute omnium obsecrando cessabo. Quanto ergo mihi citius acquieveris,
tanto me citius laboris et tristitiae meae merore relevabis. Novi etiam hoc, o Clemens, quod tibi tedia
et molestias,
pericula etiam et opprobria ineruditi vulgi indocilisque conciliem, quae tu tamen, scio, quod constanter
et fortiter feres
respiciens ad illam spem, quae tibi apud <I83, f. 8va>
deum
patientiae praeparat coronam. Sed et illud cupio te mecum iusta ratione
perspicere, quando maxima opera tua indiget Christus. Nunc, cum
inimicus adversus sponsam eius commovet bellum, an in futuro tempore,
quando iam Christus post victoriam triumphabit nec ultra illius opera indigebit? Quis non etiam parvi
sensus intellegat,
quod istud est temporis, in quo operam tuam Christus <A367, f.
10ra> requirit? Tota igitur mente in praesenti necessitate
praebe
operam tuam, et auxilium <V630, f. 7rb> in proeliis
exhibe regi
optimo
remunerationes magnificas post victoriam reddituro. Libenter ergo
suscipe episcopatus officium eo maxime, quo ecclesiasticas
dispositiones a me probabiliter didicisti, ut salus eorum, qui per nos
confugerunt ad deum, nequaquam vacillet. Verumtamen et breviter te de ipsius dispensationis ordine coram
omnibus commonere
necessari<I83, f. 8vb>um
duxi. [H. 4] Te
quidem oportet irrepraehensibiliter <VD38, f. 7v> vivere
et summo
studio niti, ut omnes vitae huius occupationes abicias,
ne fideiussor
exsistas,
ne advocatus litium fias, neve in ulla <N442, f.
9ra> aliqua
occupatione prorsus inveniaris mundialis
negotii occasione
perplexus. Neque enim
iudicem aut cognitorem
saecularium negotiorum hodie te ordinare vult Christus, ut
ne praefocatus
praesentibus hominum curis non possis verbo dei vacare et secundum
veritatis regulam secernere bonos a malis. Ista
namque
opera, quae tibi minus
congruere superius exposuimus, exhibeant sibi invicem discentes,
id est laici, et te nemo occupet ab his studiis, per quae salus omnibus
datur. Sicut
enim tibi impietatis
crimen est, neglectis
verbi dei
studiis sollicitudines
suscipere
saeculares, ita
unicuique laicorum peccatum est, nisi
invicem sibi, etiam in his, quae ad communis vitae usum pertinent,
operam fideliter dederint. Te vero securum facere ex his, quibus debes, <I83, f.
9ra> vacantem, omnes communiter elaborent. Quod si
forte a semetipsis
hoc laici non intellegunt, per diaconos edocendi sunt, ut tibi solius
ecclesiae sollicitudines derelinquant, quo ipsam, ut dignum est, dispensare sufficias,
et veritatis verbo
abundantius et studiosius deservire. Si enim
<Bcan4, f. 22r> mundialibus curis fueris occupatus et teipsum decipies et eos, qui te audiunt. Non enim poteris, quae
ad salutem
pertinent, plenius singulis quibusque distinguere, et ex eo fit, ut et tu, tamquam qui non
docueris, quae ad
salutem hominum pertinent, deponaris, et discipuli per ignorantiam pereant. Idcirco tu quidem ad hoc solum vacato, ut opportune et sine intermissione
doceas verbum dei,
per quod salutem consequi possint. Illi vero cum tanta reverentia tua
verba suscipiant, ut sciant legatum te et praeconem esse
veritatis, et
quodcumque ligaveris super terram, esse ligatum <A367, f.
10rb>
et in caelo, et quodcumque solveris, etiam ibi esse sol<I83, f.
9rb>vendum. Quoniam quidem et tu, ut dixi,
quae oportet,
ligabis, et, quae expedit, solves, et ad te quidem, qui praees, ista
sint monita, et his similia.
[H.
5] Ad presbyteros vero sint ista: <V630, f.
7va> Ante omnia, ut
pudicitiam studentes adolescentes nuptiis iungant, quo calorem ferventis aetatis coniugali
lege praeveniant,
sed ne in
provectioribus quidem curam habere huiusmodi
neglegant, quia in multis,
etiam cum senuerit corpus, concupiscentia viget. Ne forte ergo
fornicationis labes occasione accepta <VD38, f. 8r>
tamquam
venenum pessimum serpat in vobis, cavere et antevenire necessarium est,
ne quod in vobis adulterii occultum calescat incendium. Et quid in
omnibus peccatis adulterio gravius? Secundum namque in poenis obtinet
locum, quoniam quidem primum illi habent, qui aberrant a deo, etiam si
sobrie vixerint. Propter quod vos, o presbyteri, ecclesiam excolite et
<I83, f. 9va> adornate sponsam Christi ad pudicitiam, <N442, f. 9rb> sponsam
autem dico omnem ecclesiae congregationem. Quae si pudica fuerit
inventa ab sponso suo, ingentibus ab eo donis et
muneribus honorabitur et vos velut ministri sponsae et amici sponsi ingenti gaudio
et laetitia
perfruemini. Si vero sponsa haec reperta fuerit commaculata peccatis,
ipsa quidem tamquam indigna tradetur regalibus thoris, vos autem poenas dabitis, si forte per vestram
neglegentiam vel desidiam
obrepserit
contagio saeva peccati. Idcirco igitur ante omnia sobrietatis et
pudicitiae sollicitudinem gerite. [H. 6] Valde enim apud deum grave crimen ducitur
fornicatio, cuius
species quidem sunt plures, sicut vobis et ipse Clemens diligenter exponet. Verumtamen prima species
adulterii est virum propria uxore solummodo non esse contentum, et
mulierem non proprio tantum servare <I83, f. 9vb> se viro. [H. 7] Si ergo castus fuerit quis, potest et humanus et
misericors fieri, per
quod et ipse aeternam a deo misericordiam consequatur. Sane sicut adulterii venenum cunctis
malis perniciosius
est, ita amor fraternus et caritas totius boni fastigium tenet. Et ideo
diligite omnes fratres vestros et cum religione
ac misericordia
respicite ad omnes, orfanis exhibete vosmetipsos parentes, viduis virorum curam impendite cum omni castitate,
quae necessaria
sunt, praebentes, iuniores tamen viduas nuptiis copulate. His, qui ignorant artificia, exquirite
honestas aliquas
occasiones, quibus <A367, f. 10va> victum necessarium
quaerant.
Artificibus <Bcan4, f. 22v> vero opera praevidete, debilibus misericordiam
facite. Scio autem
haec omnia facturos vos, si caritatem <V630, f. 7vb> prae
ceteris
et ante omnia in vestro corde figatis. Cuius caritatis et recipiendae et habendae
maximum erit
fomentum, si frequenter inter vosmetipsos communem cibum vestrum
mensamque faciatis, <I83, f. 10ra> et in quantum
unusquisque
praevalet, crebrius panes ac sales suos cum suis fratribus sumat. Per haec enim praecipue caritas comparatur et causa
totius boni in
huiuscemodi communione consistit. <VD38, f. 8v> Ubi autem pax et bonitas, ibi et salus,
propter quod
communes facite cibos vestros cum his, qui
secundum deum fratres
sunt, quia
per haec temporalia officia pacis et caritatis fructibus gaudia aeterna
merebimini.
Multo autem sollicitius esurientes reficite et sitientibus potum date,
nudis vestimentum, aegros visitate et eos, qui in carcere sunt, prout possibile est, iuvate,
peregrinos satis
prompte in domibus vestris suscipite, et ne omnia nunc singillatim dicam, omne bonum ipsa per se, in vobis si fuerit, caritas facere vos
docebit, sicut et e
contrario eos, qui a salute alieni sunt, omne malum facere odium docet.
[H.
8] <N442, f. 9va> Si qui ex fratribus negotia habent inter se,
apud cognitores
saeculi non iudicentur, sed apud presbyteros ecclesiae, quicquid illud
est, dirimatur. [H.
9] <I83, f. 10rb> Super omnia autem avaritiam fugite, quae homines occasione
praesentis
lucri ab aeternis separat bonis.
Pondera, mensuras,
stateras pro locis quibusque aequissima custodite, deposita fideliter
restituite. [H.
10] Quae omnia et, si qua sunt his similia, ita
demum sollicite
et diligenter implebitis, si futurum dei iudicium sine intermissione in
vestro corde volvatis. Quis enim peccare poterit, si semper ante oculos
suos dei iudicium ponat? Quod in fine mundi certum est agitandum, ut tandem, qui bene in hac vita
egerunt, consequantur
reposita bona, peccatores autem, ut consequantur praeparatas poenas, de quibus ita futurum dubitare omnino non possumus.
Si quidem haec
omnia ita esse ventura verus nobis propheta praedixerit. [H. 11] Unde et vos, qui estis veri prophetae
discipuli, abicite a
cordibus vestris ante omnia discordias et animorum dis<I83, f.
10va>sensiones, ex quibus omne opus malum procedit, et benignitatem ac simplicitatem tota mente servate. Quod
si forte alicuius
cor vel livor vel infidelitas ex his, quae superius memoravimus,
latenter irrepserit, non erubescat, qui animae suae curam <V630, f.
8ra> gerit, confiteri
haec huic, qui praeest, ut ab ipso per verbum dei et consilium salubre
curetur, quo
possit fide integra et operibus bonis poenas aeterni ignis effugere
<A367, f. vb> et ad perpetua vitae praemia pervenire.
[H.
12] Diaconi vero ecclesiae tamquam oculi sint
episcopi oberrantes et
circumlustrantes cum verecundia actus totius ecclesiae et perscrutantes
<VD38, f. 9r> diligentius, si quem videant <Bcan4, f.
23r> vicinum fieri
praecipitio et proximum esse peccato, ut referant haec ad episcopum et
commoneri ab eo possit is, qui in praecipitium lapsurus est, uti revocetur et non corruat in peccatum.
Neglegentiores quoque et eos, qui rarius ad audiendum
verbum dei
acce<I83, f. 10vb>dunt nec sollicite ad episcopi tractatum conveniunt, ipsi commoneant et hortentur. Si enim assidui sint ad audiendum, non
solum vitae
aeternae ex salubri commonitione capiunt lucra, verum et quaecumque illae sunt tristitiae vel merores, qui ex praesentis vitae necessitatibus et
cladibus temporum
veniunt, quaecumque sermonibus suis in corde velut iacula defixa
circumferunt,
abiciuntur omnia praedicatione veritatis et vitae aeternae doctrina et eruditione
purgata.
Alioquin si multo tempore auditum
subtrahant a verbo
dei et remaneant in cultu vitiorum, sine dubio spinis erunt
ac sentibus
occupati. <N442, f. 9vb> Et quid aliud
nisi ad ignem talis haec terra praeparabitur? De his ergo,
ut diximus, diaconis cura sit. Sed et eos, qui secundum carnem aegrotant,
sollicite perquirant
et plebi, si forte ignorat, indicent de his, ut et ipsi visitent eos et, quae necessaria sunt, praebeant
eis cum
conscientia eius, qui praeest. Quod tamen
etiam si clam <I83, f. 11ra> fecerint, non peccabunt. Sed
et de
peregrinis similiter episcopo suggerant refovendis et cetera
his similia,
quae ad cultum ecclesiae et disciplinam eius pertinent, diaconis cura sit.
Qui catecizant, id est, qui verbo
instituunt incipientes, primo oportet, ut ipsi instructi sint. De anima enim agitur hominum, [H.
13] et oportet eum, qui docet et instruit
animas rudes, esse
talem, ut pro ingenio discentium semetipsum possit aptare et verbi
ordinem pro audientis capacitate dirigere. Debet ergo ipse
adprime esse eruditus et doctus,
irrepraehensibilis, maturus,
pavidus,
sicut ipsi
probastis
fore Clementem hunc post me. Multum est autem, si ego
nunc de <V630,
f. 8rb> singulis, quae unusquisque habere debeat, prosequar,
verumtamen illud est, quod prae ceteris ab omnibus vobis cupio in commune servari, ut concordiam teneatis, per
quam
solum
potestis portum quietis intrare et
civitatem regis
summi, quae pax nominatur.
[H.
14] Similis <I83, f. 11rb> namque est
omnis
ecclesiae status navi magnae, quae per
undosum pelagus
<VD38, f. 9v> diversis e locis et regionibus viros <A367,
f. 11ra> portat ad unam potentis regni urbem properare cupientes. Sit ergo navis
huius dominus ipse
omnipotens deus, gubernator vero sit Christus. Tum
deinde proretae officium episcopus impleat, presbyteri
nautarum, diaconi
dispensatorum locum teneant, hi, qui catecizant, naustologis conferantur, epibatis autem totius fraternitatis multitudo
sit similis. Ipsum
quoque mare hic mundus habeatur, ventorum vero varietates et turbinum
diversis temptationibus conferantur, persecutiones, tribulationes sive pericula fluctibus exaequentur, terreni vero spiritus, qui vel de
torrentibus vel de
convallibus
spirant, pseudoprophetarum et seductorum seu pravae doctrinae verba
docentur,
promuntoria vero et loca confragosa hi, <Bcan4,
f. 23v> qui in
potestatibus saeculi sunt iudices et pericula minantur ac
mortes, bithalassa vero loca, <I83, f. 11va>
quae duplicibus undae
fallacis aestibus verberantur, dubiis mente et repromissionum veritate nutantibus
conferantur atque
his, qui irrationabili fidem nostram ratione discutiunt, hypocritae vero et dolosi
piratis
similes habeantur. Iam vero rapidus vertex et tartarea carybdis et saxis illisa naufragia ac mortiferae submersiones, quid aliud
aestimanda sunt
quam peccata? Restat igitur, ut haec navis
cursu <N442, f. 10ra> prospero tuta
possit portum desideratae urbis intrare, ita deo precem fundere, ut navigantes mereantur audiri. Audiri
autem a deo ita
demum merebitur quis, si orationes ipsae bonis moribus et bonis operibus
adiuventur. Sed
ante omnia cum quiete et silentio epibatae, id est laici, et in suis
unusquisque resideant locis, ne forte per inquietudinem et
inconditos
inutilesque
discursus, si passim vagari coeperint vel ab officio suo nautas
impediant vel in alterum latus per inquietudinem eorum navis pressa
demerga<I83, f. 11vb>tur. Naustologi de mercedibus commoneant et nihil
omnino, quod ad
diligentiam vel ad disciplinam pertinet, diaconi neglegant, presbyteri velut
nautae aptent
singula ad instructionem navis diligenter <V630, f. 8va> et instruant, quae in
suo tempore requirenda sunt. Episcopus, tamquam proreta, vigilanter et sollicite gubernatoris
verba custodiat
Christi. Salvator dominus, gubernator ecclesiae suae, diligatur ab
omnibus et ipsius solius praeceptis ac iussis credat et oboediat omnis
ecclesia. Deo quoque indesinenter supplicetur a
cunctis de
prosperitate ventorum, ut navigantes omnem tribu<VD38, f.
10r>lationem et omne periculum superent, tamquam in mare
profundum mundi
istius et vitae huma<A367, f. 11rb>nae pelagus
navigantes, in quo
esuriendum sit et sitiendum, nuditatem quoque ferendam, morbos etiam
corporis et aegritudines tolerandas, insuper et
hominum insidias ac dolos saepe laborandum, quippe qui
dispergendos se nonnumquam
noverunt, <I83, f. 12ra> sed aliquando etiam congregandos, vomitus quoque et sugillationes ferendas, cum ex confusione peccatorum et reiectione criminum,
velut male congregati
in visceribus fellis iactura facienda est, et abicienda prorsus e corde omnis intrinsecus, quae latet
amaritudo peccati,
si qua forte ex desideriis iniquis velut ex cibis noxiis congregata est,
quam utique, cum
evomuerit
quis et abiecerit, ingentis aegritudinis liberabitur morbo, si
tamen post vomitum,
quae ad sanitatem pertinent, sumat.
[H.
15] Verumtamen scitote cuncti, quod supra omnes vos
laboret episcopus,
quia unusquisque vestrum suum proprium fert laborem,
ille vero et
suum et singulorum.
[H.
16] Propter quod, o Clemens, tamquam omnibus praeesse te noveris, singulos, prout potueris, iuva et
singulos releva, qui
et singulorum onus ac sollicitudinem portas. Unde
et ego nunc hanc tibi iniungens dispensationem, et scio, quia accipio gratiam, magis quam
praesto. <I83,
f. 12rb> Sed esto confidens et fortiter <Bcan4, f.
24r> ferens
certus, quia laboris tui meritum recipies, cum ad portum quietis
incolumem hanc provexeris navem, ubi mercedes et praemia pro omnium
salute suscipies, si hic pro omnium incolumitate <N442, f.
10rb>
vigilaveris. Itaque si te multi e fratribus propter rigorem iustitiae
odio habuerint, ex hoc quidem non laederis, sed ex huiuscemodi odiis
amor tibi conciliabitur dei. Et ideo satage
magis et refuge, ne lauderis ab iniquis et ne a pessime agentibus
diligaris, sed potius propter iustitiae dispensationem et aequissimam
regulam disciplinae a Christo collaudari merearis.
[H.
17] Haec cum dixisset et his similia
quamplurima, rursum
respiciens <V630, f. 8vb> ad populum dixit: Sed et vos, carissimi fratres et conservi mei, huic, qui praesidet vobis ad veritatem docendam,
in omnibus
oboedite scientes, quod, si quis hunc contristaverit, Christum, qui ei credidit cathedram, non recipit, et qui <I83, f. 12va> Christum non susceperit, nec deum patrem
suscepisse
iudicabitur. Et ideo nec ipse suscipietur in regno
caelorum. Propter
quod satis agite ad omnem collectam et congregationem semper convenire, ut
non velut
neglegentes et desides a iudice Christo condemnemini.
Conveni<VD38,
f. 10v>entes vero <A367, f. 11va> semper ad Clementem date omnes operam
pro ipso sentire et
summo studio favorem vestrum erga ipsum dependere scientes, quia
propter singulos vos ipsi magis soli infestat inimicus et in ipso maiora suscitat bella. Oportet ergo vos
summo studio
niti, ut omni erga illum vinculo amoris innexi plenissimo erga eum
inhaereatis affectu. Sed vos quoque ipsi unanimes in omni concordia perdurate, quo facilius etiam illi oboedire omnes pariter consensu et unanimitate
possitis. Propter quod et vos salutem consequi et ille
possit
obtemperantibus sibi vobis promptius impositi honoris pondus evehere.
Quaedam etiam ex vobis ipsis intellegere debetis, si qua sunt, quae ipse propter
<I83, f. 12vb>
insidias hominum malorum non potest evidentius et
manifestius proloqui,
verbi gratia, si inimicus est alicui pro actibus suis, vos nolite
exspectare, ut
ipse vobis dicat: Cum illo nolite amici esse, sed prudenter observare
debetis et voluntati eius absque communicatione obsecundare et avertere vos ab eo, cui ipsum sentitis aversum, [H.
18] sed nec loqui his, quibus ipse non
loquitur, ut unusquisque,
qui in culpa est, dum cupit omnium vestrum amicitias ferre, festinet citius
reconciliare
ei, qui omnibus praeest, et per hoc
redeat ad salutem,
cum oboedire coeperit monitis praesidentis. Si vero quis amicus fuerit
his, quibus ipse non loquitur, unus est et ipse ex illis,
qui exterminare dei ecclesiam volunt, et cum corpore vobiscum esse videatur, mente et animo contra vos est, et est multo nequior hostis hic quam illi, qui
foris
sunt et evidenter inimici sunt. Hic enim per amicitiarum speciem, quae inimica sunt,
gerit et
ecclesiam dispergit ac vastat.
Et
cum hoc
dixisset, in medio coram <V630, f. 9ra>
omnibus manus <I83, f. 13ra> mihi
imposuit et in cathedra sua ingenti verecundia <Bcan4, f. 24v> fatigatum
sedere me compulit.
Cumque sedissem, haec ad me rursum <N442, f. 10va>
locutus est: [H.
19] Deprecor te, Clemens, coram omnibus, qui praesentes sunt, ut postea quam, sicut naturale
debitum est, vitae
praesentis finem fecero, Iacobo fratri domini descripta breviter vel quae ad initium
fidei tuae
exspectant,
vel etiam quos ante fidem animos gesseris, sed et qualiter mihi ab
initio usque ad finem
comes itineris et actuum fueris, quaeque per singulas
civitates me
disputante sollicitus auditor exceperis, quique in
praedicationibus <A367, f. 11vb>
<VD38, f. 11r> meis vel verborum fuerit ordo vel actuum, sed et qui me finis in hac urbe
reppererit, sicut dixi, omnia, quam potes, breviter
compraehensa ad ipsum te
destinare non pigeat. Nec verearis, ne forte multum de meo exitu
contristandus sit, cum me id pro pietate sustinere non ambigat. Erit
autem ei grande
solatium, si didicerit, quod post me non imperitus aliquis aut indoctus atque ignorans
divini verbi
ministerium, eccle<I83, f. 13rb>siastici ordinis disciplinam vel
doctrinae regulam nesciens susceperit cathedram meam. Scit enim, quia, si indoctus istius officium doctoris accipiat, sine dubio
discipuli et
auditores ignorantiae tenebris involuti in interitum demergentur.
Unde et ego, mi domine Iacobe, cum haec ab
eo praecepta
susceperim, necesse habui implere, quod iusserat, indicans tibi et de
ipsis simul et de illis breviter compraehendens, quae per singulas
quasque urbes digrediens aut in praedicationis sermone protulerit aut
in gestorum virtute perfecerit, quamvis tibi de his plurima iam et
plenius ante descripta ipso iubente transmiserim sub eo titulo, quem
ipse praecepit affigi. [H. 20] Sed et nunc exponere iam, quae praecepit, domino
opem ferente
incipiam.
Poenitemini, inquit, et veram agite poenitentiam. Omnes
ergo homines, qui
christiano censentur vocabulo, patrem et filium et spiritum
sanctum, unum
deum et dominum veraciter credere et confiteri, <I83, f.
13va>
eumque toto corde et tota mente et tota virtute diligere et proximos
suos tamquam semetipsos docibilesque usque ad perfectam doctrinam ad haec perficienda summopere oportet. Fides
enim et dilectio totius bonitatis est fundamentum. Sine fide autem placere deo nemo
poterit. [H.
21] Christo itaque resurgente et ascendente in
caelum misso sancto
spiritu, collata apostolis scientia linguarum, <V630, f.
9rb>
adhuc in uno positi symbolum, quod fidelis nunc tenet ecclesia,
unusquisque, quod
sensit,
dicendo condiderunt, ut discedentes ab invicem hanc regulam per omnes
gentes praedicarent. Summam ergo totius fidei catholicae
recensentes, in qua et
integritas credulitatis ostenditur et unius dei omnipotentis, id est
sanctae <VD38, f. 11v> trinitatis aequalitas declaratur <Bcan4, f. 25r> et
mysterium incarnationis filii
dei, qui pro salute <A367, f. 12ra> humani generis a
patre de
caelo descendens de virgine nasci dignatus est, quoquo <N442, f. 10vb> ordine
vel quando pertulerit, quomodo sepultus surrexe<I83, f.
13vb>rit
et in carne ipsa caelos ascenderit ad dexteramque patris consederit et
iudex venturus sit, ac qualiter remissionem peccatorum sacro baptismate
renatis contulerit, et resurrectionem humani generis in eadem carne in vita aeterna futura sit, docuerunt. Symbolum enim graece, latine collatio dicitur, quia hoc praedicti sancti apostoli inter se per spiritum sanctum salubriter, ut dictum
est, condiderunt. Dicitur et indicium, quod
per hoc, qui recte crediderit, indicatur. Ergo cunctis credentibus,
quae continentur in praefato symbolo, salus animarum et vita perpetua
bonis actibus praeparatur. Ergo quod in primordio eiusdem symboli
praeponitur:
Credo in deum patrem omnipotentem, praeclarum fidei testimonium et fundamentum in prima
fronte
monstratur, quia salvus esse poterit,
qui recte
crediderit. Credere enim oportet accedentem ad deum, quoniam corde
creditur ad iustitiam et ore confessio fit ad salutem. Unde ait propheta:
Cre<I83, f.
14ra>didi, propter quod locutus sum. Et illud: Iustus ex fide
vivit.
Et: Nisi credideritis, non intellegetis. Ergo in rebus humanis nullum opus
incipitur, nisi labor
omnis ad effectum venire credatur, unde credendum est in
deum, a quo tam
praesens vita quam futura tribuatur.
[H.
22] Deus autem appellatio est substantiae
sempiternae sive
timoris divini, igitur deus sine principio, sine fine, simplex,
incorporeus et incompraehensibilis. Patrem autem, cum audis, agnosce,
quod habeat filium veraciter genitum, sicut possessor dicitur, qui
aliquid possidet, et dominus, qui habet, cui dominetur. Deus ergo pater secreti sacramenti vocabulum est,
cuius vero
filius verbum et speculum et character et imago vivens patris viventis, in
omnibus coaequalis.
Nec quaeratur, quomodo genuit filium, quod et angeli nesciunt,
prophetis incognitum est. Unde
illud dictum est: Genera<V630, f. 9va>tionem
eius quis enarrabit? Quam secretam originem
<VD38, f. 12r> cum proprio filio <I83, f. 14rb> novit ipse
solus, qui genuit. Nec a nobis deus discutiendus est, sed
credendus, qui in nobis
ipsis <A367, f. 12rb> nescimus, quod sapimus, quomodo
sapientia,
ingenium
aut intellectus consilium aut mens
nostra generat
verbum. Sed sufficit nosse, quia lux genuit splendorem, sicut ait
propheta: In splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te. Et
illud: Hic deus noster
et non reputabitur alter ad eum. Et post: In terra visus est et inter homines conversatus est. Diligere ergo deum unumquemque ex toto corde et ex tota anima, ut praefixum est, et
ex tota
fortitudine oportet et proximum tamquam semetipsum, respondente domino cuidam scribarum ac
dicente: Primum
omnium mandatum est: Audi, Israel, dominus deus tuus deus unus est, et diliges dominum deum tuum
ex toto corde tuo
et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute
tua, hoc est primum
mandatum. Secundum autem simile est illi: Diliges proximum tuum tamquam
temetipsum. <I83, f. 14va> Maius horum <N442,
f. 11ra> aliud mandatum non est.
<Bcan4, f. 25v> Quod maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis, unde
et in veteri
testamento scriptum habetur: Quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris. [H.
23] Et dominus ait: Omnia quaecumque vultis,
ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter. Quibus utrisque mandatis,
per unum malicia
compescitur et per aliud benignitas propagatur, ut, ne malum quis
inferat, sed bonum impendat. Primum, ut caveat laedere, secundum, praestare. Si enim fratrem,
quem vides, non
diligis, deum, quem non vides, quomodo potes diligere? Sic ergo docet nos exercere curam nostram,
ut non amittamus curam vestram et sic diligere nos, ne neglegatur dilectio proximi, [H.
24] quia dei dilectio morti comparatur, dicente sapientia: Valida
est dilectio ut
mors. Idcirco, quia, sicut mors violenter
separat animam a corpore, ita dilectio dei violenter separat hominem a
mundano et carnali amore. Qui enim, dominus
inquit, <I83, f. 14vb> diligit me, mandata mea servabit.
Nam, qui
dei praecepta contemnit, deum non diligit, unde scriptum est: Nolite
vos putare, ut maneatis in dilectione mea,
<VD38, f. 12v> si non servaveritis
praecepta mea. Neque
enim
regem diligimus, si odio leges eius habemus. Neque ex toto corde poterit ille deum
diligere, qui noscitur
in proximi corruere dilectionem, quia per di<V630,
f. 9vb>lectionem
proximi pervenitur ad <A367, f. 12va> caritatem Christi, quoniam, ut
praelibatum est, his duobus praeceptis tota lex pendet et
prophetae.
[H.
25] Docibiles ergo, qui perfecte docti non sunt, ad haec peragenda oportet omnes esse,
ut
et ipsi docti sint, et alios prudenter
instruere et
perfecte possint docere, iuxta Danielem prophetam, qui ait: Populus
autem sciens deum suum obtinebit et faciet, et docti in populo docebunt plurimos. Omnes
enim
docibiles, ut iam dictum est, qui docti non sunt, esse oportet. [H.
26] Sed sacerdotes doctiores ceteris populis
necesse fore
docebat, quia si caecus <I83, f. 15ra> caeco ducatum
praebet,
ambo in foveam cadunt, sacerdotes vero sal terrae et mundi lumen docens
praeceptis
in splendore operum patrem glorificare deum, de quibus et dominus ait: Beati estis, cum
maledixerint vobis et persecuti vos fuerint, et dixerint
omne
malum adversum vos, mentientes propter
me. Gaudete et
exultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis. Sic enim persecuti sunt
prophetas, qui
fuerunt ante vos. Vos estis sal terrae. Quod
si sal evanuerit, in quo salietur? Ad
nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus. Non potest civitas abscondi supra
montem posita, neque
accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed supra candelabrum, ut luceat omnibus, qui in
domo sunt. Sic
luceat lux vestra coram <N442, f. 11rb> hominibus, ut
videant bona vestra opera et glorificent patrem
vestrum,
qui est in caelis.
[H.
27] Episcopos autem per singulas civitates, quibus
ille non miserat,
perdoctos <I83, f. 15rb> et prudentes ut serpentes simplicesque
<Bcan4, f. 26r> sicut
columbas iuxta domini praeceptionem nobis mittere praecepit. Quod etiam facere inchoavimus et domino
opem ferente
facturi sumus. Vos autem per vestras dioceses episcopos sacrate et mittite, quia nos ad alias partes, quod idem iussit, agere
curavimus. Aliquos vero ad Gallias
<VD38, f. 13ra> Hispaniasque mittimus, et quosdam ad Germaniam et
Italiam atque ad
reliquas
gentes dirigere cupimus. Ubi autem ferociores et rebelliores gentes
fore cognoverimus, illuc dirigere sapientiores et austeriores necesse habemus, qui cotidie non cessent divina seminare
semina et multos
Christo lucrare et ad rectam fidem et viam veritatis
perducere, ut plures manipulos domino valeant
praesentare.
[H.
28] In illis vero civitatibus, in quibus olim apud
ethnicos primi
<A367, f. 12vb> flamines eorum atque primi legis doctores erant, episcoporum primates
poni vel
patriarchas, qui reli<V630, f. 10ra>quorum episcoporum
iudi<I83, f. 15va>cia et maiora, quotiens necesse foret,
negotia
in fide agitarent, et secundum domini voluntatem, sicut sancti
constituerunt apostoli, ita ut, ne quis iniuste periclitaretur,
definirent. [H.
29] In illis autem civitatibus, in quibus dudum apud praedictos erant ethnicos eorum archiflamines, quos tamen minores
tenebant quam
memoratos primates, archiepiscopos institui praecepit, qui non tamen
primatum, sed archiepiscoporum fruerentur nomine.
Episcoporum quoque iudicia, ut superius memoratum
est, et maiora ecclesiarum <VD38, f.
13rb> negotia, si
ipsi reclamaverint, aut aliquem timorem aut istos vel alios suspectos habuerint, ad iam
dictos primates vel
patriarchas, ne aliquis nocenter periret, transferre
perdocuit.
In
singulis vero reliquis civitatibus singulos et non binos vel ternos aut plures
episcopos constitui
praecepit, qui non primatum aut archiepiscoporum aut
metropolitanorum nomi<I83,
f. 15vb>ne, quia matres civitatum non tenent, sed episcoporum
tantum
vocabulo potirentur, quoniam nec inter ipsos apostolos par institutio
fuit, sed unus omnibus praefuit. Hoc tamen praevidendum instituit, ne in villis aut castellis vel modicis
civitatibus
instituerentur episcopi, ne vile eorum nomen fieret. [H.
30] Episcopos ergo vicem apostolorum gerere dominum
docuisse dicebat,
et reliquorum discipulorum vicem tenere presbyteros debere insinuabat. Et si quis aliquem
ex his
scandalizaret, gravissimam sibi poenam inferre debere praedicabat. Cunctos se invicem diligere et adiuvare debere
et neminem ab
adiutorio fratris se subtrahere instruebat.
[H.
31] Homicidas vero et adulteros ac cunctos criminalibus nexibus alligatos,
et qui eis
<VD38, f. 13va> coaequales non erant, ab eorum vexatione et accusatione docente domino prohibebat,
<N442, f.
11va> et non nisi ab coaequalibus aliquid sibi inferre debere docebat, quia <I83, f.
16ra> discipulum supra magistrum esse aut ullam ei iniuriam inferre nullatenus debere oportet. Infames namque omnes et quos
primates
leges saeculi non suscipiunt, sed et laicos
ab eorum
accusatione et vexatione semper repellere debere rogabat, et
cun<A367, f. 13ra>ctos sibi subditos esse praecipiebat. [H.
32] Cunctorum sacerdotum vitam superiorem
sanctioremque ac discretam a
saecularibus et laicis hominibus esse et spiritales atque sacerdotes super carnales ac
laicos semper
constituere et fore debere docebat, quoniam pro minimo nobis esse
debet, ut a
talibus arguamur et iudicemur vel <Bcan4, f. 26v> ab
humano die. [H.
33] Maiores vero a minoribus nec accusari nec
iudicari ullatenus
posse <V630, f. 10rb> dicebat, quoniam non solum hoc
divinas, sed
et leges saeculi inhibere docebat. Omnes ergo legum divinarum libenter
violatores et sacrarum institutionum voluntarie perturbatores
ecclesiastica
indignos regula et sancta communione <VD38, f. 13vb>
iudicabat.
Operatores vero earundem eisque oboedientes utrarumque ac ceterarum bonarum dignos esse dicebat, unde et prophetas in testimonium
sumebat: Audite,
caeli, et auribus percipe, terra, quoniam dominus locutus est: Filios
enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me, cognovit bos
possessorem suum et asinus <I83, f. 16rb> praesepae
domini sui,
Israel non cognovit me, populus meus non intellexit. Vae genti
peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis.
Dereliquerunt dominum, blasphemaverunt sanctum Israel, abalienati sunt
retrorsum. Super quo percutiam vos ultra addentes praevaricationem?
Omne caput languidum et omne cor merens, a planta pedis usque ad verticem non
est in eo sanitas,
vulnus et livor et plaga tumens, non est circumligata nec curata
medicamine neque fota oleo. Terra vestra deserta, civitates vestrae
succensae
igni, regionem vestram coram vobis alieni devorant et desolabitur sicut
in vastitate hostili et derelinquetur. Vae,
inquit, <VD38, f. 14ra> qui dicitis bonum malum et malum
bonum,
ponentes tenebras lucem et lucem tenebras, ponentes amarum in dulce et dulce in amarum. Propterea
captivus ductus
est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles eius
interierunt fame et multitudo eius siti exaruit. Propterea dilatavit infernus animam suam et aperuit os suum absque ullo termino et
descendunt fortes eius et
populus eius et sublimes gloriosique eius ad eum. Et incurvabitur homo
et humiliabitur vir et oculi sublimium deprimentur. Exaltabitur dominus in iudicio et deus
sanctus
sanctificabitur in iustitia.
[H.
34] <A367, f.
13rb> <I83, f.
16va> Carnales spiritalibus resistere prohibebat, et
de his, qui
cervices suas contra magistros et seniores suos erigebant in exemplum <N442, f. 11vb> dicebat: Detracta est ad inferos superbia tua,
cecidit cadaver
tuum, subter te sternetur tinea et operimentum tuum vermes. Quomodo cecidisti de caelo, Lucifer, qui
mane oriebaris,
corruisti in terram, qui vulnerabas gentes, qui dicebas in corde tuo:
In caelum conscendam super astra dei exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis,
ascendam super
altitudinem <VD38, f. 14rb> nubium, similis ero
<V630, f.
10va> altissimo. Verumtamen ad infernum detraheris, in profundum
laci. Qui te viderint, ad te inclinabuntur teque prospicient: Numquid
iste est vir, qui conturbavit terram, qui concussit regna, qui posuit
orbem desertum et urbes eius destruxit, vinctis eius non aperuit carcerem?
[H.
35] Ebrietatem oppido prohibebat et ebriosos corpore
et animo mortuos esse praedicabat, de quibus et in exemplum aiebat: Vae, qui consurgitis mane ad
ebrietatem sectandam
<Bcan4, f. 27r> et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis. Cythara
et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis vestris, et opus
domini non respicitis, nec opera manuum eius consideratis. Et iterum:
Vae, qui potentes estis ad bibendum vinum et viri fortes ad miscendam
ebrietatem, qui iustifica<I83, f. 16vb>tis impium pro muneribus et iustitiam
iusti aufertis ab eo. Propter hoc sicut devorat stipulam lingua ignis et calor flammae exurit, sic
radix eorum quasi favilla erit et germen eorum ut
pulvis ascendet.
Abiecerunt enim legem domini exercituum, et eloquium sancti Israel
blasphemaverunt. Ideo iratus est furor <VD38, f. 14va>
domini in
populo suo, et extendit manum suam super eum et percussit eum, et
conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum quasi stercus in
medio platearum.
In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta.
[H.
36] Nullum enim presbyterum in alicuius episcopi
parrochia aliquid
agere debere absque eius permissu docebat, cunctos presbyteros propriis
episcopis in
omnibus absque mora oboedientes instituente domino esse debere docebat.
Nullum
aliena concupiscere aut praesumere eorum, sed unumquemque suis sibique
commissis contentos esse docebat. Neminem etiam alicui
aliquid <A367, f.
13va> facere, nisi, quod sibi vult fieri, instruebat. [H.
37] Sanctam ergo ecclesiam immaculatam omnes servare debere evangelizabat, cuius claves
episcopos esse
dicebat. Ipsi enim habent potestatem claudere caelum et aperire
portas eius, quia
claves caeli facti sunt. Amovere autem eos neminem debere
docebat, quia oculi domini sunt, et qui eos tangit,
tangit pupillam
oculi eius. Et quanta poena dignus sit, qui eos scandalizat, ipsum <I83, f. 17ra> dominum
docuisse dicebat, ubi ait: Qui scandalizaverit unum de pusillis
<VD38, f. 14vb> istis, qui in me credunt, expedit ei, ut
suspendatur mola
asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris. Vae mundo ab scandalis, necesse est
enim, <N442, f. 12ra> ut
veniant scandala; verumtamen <V630, f. 10vb> vae homini, per quem scandalum venit. Si
autem manus
tua vel pes tuus scandalizat te, abscide eum et proice abs te. Bonum
tibi est ad vitam ingredi debilem vel claudum, quam duas manus vel duos
pedes habentem mitti in ignem aeternum. Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum et proice
abs
te. Bonum
tibi est unum oculum habentem in vitam
intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. Videte, ne contemnatis unum ex his
pusillis. Amen dico
vobis, quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in caelo, et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta
et in caelo.
Iterum dico vobis, quia, si duo ex vobis consenserint super terram, de
omni re, quamcumque petierint, fiet illis a patre meo, qui
in caelis est. Ubi enim sunt duo vel tres
congregati
in nomine meo, ibi sum in medio eorum.
Et iterum per prophetam loquitur di<I83, f.
17rb>cens: Expavit,
inquit, caelum super <VD38, f. 15ra> hoc et horruit amplius vehementer, dicit dominus: O
intolerabilem
malignitatem, o linguam loquentem iniquitatem contra deum et mentem in
altitudinem cornu
extollentem. Et iterum: <Bcan4, f. 27v> Impone, homo,
tuae
linguae ostium et seram, cessa cornu in altitudinem extollens et
loquens iniquitatem adversus deum et proximum tuum. Quousque insultas patienti Christo et fratribus? Sic autem
peccantes in fratres et
percutientes eorum infirmam conscientiam in Christum graviter peccatis et rei
iudicio effecti
infames efficiemini et iuste repellimini. Et iterum per prophetam loquitur
dicens: Vos autem
sacerdotes domini vocabimi<A367, f. 13vb>ni ministri dei
nostri,
dicetur vobis: Fortitudinem gentium comedetis et in gloria eorum superbietis pro confusione vestra
duplici et rubore
laudabunt partem eorum, propter hoc in terra sua
duplicia
possidebunt, laetitia sempiterna erit eis, quia ego dominus diligens iudicium
et odio habens
rapinam in holocaustum, et dabo opus eorum in veritate et foedus perpetuum feriam eis. Et
scietur in
gentibus semen eorum et germen eorum in medio populorum. <I83, f. 17va>
<VD38, f. 15rb> Omnes, qui viderint eos, cognoscent eos, quia isti sunt semen, cui benedixit dominus:
Gaudens gaudebo
in domino et
exultabit
anima mea in deo meo, quia induit me vestimento salutis et indumento iustitiae
circumdedit me, quasi
sponsum decoratum corona et quasi sponsam ornatam monilibus suis. Sicut enim terra
profert germen suum et sicut hortus semen suum germinat, sic dominus deus
germinat
iustitiam et laudem <V630, f. 11ra> coram
universis gentibus.
[H.
38] Eos autem a solo domino iudicandos aut
removendos et non ab
aliis esse dicebat, quia sui sunt et non alterius. Et quis
est, qui alterius iudicet servum? Nam si ista non patiuntur homines,
nec deus deorum et dominus dominantium haec ullatenus patitur.
<N442, f. 12rb> Unde et prophetas sibi testes esse
dicebat, per
quos dominus loquitur dicens: Ecce excoxi te, sed non quasi argentum,
elegi te in camino paupertatis, propter me, propter me faciam, ut non blasphemer, et
gloriam meam alteri non
dabo. Audi me, Iacob et Israel, quem ego
voco. Ego ipse, ego primus et ego novissimus, manus quoque mea
fundavit terram et
dextera mea mensa est caelos. Ego vocabo
eos, et stabunt simul. Me insulae <I83,
f. 17vb> <VD38, f. 15va> exspectabunt
et brachium meum sustinebunt. Salus autem
mea in sempiternum erit et iustitia mea non deficiet. Audite me, qui scitis iustum populum, lex mea in corde eorum. Nolite timere obprobria hominum, et blasphemias eorum, ne
metuatis. Sicut enim
vestimentum, sic comedet eos vermis, et sicut lanam, sic devorabit eos tinea. Salus autem mea in sempiternum erit et
iustitia mea
in generatione generationum. Et iterum: Abscondita est
via mea a
domino, et a deo meo iudicium meum <A367, f. 14ra>
transivit. Numquid nescis aut non audisti? Deus
sempiternus, dominus, qui creavit terminos terrae, non deficiet neque laborabit, nec est investigatio sapientiae eius.
Qui dat lasso
virtutem et his, qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat.
Deficient pueri et laborabunt, et iuvenes in infirmitatem cadent. Qui autem sperant in domino, mutabunt
fortitudinem,
assument
pennas sicut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non
deficient. Taceant ad me insulae, et gentes mutent
fortitudinem,
acce<VD38, f. 15vb>dant et tunc loquantur, simul ad iudicium
propinquemus. Hos autem, <I83, f. 18ra> qui eos vexant <Bcan4, f.
28r> aut amovere vel damnare nituntur, ipsum dominum per prophetam damnare et usque ad satisfactionem eorum et
ecclesiae damnatos esse
docebat, ubi ait: Talia elegerunt in viis suis,
et in
abominationibus suis anima eorum delectata est, unde et ego eligam
illusiones eorum et damnationem adducam eis, quia locutus sum eis et non audierunt feceruntque malum in
oculis meis, et,
quae
nolui, elegerunt. Audite verbum domini, qui
tremetis ad verbum eius. Dixerunt fratres vestri
odientes vos et
abicientes propter nomen meum: Glorificetur dominus, et videbimus in laetitia vestra, ipsi autem confun<V630, f. 11rb>dentur. Non enim laborabunt frustra in conturbatione praesules mei,
quia semen
benedictionum domini est. Antequam clament, ego exaudiam, et adhuc
illis loquentibus ego audiam. [H.
39] Ad glorificandum se et divina mandata
seminanda et evangelizanda eos dominus elegit, et
non, ut
prohibeantur aut perturbentur, aiebat, quoniam, qui eos laedit, eum laedit,
cuius le<VD38,
f. 16ra>gatione funguntur. Praedicare eos assidue et
mandata domini sine
intermissione annuntiare rogabat. Opera eorum bona coram ho<I83,
f.
18rb>minibus monstrare et conscientiam
bonam coram deo habere insinuabat. Omnes principes N442, f. 12va> terrae et cunctos
homines eis oboedire et capita sua submittere
eorumque adiutores
exsistere praecipiebat, ut omnes pariter fideles et cooperatores legis
dei monstrarentur, ne de eis dicatur: Confundentur et erubescent omnes, qui pugnant adversum te, et
erunt, quasi non
sint, et peribunt viri, qui contradicunt tibi. Quaeres eos et non
invenies viros rebelles tuos. <A367, f. 14vb> Erunt, quasi non sint, et veluti
consumptio hominis
bellantis adversum te. Omnes ergo, qui eis contraeunt, ita damnatos et infames usque ad
satisfactionem
monstrabat, et nisi converterentur, a liminibus ecclesiae alienos esse
praecipiebat.
[H.
40] Homicidiorum vero genera tria esse dicebat et poenam eorum
parilem fore docebat. Sicut enim homicidas
interfectores fratrum, ita et detractores eorum eosque odientes
<VD38, f. 16rb> homicidas esse manifestabat, quia et, qui
occidit, et, qui odit fratrem suum, et, qui detrahit, pariter homicidae
esse monstrantur.
Omnes
enim a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam, abstinere
et bonam eorum conversa<I83, f. 18va>tionem ac innocentem omnibus monstrare
rogabat. [H.
41] Ex corde enim cunctos attentius invicem
diligere insinuabat
et veram fraternitatem inter se habere docebat. Cotidiana enim illius praedicatio inter cetera
divina haec erat:
mandata, quam in eius exemplum etiam tibi, frater carissime, significare curavi. Bonorum,
inquit, operum inter cetera semina ac negotia sunt,
quantum unusquisque
sapit et potest totis intimi cordis, ut praelibatum est,
visceribus deum
diligere et proximum velut seipsum. Abnegare seipsum sibi, ut Iesum
Christum dominum
nostrum sequatur, et nihil eius amori praeponere, veritatem corde et
ore proferre debere et totam spem suam semper deo committere
instruebat, actus vitae suae omni <Bcan4, f. 28v> hora
custodire et in omni loco
deum se respicere firmiter scire, cogitationes malas cordi suo
advenientes mox ad Christum allidere et sacerdotibus domini
<VD38,
f. 16va> manifes<V630, f. 11va>tare, os suum a
malo vel pravo
eloquio custodire et verba vana aut mendacia non loqui, quia os,
quod mentitur,
occidit animam, verba divina libenter audire et sacerdotibus suis obtemperare atque
oboedientes esse
docebat. Praedicationi et orationi ac lectioni frequen<I83, f.
18vb>ter incumbere et elemosynas veras perficere, desideria
carnis
non perficere, sed propriam frangere voluntatem, boni aliquid in se,
cum viderit, deo applicet, non sibi, et malum a se factum cognoscat et
sibi reputet. Multum loqui non amare, sed
custodire labia
sua, <A367, f. 14va> ne dolum aut malum loquatur, diem
iudicii
timere, gehennam expavescere et vitam aeternam omni concupiscentia
desiderare, non occidere, non adulterare, non furtum facere, non rem
proximi
concupiscere, non falsum testimonium dicere, sed omnes homines
honorare, <N442, f. 12vb> corpus custodire, vanas et caducas non
amplecti delicias,
ieiunium et vigilias sanctas amare, pauperes recreare, nudos vestire,
infirmos visitare, mortuos sepelire et diligenter eorum exsequias peragere, pro eisque
orare et elemosynas
<VD38, f. 16vb> dare, dolentes consolari et suis bonis refovere et a malis
actibus se alienum
facere; non esse superbum, non vinolentum nec multum edacem, non somnolentum, non pigrum, non
murmuratorem nec
detractorem, quia, qui detrahit, non solum se, sed multos alios
occidit, iram non perficere nec iracundiae tempus reservare, dolum
<I83, f. 19ra> in corde non tenere nec pacem falsam dare,
caritatem non derelinquere, nec iurare, ne forte periurium, quod absit,
fiat, malum pro malo non reddere, nec iniuriam facere, sed factam patienter sufferre, inimicos
diligere,
maledicentes se non remaledicere, sed magis benedicere et persecutionem
pro iustitia sustinere, castitatem amare, et nullum odio habere, quia,
qui odit fratrem suum, homicida est, elationem fugere, zelum malum non
habere, invidiam non exercere, nec contentionem amare, cum
discordantibus ante solis occasum in pacem redire, et de dei misericordia numquam desperare, seniores venerari et
iuniores
diligere, episcopos, sacerdotes suos ac cunctos reliquos ecclesiae ministros
atque omnem plebem
sibi com<VD38, f. 17ra>missam verba divina et mandata instruere et amare [H. 42] hosque
omnes
eorum episcopos tota animi virtute diligere ut oculos suos, quia oculi
sunt illorum, eorum praeceptis in omnibus oboedire, <V630, f.
11vb> etiam si ipsi aliter, quod absit, agant, memores scilicet
illius dominici praecepti: Quae dicunt, facite, quae autem
faciunt, facere nolite.
Ipsi autem episcopi, si exorbitaverint, ab istis non <I83, f.
19rb> sunt repraehendendi
vel arguendi, sed portandi, nisi in fide erraverint. Hi
ergo super hos
sunt, non illi super istos, <A367, f.
14vb> quoniam maior a
minore nec argui nec iudicari potest.
Nullus
se extollat erga doctores ac magistros suos, quia discipulus super
magistrum nec esse debet <Bcan4, f. 29r> nec potest.
Nullus velit
dici sanctus, antequam sit, sed prius sit, quod verius dicatur.
Praecepta domini doctorumque ac magistrorum factis cotidie adimplere et
in Christi nomine pro inimicis orare oportet. Oboedientia enim et
humiliatio, quae magistris agitur, domino exhibetur. Timor delectabitur et dabit laetitiam et gaudium in
longitudinem dierum.
Timenti domino bene erit in extremis et in
<VD38, f. 17rb> die
defunctionis suae benedicetur. Vae dissolutis corde, qui non credunt
deo et resistunt
mandatis eius et inoboedientes ac contumaces sunt his, qui eius
legatione funguntur, et ideo non protegentur ab eo. Vae his, qui perdiderunt sustinentiam, qui dereliquerunt vias
rectas et
diverterunt in vias pravas, et quid facient, cum inspicere coeperit dominus? Qui timent dominum, non erunt incredibiles
verbo illius et,
qui diligunt illum, conservabunt <N442, f. 13ra> viam illius. <I83, f.
19va> Qui timent dominum,
inquirent, quae beneplacita sunt illi, et qui diligunt eum, replebuntur
lege ipsius. Qui timent dominum, praeparabunt corda sua et in conspectu
illius sanctificabunt animas suas. Qui timent dominum, custodiunt
mandata illius et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius dicentes: Si poenitentiam non egerimus,
incidemus in
manus dei et non in manus hominum, secundum enim magnitudinem illius,
sic et misericordia ipsius cum ipso est. Venite filii, inquit, audite me, timorem domini
docebo vos. Currite,
dum lumen vitae habetis, ne tenebrae mortis vos compraehendant. Omnis,
<VD38, f. 17va> qui vult vitam et cupit videre dies bonos, prohibeat linguam suam a
malo, et labia sua, ne loquantur dolum, divertat a malo et faciat bonum, inquirat pacem et sequatur eam, quia oculi domini super iustos et
aures eius in
preces eorum, vultus autem domini super facientes mala, ut perdat de
terra memoriam eorum. Propterea nolite fieri sicut
equus et mulus, in
quibus non est intellectus, sed laetamini in domino et exultate, iusti,
et glo<A367,
f. 15ra>riamini, omnes recti corde, quia multi veniunt dicente domino ab oriente et oc<I83,
f. 19vb>cidente ac a septentrione atque meridie, et
recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob.
[H.
43] <V630, f.
12ra> Propter quod deprecor te, frater carissime, ut
doceas attentius
hunc praedicationis ordinem et absolutionum dies, ut salventur animae hominum, quae
occulta dei virtute,
quem debeant diligere, priusquam doceantur, agnoscant. <O93, f.
1ra> Operum vero ratio potestati et arbitrio uniuscuiusque
permittitur, et hoc
ipsorum est proprium desiderium vero habere erga doctorem veritatis, hoc a patre caelesti donatum
est, sed salus
in eo est, ut voluntatem eius, cuius amorem et desiderium deo largiente conceperis,
facias, ne dicatur
ille sermo eius <VD38, f. 17vb> ad nos, quem dixit: Quid autem dicitis me: domine,
domine,
et non facitis, quae dico? Est ergo proprii muneris, ut sit unusquisque, prout dominus
noster dederit,
perfectus in ecclesia mittensque semina divina, ut de nobis non
praedictus sermo, sed ille dicatur, quem alibi dominus dixit noster: Ideo, inquit, omnis scriba doctus in regno caelorum
similis est
homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. Nullus ergo, inquit, impediat ordinem
aut locum occupet
<I83, f. 20ra> irrationabiliter, vel temporum permutet vices, sed primo, quae sit
<Bcan4, f. 29v>
iustitia eius, quae voluntas requiramus, ut bonis operibus ac dei
gratia repleamur. Deus enim his, qui recte
sentiunt et bona agunt, praesto est, quoniam his manifestatur se ipsum. Nam si quis velit, antequam actus suos
emendet, de his
requirere, <N442, f. 13rb> quae non
potest invenire, stulta et inefficax erit huiuscemodi inquisitio. Tempus
enim breve est, et
iudicium dei
gestorum
causa agitur, non quaestionum. Ideoque ante omnia hoc quaeramus, quid nos aut qualiter agere
oporteat, ut
aeternam vitam consequi mereamur. Nam si exiguum hoc vitae tempus per inanes occupemus
et inutiles
quaestiones, inanes sine dubio et vacui ab operibus <VD38, f.
18ra> bonis pergemus ad deum, ubi iudicium operum nostrorum
fiet.
Unaquaeque etenim res suum tempus habet et locum. Operum hic locus, hoc tempus est,
meritorum
saeculum futurum. Curratur igitur per
viam mandatorum domini, et ab eorum praeceptorum institutis et spiritus sancti doctrina non recedatur. Quapropter
praeparanda
sunt corda <I83, f. 20rb> nostra ac corpora et sanctae
mandatorum
eius suorumque episcoporum atque praedicatorum oboedientiae militatura,
ut suae gratiae iubeat vobis auxilium ministrare, et fugientes gehennae poenam ad vitam valeant omnes
pervenire
aeternam.
Haec
itaque, frater carissime Iacobe, ab ore sancti Petri iubentis accepi, tibique, ut optabas, insinuare studui, ut
servare omnia
immaculata <V630, f. 12rb> praecipias, quia ecclesiastica
non
oportet neglegenter, sed diligenter explere negotia. [H. 44] Haec ergo praecepta nemo credat absque sui
periculo neglegere
vel dissimulare, quia iudicio dei ignis aeterni tormenta sustinebit, qui ecclesiastica decreta neglexerit. Qui
vero te audierit,
ut iusserit
minister Christi Iesu, gloriam accipiet, qui autem te non audierit immo
loquentem dominum per te, ipse sibi damnatio<VD38, f.
18rb>nem accipiet.
Currendum ergo et attendendum est nobis omnibus, quod in perpetuum
expedit, ut Christi passionibus per patientiam participemur atque regni eius mereamur esse
consortes. Amen.
O93,
f. 1ra; V630, f. 12rb; N442, f. 13rb; I83, f. 20rb; VD38, f. 18rb; Bcan4, f.
29v
© 2004, 2005
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 4.12.2005
|