|
Diese
Website ist nicht mehr aktuell. Sie ist nach http://www.pseudoisidor.mgh.de
umgezogen.
Die
aktuelle Version des 2.
Clemens-Briefs finden
Sie hier
This
Website has moved to http://www.pseudoisidor.mgh.de
This page
is no longer current. The current version of 2. Clemens-Brief
can be found here
Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
2.
Clemens-Brief
O93, f. 1ra; N442:
f. 13rb; V630: f. 12rb; I83: f. 20va; VD38, f. 18rb; SG670, p. 4a;
Bcan4, f. 29v
ITEM
EPISTOLA PRAECEPTORUM SANCTI CLEMENTIS PAPAE MISSA
IACOBO FRATRI DOMINI.
Clemens
Romanae ecclesiae praesul Iacobo carissimo Hierosolimorum episcopo.
Quoniam
sicut a beato Petro
apostolo accepimus omnium apostolorum patre, qui claves regni caelestis
accepit, ac qualiter tenere debemus de sacramentis,
quae geruntur in
sanctis, te ex ordine nos decet instruere. Tribus enim gradibus
commissa sunt sacramenta
divinorum
secretorum, id est presbyter, diaconus et ministri, cum timore et tremore clericorum reliquias corporis dominici debent custodire fragmentorum, <SG670, p. 4b> ne qua
putredo in sacrario inveniatur, et si neglegenter agendo portioni corporis et sanguinis domini nostri Iesu Christi presbyter minora non curet admonere officia, gravi anathemate
percussus
digna humiliationis plaga feriatur . Certe tanta <N442: f. 13va> in
altario
holocausta offerantur, quanta populo sufficere
<VD38, f.
18va> debeant. Quod si remanserint, in crastina non reserventur, sed cum timore et tremore clericorum et diligentia consumantur. Qui autem residua corporis domini, quae in
sacrario relicta
sunt, consumunt, non statim ad com<Bcan4, f. 30r>munes
accipien<I83, f. 20vb>dos cibos conveniant, ne putent sanctae portioni commisceri cibum, qui per aqualiculos degestus in secessum funditur. Si igitur mane
dominica portio editur, usque ad sextam ieiunent
mini<S670, p.
5a>stri, qui eam consumpserint, et si tertia vel quarta hora
acceperint, ieiunent usque
ad vesperum.
Sic secreta sanctificatione aeterna custodienda sunt sacramenta.
De
vasis sane
sacris <V630, f. 12va> ita gerendum est: altaris palla,
cathedra,
candelabrum et velum, si fuerint vetustate consumpta, incendio dentur,
quoniam non licet ea, quae in sanctuario fuerint, male tractari, sed incendio universa tradantur.
Cineres quoque eorum
in baptisterio inferantur, ubi nullus transitum habeat, aut in pariete aut in fossis
pavimentorum
iactentur, ne introeuntium <O93, f. 1rb> pedibus
inquinentur.
Nemo per ignorantiam clericus palla mortuum credat obvolvendum, aut
diaconus scapulas ope<VD38, f. 18vb>rire velit, quae fuit
in
altare aut
certe, quae data est in mensam domini. Qui haec fecerit vel leviter
quasi nihil <S670, p. 5b> et neglegenter habuerit
ministerio,
diaconus triennio sexque mensibus a dominico alienus erit altari gravi percussus anathemate . <I83, f. 21ra> Quod si
clericum
presbyter non admonuerit, decem annis et quinque mensibus
excommunicatus sit,
propter quod de dominicis sacramentis subiectiora sibi non admonuerit ministeria, et postea cum grandi
humilitate matri
reconcilietur ecclesiae. Pallas vero et vela, quae in sanctuarii sordidata fuerint ministerio, diaconi
cum humilibus
ministris intra sacrarium lavet non eicientes foras a secretario velamina dominicae mensae, ne forte pulvis
dominici corporis male
decidat,
sindone foris abluant, et erit hoc operanti peccatum, idcirco intra sacrarium ministris praecipimus cum diligentia custodire. Sane pelvis nova comparetur, et praeter hoc nihil <SG670, p. 6a>
aliud tangat. Sed non ipsa pelvis velis apponatur lavandis, quae ad
dominici altaris cultum pertinent, pallae in alia pelve laventur et in alia vela ianuarum. Etiam cura sit ostiariis <VD38,
f. 19ra> ex
admonitione maiorum, ne quis neglegens aut ignarus ad velum ianuae domus domini
manus incognite tergat, sed statim coercitus discat omnis homo, quia velum atrii domus domini est. Praecipimus etiam, ne cum extero ecclesiae sive laico
<I83, f. 21rb> de fragmentis
oblationum
domini ponatur ad mensam. Unde scis tu, qui passim sacrarii <N442:
f. 13vb> panes
indignis impendis, unde nosti, si a mulieribus mundi
sunt? Hinc et David ab Abimelech sacerdote interrogatus, cum panes sibi ad comedendum posceret, si mundus esset a muliere,
cum se mundum ante
triduum profiteretur, panes propositionis mandu<SG670, p. 6b>
cavit.
Ad dominica mysteria tales eligantur, qui ante ordinationem coniuges <V630, f. 12vb>
<Bcan4, f. 30v> suas noverint. Quod si post ordinationem ministro
contigerit proprium invadere cubile uxoris, sacrarii non intret limina, nec
sacrificii portitor fiat, nec altare contingat, nec ab
offerentibus
holocausti oblationem suscipiat, nec ad
domini
corporis portionem accedat, aquam se sacerdotum porrigat manibus, ostia forinsecus claudat, minora gerat offi<VD38, f. 19rb>cia,
urceum sane
ad altare
suggerat .
Si
forte quispiam presbyter sive diaconus sacrarii sindonem vel velum subtracta vendiderit, Iudae similis aestimabitur
Scariothis,
qui propter cupiditatem fecerit hoc
opus, noverit se
<SG670, p. 7a> supradicti Iudae suscepturum poenam.
Clericus vero solus ad <I83, f. 21va>
feminae tabernaculum non
accedat, nec properet neque sine maioris natu principis iussione. Nec
presbyter solus cum sola femina fabulas misceat, nec archidiaconus aut diaconus sub praetextu humilitatis
officii frequentet domicilia matronarum aut forte per
clericos aut
domesticos eius matronae mandent secretim aliquid. Si cognitum fuerit, et ille deponatur et illa a
liminibus arceatur
ecclesiae. Sed si forte aliqua intercessio
fuerit, episcopo suggeratur. Et si talis est, ad quam debeat ire, pro interventu
ipse pergat. Sin autem, de latere suo dirigat, cum duobus aut tribus, qui hoc
debeat
sanare.
Sane ad visitandam mulierem infirmam
nullus clericus
ingrediatur, nisi cum duobus aut tribus. Nemo tamen cum
extranea
<DG670, p. 7b> habitet femina, <VD38, f.
19va> nisi soror
aut
proxima fuerit, et hoc cum magna sollicitudine fiat. Non ignoramus malicias satanae. Universa haec cum mansuetudine
ecclesiastica
complenda sunt ministeria. Negotium enim dei non decet
neglegenter expleri.
Iterum
atque
iterum de fragmentis domini<I83, f. 21vb>ci corporis demandamus. Calicem vero ad perferendum sanguinem domini
praeparatum cum
tota ministerii mundicia minister praeparet, ne non bene lotus calix diacono peccatum fiat offerenti, ita cum omni honestate cuncta, quae supra exposuimus, oportet
impleri.
Tales ad ministerium eligantur clerici, qui
digne
possint dominica sacramenta tractare.
Melius est enim
domini sacerdoti paucos habere ministros, qui possint digne opus dei exercere, quam multos
inutiles, qui onus
grave ordina<SG670, p. 8a>tori adducant. A principio epistolae usque ad hunc locum de sacramentis delegavit bene
intuendi,
ubi <N442: f. 14ra; V630, f.
13ra> non murium
<O93: f. 1va> stercora inter fragmenta dominicae portionis appareant, neque putrida per
neglegentiam
remaneant <VD38, f. 19vb>
clericorum, et
convenientes, qui accipere sibi medicinam desiderant, putrida, cum
viderint, magis cum ridiculo et fastidio videantur accipere et in
peccatum magis
decidant per neglegentiam clericorum. Quapropter nemo clericorum ultra haec dissimulet aut neglegere <Bcan4, f. 31r> ullatenus
audeat, sed libenter,
quae iussa sunt, expleat, et sacramenta divina <I83, f.
22ra>
nequaquam neglegenter contrectet .
Ideoque
tam iuvenes quam senes de his et de omni conversatione sua ac
conversione et poenitentia valde esse <SG670, p. 8b>
sollicitos
satisque agere, ut haec condigne agant, et de reliquo ornent tam clerici quam saeculares
animas suas
ornamentis dignissimis, dogmatibus scilicet veritatis, decore
pudicitiae, splendore iustitiae, candore pietatis, aliisque
omnibus, quibus
comptam
decet esse rationabilem mentem. Tum praeterea declinare a consortiis
inhonestis et
infidelibus et societates habere fidelium atque illos frequentare conventus, in quibus de
pudicitia, de
iustitia, de pietate tractatur. <VD38, f. 20ra> Orare
semper deum ex toto corde et ab ipso petere, quae decet, ipsi gratias agere, veram poenitudinem gerere praeteritorum gestorum, aliquantulum
etiam, si possibile
est, per misericordias pauperum iuvare poenitentiam. Per haec enim
facilior venia <SG670, p. 9a> dabitur et indulgenti
citius
indulgebitur. Quod si provectioris aetatis sit is, qui ad poe<I83, f.
22rb>nitentiam venit, eo magis gratias agere debet deo, quod,
postquam fractus est omnis impetus concupiscentiae
carnalis, scientia veritatis accepta nulla ei imminet pugna certaminis, per quam insurgentes adversus animam reprimat corporis voluptates. Superest ergo ei in agnitione veritatis et misericordiae operibus exerceri, ut afferat fructus dignos poenitentiae
nec putet, quia
in temporis
longitudine documentum conversionis ostenditur et non in devotionis ac
propositi firmitate. Deo enim manifestae sunt mentes, qui
non temporum
rationem colligit, sed animorum. Ipse enim probat, si, quae agnita veritatis praedicatione non distulit
<SG670, p. 9b> neque tempus neglegendo
consumpsit, sed statim et,
si dici potest, eodem mo<VD38, f. 20rb>mento praeterita perhorrescens futurorum
desiderium cepit et in amorem regni caelestis
exar<V630, f.
13b>sit. Propter quod nemo vestrum ultra dissimulet nec retro
respiciat, sed ad evangelium regni dei libenter accedat. Non dicat pauper, quia, cum dives factus fuero, tunc
convertar. Non requi<I83, f. 22va>rit
a te deus pecuniam, sed
animum misericordem et piam mentem. Neque dives
conversionem suam differat
pro solli<N442: f. 14rb>citudine saeculari, dum cogitat,
quomodo
dispenset abundantiam frugum. Neque
dicat intra semetipsum: Quid faciam? Ubi recondam
fructus meos?
Neque dicat animae suae: Habes multa bona reposita in annos multos,
epulare et laetare. Nam dicetur ei: Stulte, hac nocte auferetur abs te anima tua, <SG670, p.
10a> et quae parasti,
cuius erunt? Itaque festinet ad poenitentiam omnis aetas, omnis
sexus omnisque
condicio, ut vitam consequatur aeternam. Iuvenes quidem in eo grati sunt, quod in ipso impetu desideriorum cervices suas iugo subiciunt
disciplinae. Senes et ipsi laudabiles, quia multi temporis
con<VD38, f. 20va>suetudinem, in qua
male
praeventi sunt, pro dei
timore commutant. Nemo ergo differat, nemo cunctetur. Quae enim causa cunctandi est ad bene agendum? Animus male sibi
conscius, dum
videtur sibi nullam poenam pati, credit, quia non
iudicet deus, cum
abuti patientia dei <Bcan4, f. 31v> et
non intellegere parcentis benignitatem iam sit magna damnatio. <I83, f.
22vb> Unde scriptum est: Maledictus omnis, qui opus dei
neglegenter
agit . Quapropter pastoralis ordinis est
infatigabiliter
<SG670, p. 10b> revocare, quicquid ad correctionem populorum, immo magis filiorum
spiritalium, quantum est
fas, intellegere, cognoverit pertinere, et non, quod absit, cum suo
periculo alienae spei, per solam neglegentiam facere detrimentum, sed
quod ad
generalis salutis exspectat compendium, salubri necesse est
providere tractatu.
Homini religioso parum esse debet inimicitias aliorum
non exercere vel
augere male loquendo, nisi eas etiam exstinguere bene loquendo
studuerit. Ecce oris
nostri bucina ad aures omnium personamus, neque se
deinceps <VD38,
f. 20vb> excusabit non monitum, qui, quicquid sequi debeat, tam verbis quam litteris
edocetur.
Qualis autem condemnatio et qualis imminet maledictio eis, qui in patres peccant,
divina nos docet
scriptura. <O93, f. 1vb>
<SG670, p.
11a> Si enim Cham filius Noe, cum vidisset nudum suum patrem,
quoniam non cooperuit patris corporalem nuditatem, sed egressus nuntiavit eam fratribus, et illi
vestimen<V630, f. 13va>to eam
cooperuerunt,
ipse quidem Cham et illi, qui ex
<I83, f. 23ra>
eo nati sunt, sub maledictione facti sunt, qui autem cooperuerunt,
magnam benedictionem
meruerunt. Multo magis isti maiore et ampliore condemnatione digni sunt, qui patribus obviare aut contra eos insurgere nituntur aut iniuriam vel contumeliam eis inferre moliuntur, quoniam, qui his resistit,
deo resistit, et
qui eis iniuriam vel contumeliam facit, deo, cuius legatione funguntur, facit. Expavit caelum super hoc et horruit
amplius vehementer,
dicit dominus. O intolerabilem malignitatem,
<N442: f. 14va> o linguam loquentem iniquitatem contra deum et mentem
<VD38, f. 21ra>
in altitudinem cornu extollen<SG670, p.
11b>tem! Et iterum:
Impone, homo, tuae linguae ostium et seram. Cessa cornu in altitudinem
extollens et loquens iniquitatem adversus deum et proximum suum. Quousque insultas patienti Christo et fratribus?
Haec nos familiarius docebat et haec publiciter nobis praedictus magister et instructor
atque ordinator
noster princeps apostolorum Petrus in ecclesia praedicabat exemplum
dans, ut et nos similiter faciamus. Humiliamini, inquit, in conspectu
domini, et exaltabit vos. Nolite detrahere alterutrum, quoniam, qui
detrahit fratri, aut, qui iudicat fratrem suum, detrahit legi et
iudicat legem. Qui autem iudicat legem non est factor legis, sed iudex,
<I83, f. f23rb> unus est enim legislator et iudex, qui
potest
perdere et liberare. Tu autem quis es, qui iudicas proximum? Non oportet, praecepit, nos iudicare <SG670, p. 12a> invicem,
sed magis auxilium ferre.
Vae erit, inquit, his, qui fratres tribulant, et eis, qui eos
persequuntur.
Vos autem, quanto amplius tribulamini, tanto purgatiores atque beatiores efficiemini, si tamen
ipsa
tribu<VD38, f. 21rb>latio patienter fuerit supportata.
Quod
etiam ipse nos dominus docuit: Beati, qui
persecutionem patiuntur
propter iustitiam. Et idem: Beati eritis, cum vos oderint homines et
persecuti vos fuerint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum. Gaudete
in
illa die et exultate, quoniam merces vestra multa est in caelo.
<Bcan4, f. 32r> Unde et ipse ait: Diliges dominum deum
tuum ex
toto corde tuo et ex tota anima tua et ex totis viribus tuis, et
proximum tuum sicut te ipsum. Non enim, inquit, diligit recte deum, qui
fratrem insequitur, nec diligit proximum, qui ei detrahit, vel qui
illum accusat, quia, quod sibi quis <SG670, p. 12b> fieri
non
vult, hoc alteri nullatenus facere debet. Discite, filii mei, inquit, sapientiam et tenetote fidem rectam et amplectimini caritatem,
ut non
excidatis. Data est enim vobis a domino potestas et virtus ab
altissimo, qui interrogabit <V630, f. 13vb> opera vestra
et
cogitationes scrutabitur vestras. Qui autem
custodierint iusti<I83, f. 23va>tiam,
iuste iudicabuntur et,
qui crediderint iusta, invenient, quid respondeant. Semper cavetote praecepit, ne aliquando peccato
<VD38, f. 21va>
consentiamus et praetermittamus praecepta dei nostri.
Ecclesias per congrua et utilia facite loca, quae
divinis precibus
sacrare oportet et in singulis sacerdotes
divinis orationibus deo dicatos poni, quos ab omnibus venerari oportet
et non a
quoquam gravari. Semper vitate mala, et pro animabus vestris ne confundamini <SG670, p. 13a> dicere
verum. Mendacia fugite et veritatem corde proferte, quoniam multos iam supplantavit suspicio. Caritatem semper diligite et fratres adiuvate. Erunt enim, quasi
non sint, et
peribunt <N442: f. 14vb> viri, qui
contradicunt vobis. Unde et dominus ait: Qui vos audit, me audit,
et qui vos
spernit, me spernit, et qui me spernit, spernit eum, qui me misit. Et idem: Qui enim
non est adversum
vos, pro vobis est. Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in
nomine meo, quia Christi estis, amen dico vobis, non perdet mercedem
suam. Et qui scandalizaverit unum ex pusillis credentibus in me, bonum est enim magis, si circumdaretur mola asinaria
collo eius et in
mare mitteretur. Et si scan<I83, f.
23vb>dali<VD38, f.
21vb>zaverit te manus tua, abscide illam, bonum est
<SG670, p.
13b> tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem
ire in
gehennam in
ignem inexstinguibilem, ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur. Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum, bonum est claudum introire in vitam aeternam,
quam duos pedes
habentem mitti in gehennam ignis inexstinguibilis, ubi vermis eorum non
moritur,
ut
supra. Quod si oculus tuus scandalizat te, eice eum, bonum est tibi luscum introire in
regnum dei, quam duos
oculos habentem mitti in gehennam ignis, ubi vermis eorum non moritur, ut supra. Omnis enim igne salietur et
omnis victima
salietur. Bonum est sal, quod, si sal insulsum fuerit, in quo illud
salietis? Habete in vobis sal et pacem habete inter vos, quia,
quis<SG670, p. 14a>quis vestrum recte docuerit et iuste
vixerit,
<O93, f. 2ra> habebit gloriam. Qui autem secus egerit, indubitanter poenam sustinebit,
ideo bona agere
vos semper oportet, ut bravium vitae aeternae per<VD38, f. 22ra>cipiatis.
His ergo bene parete sententiis, ne quis haec praecepta
minime credat
<V630, f. 14ra> implenda et iudicio dei ignis aeterni
tormenta
sustineat, quia ecclesiastici operis sacra neglexerit.
Haec
igitur, frater <I83, f. 24ra> Iacobe, de ore sancti
<Bcan4, f.
32v> Petri iubentis audivi. Si quis haec praecepta non integra
custodierit, sit anathema usque ad adventum domini nostri Iesu Christi.
Haec praecepta a
sancto Petro apostolo accepi et tibi, carissime frater, insinuare
curavi, ut servare omnia praecipias sine macula. Si quis
vero audierit te, utilis erit minister
Christi Iesu. Qui
autem non audierit te, immo loquentem deum per te, ipse sibi
damnationem accipiet.
Omnipotens
deus, carissime, sua te protectione custodiat, atque ad caelestis
remunerationem patriae multiplici animarum fructu perducat.
Deus te
iterum iterumque incolumem custodiat,
reverentissime
frater. Amen. EXPLICIT.
O93, f. 2ra; N442,
f.
14vb; V630, f. 14ra; I83, f. 24ra; VD38, f. 22ra; SG670, p. 14b; Bcan4,
f. 32v
© 2004, 2005
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 4.12.2005
|