|
Diese
Website ist nicht mehr aktuell. Sie ist nach http://www.pseudoisidor.mgh.de
umgezogen.
Die
aktuelle Version des 3.
Clemens-Briefs finden
Sie hier
This
Website has moved to http://www.pseudoisidor.mgh.de
This page
is no longer current. The current version of 3. Clemens-Brief
can be found here
Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
3.
Clemens-Brief
O93,
f. 2va; N442, f. 14vb; V630, 14ra; I83, f. 24ra; VD38, f. 22ra; SG670,
p. 14b; Bcan4, f. 32v
ITEM
INCIPIT
EPISTOLA GENERALIS CLEMENTIS PAPAE OMNIBUS <VD38,
f. 22rb> TAM MAIORIS QUAM INFERIORIS ORDINIS CLERICIS AC CUNCTIS FIDELIBUS SCRIPTA.
Clemens
urbis Romae episcopus omnibus
coepiscopis, presbyteris,
diaconibus ac reliquis clericis, et cunctis principibus, maioribus
minoribusve
omnibusque generaliter fidelibus benedictio claritas et gloria in gratia dei, quae data est
nobis <N442,
f. 15ra> in Christo Iesu domino nostro.
Urguet nos, fratres, <I83, f. 24rb> multus
amor vester et religiosa invitat devotio, quia debitores sumus, ut
quaedam vobis
scribamus.
<SG670,
p. 15a> Vobis ergo, qui sacerdotio domini fruimini et in speculo estis positi, plus scire
oportet, ut
subditos vobis populos pleniter docere possitis eisque ad regna
caelorum ducatum praebere domino annuente valeatis. Unde
et ipsa per se
veritas ait: Vobis datum est nosse mysterium regni dei, ceteris autem
in parabolis et reliqua. Propter quod consilium do unicuique vestrum constanter docere
verba divina, et
discentibus libenter accommodare aurem verbo dei. <VD38, f.
22va> Vestrum enim, qui legatione Christi fungimini, est docere populos, eorum
vero est vobis
oboedire ut deo. Si autem vobis episcopis non oboedierint omnes
presbyteri, diaconi ac subdiaconi et reliqui clerici cuncti omnesque principes tam maioris ordinis quam et inferioris atque
reliqui <SG670, p.
15b> populi, tribus et linguae non obtemperaverint, non solum
infames, sed et extorres a regno dei et consortio fidelium a liminibus sanctae dei ecclesiae alieni
erunt. Nam
vestrum est eos instru<V630, f. 14rb>ere, eorum vero est vobis oboedire ut deo, cuius
legatione fungimini <I83, f. 24va>
dicente domino: Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit, et qui vos
recipit, me
recipit, et qui me recipit, recipit eum, qui me misit. Nihil enim iniustius vel inhonestius est quam filios patribus rebelles aut
clericos vel
laicos doctoribus seu discipulos magistris inoboedientes vel protervos exsistere. Novimus enim primum hominem
per
inoboedientiam cecidisse, idcirco omnes hoc vitium summopere cavere
monemus. Et quia dominus superbis resistit, humilibus autem dat
gratiam, dominus
<VD38, f. 22vb> noster mit<SG670, p. 16a>tens
nos vice sua in loco apostolorum ad praedicandum
praecepit nobis docere
<Bcan4, f. 33r> omnes omnesque nobis fideliter
oboedientes ut ipsi exsistere, quoniam nec aliter terra pariet fructus suos, nisi culta receperit
semen et irrigata germinaverit et pariat, quae est
paritura. Sic et omnis
homo, qui libenter non receperit verbum dei, illudque in corde suo
germinare non siverit ac minime crediderit doctoribusque et episcopis suis non benivolus, sed rebellis atque
inoboediens exstiterit, fructum non germinabit nec pariet, sed
similis est arbori illi, de qua dominus ait: Omnis
<I83, f. 24vb>
arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem
mittetur.
Primus enim pontifex Aaron chrismate
compositionis
perunctus princeps populi fuit et
tamquam rex primitias
et tri<SG670, p. 16b>butum per capita accepit a populo,
et
iudicandi plebem sorte suscepta de mundis immundisque
iudicabat. Sed et si alius ex ipso unguento perunctus est
virtute inde
concepta, etiam ipse <VD38, f. 23ra> rex aut propheta aut
pontifex fiebat. Quod si temporalis et gratia ab hominibus composita tantum
potuit, intellegite
iam, quantum sit illud unguentum, <N442, f. 15rb> quod a
deo de
virgulto vitae prolatum est, cum hoc, quod ab hominibus factum est, tam
eximias inter homines conferat dignitates. Quid enim in
praesenti saeculo propheta gloriosius, pontifice clarius, rege
sublimius? Omnis enim pontifex sacro chrismate perunctus et in civitate constitutus,
scripturis sacris eruditus, carus et pretiosus hominibus oppido esse debet. Quem quasi Christi locum
<SG670, p.
17a> tenentem honorare omnes debent eique servire et
oboedientes ad
salutem suam fideliter exsistere scientes, <I83, f. 25ra>
quod
sive honor sive iniuria, quae ei defertur, in Christo redundat et a Christo in deum. Audire
ergo eum attentius oportet et ab ipso suscipere doctrinam
fidei, monita autem vitae a presbyteris <V630,
f. 14va>
inquirere, a diaconibus vero ordinem disciplinae. Propter quod deprecor
<O93, f. 2rb> <VD38, f. 23rb> vos, conservos et adiutores meos, ut discatis
attentius animarum curam
gerere et pro omnibus stare, maxime tamen pro his, qui in cultu divino
laborant. Ecclesiarum omnium curam habetote, servorumque earum adiutorium praebete, viduarum religiosam curam gerite, pupillos
enixius
liberate, pauperibus misericordiam
facite, iuvenes
pudicitiam <SG670, p. 17b> docete et,
ut breviter totum dicam, alterutrum vos, in quibus res
poposcerit,
sustentate. Deum colite, qui creavit
caelum et terram,
et Christo credite. Invicem vos diligite et misericordes estote in omnes. Non verbo solo, sed opere et
rebus replete
caritatem. Agite pro viribus, conservi dilectissimi,
quia bonum est, ut
unusquisque vestrum, secundum quod potest, <I83, f. 25rb>
prosit
accedentibus ad fidem religionis nostrae. Et ideo non vos pigeat
secundum sapientiam, quae vobis per dei providentiam col<VD38,
f.
23va>lata est, instruere ignaros et docere. Desiderium ergo habere omnes
erga doctorem
veritatis eumque ut oculos suos amare oportet, quia et ipsum populum sibi commissum ceu proprios filios amare et docere
condecet. Hoc enim a patre caelesti donatum est, sed salus in eo est, ut voluntatem eius,
cuius amorem et
de<SG670, p. 18a>siderium deo largiente conceperint,
faciant.
Si quis ergo fidelis voluerit exsistere et
desiderat
baptizari, exutus prioribus <Bcan4, f. 33v>
malis de reliquo pro
bonis actibus heres bonorum caelestium ex gestis propriis fiat. Accedat autem,
qui vult, ad
sacerdotem
suum, et ipsi det nomen suum atque ab eo audiat mysteria regni caelorum, ieiuniis frequentibus
operam impendat ac semetipsum in omnibus probet, ut
tribus mensibus iam
consumando
in die festo possit baptizari. Baptizatur autem unusquisque in aquis perennibus, nomine trinae beatitudinis invocato super se,
perunctus primo
oleo per orationem <N442, f. 15va; I83, f. 25va>
sanctificato, ut
ita demum per haec consecratus possit <VD38, f.
23vb> percipere locum
cum sanctis. Nullus enim propter obprobrium senectutis vel
no<SG670, p.
18b>bilitatem generis aut iuventutis a parvulis et minus eruditis, si quid
forte est utilitatis
aut salutis, inquirere neglegat. Qui
enim rebelliter vivit et discere atque agere bona recusat,
magis diaboli quam
Christi membrum esse ostenditur et potius infidelis quam fidelis
monstratur. Quomodo ergo non omnibus hoc amabile est cunctisque exoptatum, ut, quae ignorat, discat, et, quae
didicerit, <V630,
f. 14vb> doceat? Certissimum namque est, quod neque amicitia
neque
propinquitas generis neque regni sublimitas homini debet esse
pretiosior veritate, quia nihil est pretiosius anima. Dominus autem creator omnium ex initio ad
imaginem suam hominem
fecit, eique dominatorem terrae marisque et aeris ipsius dedit
veritatemque
inquirere prae<SG670, p. 19a>cepit, et sicut verus nobis propheta enarravit et ipsa
rerum ratio
docet. Solus enim homo est rationabilis, et consequens est, ut ratio irrationabilibus dominetur. Hic enim ab initio, <VD38, f.
24ra> cum <I83, f.
25vb> adhuc iustus esset, cunctis viris et omni fragilitate superior erat, ubi autem peccavit et
factus est servus
peccati, simul et fragilitati efficitur obnoxius . Quod idcirco scriptum est, ut sciant
homines, quia, sicut ex impietate passibiles facti
sunt, ita per
pietatem possunt esse impassibiles, et non solum impassibiles, verum et parva in deum fide aliorum passiones curantes. Ita enim
verus ipse propheta
promisit dicens: Amen dico vobis, si habueritis fidem sicut granum
sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc, et transibit. Huius vocis etiam vos ipsi documenta
cepistis, etiam
facta quaedam per magistros nostros, ipsos videli<SG670, p.
19b>cet apostolos, non
ignoratis, quia adstantibus nobis eorum meritis daemones cum
passionibus, quas hominibus invexerant, transierunt et fugati sunt. Quia
ergo alii quidem homines patiuntur, alii patientes sanant, causa sine dubio vel patiendi vel
curandi noscenda est.
Quae non alia esse quam patientibus quidem infidelitatis,
curantibus
vero fidei demonstratur. Infidelitas enim,
dum non
cre<VD38, f. 24rb>dit futurum dei iudicium, peccandi
li<I83,
f. 26ra>centiam praebet, peccatum vero hominem passionibus
obnoxium facit. Fides autem futurum esse dei
iudicium credens
continet homines a peccato. Non peccantes vero non solum liberi sunt a
daemonibus et passionibus, verum et aliorum daemones et passiones
fugare possunt. Ex his ergo omnibus colligitur, quod origo totius mali ab
ignorantia
descendat, et ipsa sit malorum omnium mater, quae <N442, f.
15vb> incuria quidem et
ignavia
gignitur. Neglegen<SG670, p. 20a>tia vero alitur et augetur atque in sensibus hominum radicatur, dum amatur, quam, si quis forte doceat effugandam, velut antiquis et hereditariis sedibus
moleste et indignanter
avellitur. Et ideo paululum laborandum nobis est, <V630, f.
15ra> ut
indignantes ignorantiae praesumptionis <O93, f. 2va> scientiae ratione resecemus , <Bcan4, f. 34r> in his
praecipue, qui in
aliquibus minus rectis opinionibus praeventi sunt, per
quas quasi sub
specie alicuius scientiae ignorantia in his vehementius radicata est. Nihil enim gravius quam,
si <VD38, f.
24va> id, quod ignorat quis, scire se credat et defendat verum
esse,
quod falsum est. Quod tale est quale, quis ebrius sobri<I83, f.
26rb>um se putet et agat quidem cuncta ut ebrius, sobrium
se tamen et ipse
putet et dici a ceteris velit. Ita sunt ergo et hi, qui ignorantes, quod verum est, speciem
tamen alicuius
scientiae tenent et mala quasi bona gerant atque ad perniciem <SG670, p. 20b> quasi
ad salutem festinant. Propter quod ante omnia properandum est ad agnitionem veritatis, ut possimus
quasi lumine nobis
inde succenso errorum tenebras depellere. Grande enim malum est, ut
diximus, ignorantia, sed quia substantiam non habet, facile ab his, qui
studiosi sunt, effugatur. Non enim aliud est ignorantia, nisi non
agnovisse, quod
expedit, ubi autem agnoveris, perit ignorantia. Quaeri ergo magnopere debet veritatis agnitio, quam nemo
alius assignare potest nisi verus propheta. Haec enim porta est vitae volentibus ingredi et sunt operum
bonorum pergentibus ad
civitatem salutis.
Si
quis sane
audiens sermonem veri <VD38, f. 24vb> prophetae velit
recipere
aut nolit et
amplecti onus eius, id est mandata vitae, habet in sua potestate,
liberi enim sumus arbitrii. Nam si hoc esset, ut audientes, <I83, f.
26va> eum iam non haberent in potestate aliud facere,
quam au<SG670, p.
21a>dierant, vis erat quaedam naturae, per quam liberum non esset ad aliam migrare sententiam,
aut si rursus ex audientibus nullus omnino reciperet,
et hoc naturae
vis erat, quae unum aliquid fieri cogeret et alteri parti non daret locum. Nunc autem, quia
liberum est animo, in quam velit partem, declinare
iudicium suum, et quam
probaverit eligere viam, constat evidenter inesse hominibus arbitrii
libertatem. Igitur, priusquam audiat quis,
quod ei
expedit,
certum est, quia ignoret, et ignorans
vult et
desiderat, quod non expedit, agere, propter quod pro hoc non iudicatur. Cum vero audierit causas
erroris sui et
rationem veritatis acceperit, tunc si permanserit in his erroribus,
quibus dudum
fuerat praeventus, recte iam vocabitur ad iudicium
daturus poenis , quia vitae huius spatium,
<VD38, f. 25ra> quod ad bene vivendum
<N442, f. 16ra>
accepit, in
ludibriis consumpsit errorum. Qui vero audiens haec <SG670, p. 21b> libenter
accepit
et gratulatur bonorum <V630, f.
15rb> sibi
doctrinam fuisse delatam, requirat intentius <I83, f.
26vb> et discere non
desinat, usquequo cognoscat, si est vere aliud secundum, in quo bonis praemia praeparata sunt,
et cum certus de
hoc fuerit, gratias agat deo, quod sibi veritatis lumen ostenderit. De
cetero dirigat actus suos in omnibus operibus bonis, quorum sibi in
futuro mercedem certus est praeparatam demirans per omnia et stupens ceterorum hominum
errores, et quod
ante oculos positam veritatem nemo videbat. Ipse tamen gaudens super divitiis
sapientiae, quas
invenit, insatiabiliter his perfruatur et exercitio bonorum operum
delectetur festinans ad saeculum futurum mundo corde et pura
conscientia
pervenire, ubi etiam videre deum regem omnium possit. His autem omnibus
carere
nos et fraudari sola facit ignorantia. Dum enim ignorant homines,
quantum boni habeat scientia, ignorantiae malum de se non
pati<SG670, p.
22a>untur excludi. Nes<VD38, f. 25rb>ciunt
enim, quanta sit <Bcan4, f. 34v> in horum permutatione
diversitas. Propter quod consilium do unicuique discentium
libenter praebere
aurem verbo dei et cum amore veritatis audire, <I83, f. 27ra> quae
dicimus, ut mens optimo semine suscepto per bonos actus laetos afferat
fructus. Nam si me docente ea, quae ad salutem
pertinent, recipere quis
abnuit
et animo pravis opinionibus occupato obsistere nititur, non ex nobis, sed ex semetipso habebit
pereundi causam.
Debet enim iusto iudicio examinare, quae dicimus, et intellegere, quia
verba loquimur
veritatis, ut cognitis his, quae sunt, ut sunt, et in bonis actibus dirigens viam suam
regni caelorum
possit particeps inveniri subiciens sibi carnis desideria et dominus
eorum factus, ut ita demum etiam ipse fiat dominatoris omnium
iocunda possessio. Nam qui permanet in malo
et servus est
mali, non potest
effici portio boni, donec permanet in malo, quia ab ini<SG, f. 22b>tio, ut ante iam diximus, duo
regna statuit deus
et potestatem <VD38, f. 25va> dedit
unicuique hominum, ut illius regni fiat portio, cui se ad oboediendum
ipse
subiecerit. Et quia definitum est apud deum non posse unum hominem
utriusque regni
esse servum, omni studio date operam in boni regis aulam ac iura concurrere. <O93, f. 2vb>
Prop<I83, f.
27rb>ter hoc denique verus propheta, cum esset
praesens nobiscum
et quosdam ex divitibus neglegentes erga dei
cultum videret, huius
rei ita aperuit veritatem: Nemo potest, inquit, duobus <V630, f.
15va> dominis servire, et non potestis deo servire et mammone,
mammona patria eorum voce divitias vocans. Hic
ergo verus
propheta, qui in Iudaea nobis apparuit, ut audistis, qui stans publice sola iussione faciebat caecos
videre, surdos
audire, fugabat daemones, <N442, f. 16rb> aegris sanitatem reddebat et mortuis vitam.
Cumque nihil ei
esset impossibile, etiam cogitationes hominum pervidebat, quod nulli est possibile <SG670, p. 23a>
nisi soli deo. Hic
annuntiavit
regnum dei, cui nos de omnibus, quae dicebat, tamquam
vero prophetae
credidimus
firmitatem fidei nostrae non solum enim ex verbis eius, sed ex operibus assumentes, quia dicta
<VD38, f. 25vb>
legis, quae ante multas generationes de praesentia eius exposuerant, in
ipso consignantur, et imaginem gestorum Moysei et ante ipsum patriarchae Iacob ipsius
per omnia typum
ferebant. Tempus quoque adventus eius, hoc
est ipsum, in quo <I83, f. 27va> venerat, praedictum ab
his
constat, et super omnia, quod esset a gentibus exspectandus sacris
litteris compraehensum est, quae in eo pariter universa completa sunt.
Quod autem Iudaeorum propheta praedixit eum a gentibus exspectandum,
supra modum in eo fidem veram firmat. Si enim dixisset a Iudaeis
exspectandum, non aliquid
eximium
prophetasse videretur, quod a contribuli populo et a propria gente speraretur is, cuius adventus ad salutem mundi fuerat
repromissus.
Videtur enim <SG670, p. 23b>
magis consequens ratio esse, ut hoc fieret, quam
magnificentia
prophetalis. Nunc autem cum prophetae dicant omnem illam spem, quae de
salute mundi repromittitur, et novitatem regni, quae instruenda per Christum
est, atque omnia,
quae de eo indicant , ad gentes esse transferendam, iam non secundum consequentiam rerum, sed incredibili quodam
vaticinatos <VD38, f. 26ra> eventu,
magnificentia prophetica
confirmatur. Iudaei namque ex initio adfore <Bcan4, f. 35r> aliquando
hunc virum, per quem
cuncta reparentur, verissima traditione susceperant, et
cotidie meditantes
ac prospicientes, <I83, f. 27vb> quando eius fieret
adventus, ubi
adesse eum
viderunt et signa ac prodigia, sicut de eo adscriptum fuerat adimplentem, invidia excaecati
agnoscere
nequiverunt
praesentem, in cuius spe laetabantur absentes. Intellexerunt tamen sancti apostoli,
qui a deo electi
sunt, et nos, qui post ab eis electi sumus. Hoc
autem providentia dei factum est, ut agnitio boni huius etiam gentibus
tra<SG670, p. 24a>deretur, et hi, qui
numquam de eo audie<V630, f. 15vb> rant nec a prophetis
didicerant, agnoscerent eum, illi vero, qui cotidianis meditationibus
evanuerant, ignorarent. Ecce enim per vos nunc, qui praesentes estis,
et desideratis audire doctrinam fidei eius et agnoscere, quis et
quomodo et qualis sit eius adventus, prophetica veritas adimpletur. Hoc
est enim, quod praedixerant prophetae, quia a vobis quaerendus esset,
qui de eo numquam audistis. Et ideo videntes in vobis
ipsis prophetica
dicta <VD38, f. 26rb> compleri, <N442, f.
16va> huic uni recte credens hunc recte exspectatis, de hoc recte
inquiritis, ut non
solum exspectetis eum, sed et hereditatem regni eius credentes consequamini,
secundum quod ipse
dixit, quia unus<I83, f. 28ra>quisque illius sit servus,
cui se
ipse subiecerit. Propterea ergo vigilate et dominum deumque nostrum vobis conscribite dominum, qui et caeli ac terrae dominus est, et
ad ipsius vos
imaginem ac similitudinem reformate, sicut ipse verus
prophe<SG670,
p. 24b>ta docet dicens: Estote boni et misericordes, sicut et
pater
vester caelestis misericors est, qui oriri facit solem suum super bonos et malos
et pluit super
iustos et iniustos. Hunc ergo imitamini et hunc timete, et sicut mandatum datur hominibus:
Dominum deum tuum
timebis et ipsi soli servies.
Infidelibus
quidem dormit dominus et absens habetur his, a quibus esse non creditur, et
mandatis eius non
oboediunt, atque ob id illis videtur quasi dormire dominus, quia pro peccatis suis non
exaudiuntur.
Quapropter cunctis fidelibus et summopere omnibus presbyteris et diaconibus ac
reliquis clericis
attendendum est, ut nihil <VD38, f. 26va>
absque episcopi proprii licentia agant. Non utique missas sine eius iussu quisque presbyterorum in sua parrochia agat,
non baptizet nec
<I83, f. 28rb> quicquam absque eius permissu faciat. Similiter et reliqui populi maiores scilicet et
minores per eius
licentiam, quicquid agendum est, agant, nec sine eius per<SG670,
p. 25a>missu a sua parrochia abscedant, vel in ea adventantes morari praesumant. Animae vero eorum ei
creditae sunt,
ideo omnia eius consilio agere debent et eo
inconsulto nihil. Quicumque enim oboediunt episcopis suis, videntur
quidem aliquid
gratiae conferre deo, qui autem eis non oboediunt, indubitanter rei et reprobi exsistunt.
Porro ipsi a deo
donum
summi muneris consequantur, qui iustitiae et praecepti eius semitas incedentes
suis doctoribus,
qui recte episcopi intelleguntur, libenter oboediunt. De quibus <V630, f.
16ra> et beatus Petrus, instructor et ordinator noster et
princeps
apostolorum, manifeste cunctos audientes instruebat dicens: Videntur
mihi <O93, f. 3ra> hi, qui loquuntur verbum veritatis et qui
illuminant animas
hominum, similes <VD38, f. 26vb> esse
radiis solis, qui, ut
processerint
et apparuerint mundo, celari ultra aut occultari nullatenus possunt,
dum non
tam videntur ab hominibus, quam videre omnibus praestant. Unde et
bene ipsa
<SG670, p. 25b> <Bcan4, f. 35v> per se
veritas ad veritatis
praecones ait: Vos estis lux mundi, et non potest civitas <I83,
f.
28va> abscondi supra montem posita, neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed
supra candelabrum, ut omnibus luceat, qui in
domo sunt. Si
quis ergo his oboedierit, deo, ut dictum est, magnum munus offert. Qui autem his restiterit aut inoboediens <N442, f.
16vb> exstiterit, non
his, sed domino salvatori nostro, cuius legatione funguntur, resistit. Propter quod primum est omnium
iustitiam dei regnumque
eius inquirere et suis iussionibus obtemperare, iustitiam
quidem, ut recte
agere doceamur, regnum vero, ut, quae sit merces
posita laboris et
patientiae, noverimus, in quo est bonis quidem aeternorum bonorum
remuneratio, his autem, qui contra voluntatem eius egerunt, pro uniuscuiusque gestis poenarum digna restitutio. Hic ergo,
hoc est in
praesen<VD38, f. 27ra>ti vita, positos oportet vos agnoscere voluntatem dei,
ubi et agendi et sacrificandi est locus, <SG670,
p. 26a> quoniam in aliis locis sacrificare et missas
celebrare non licet
nisi in his, in quibus episcopus proprius iusserit aut ab episcopo <I83, f. 28vb>
regulariter ordinato
tenentem
videlicet civitatem consecratus fuerit. Aliter enim non sunt haec agenda nec
rite celebranda
docente nos novo et veteri testamento. Haec
apostoli a domino acceperunt et nobis tradiderunt, haec nos docemus
vobisque et omnibus absque repraehensione tenere et
docere, quibus
agendum est, mandamus. Unaquaeque etenim res suum tempus habet et locum.
Operum hic locus
est, tempus vero est meritorum saeculum futurum. Ne ergo impediamur ordinem locorum ac temporum
permutantes, primo quae sit
dei iustitia requiramus, ut tamquam iter acturi abundanti viatico bonis operibus repleamur, quo possimus ad regnum dei tamquam ad urbem
maximam
pervenire. Deus enim his, qui recte sentiunt, per ipsa opera mundi,
quae fecit, manifestus est, ipsius creaturae <SG670, p.
26b> suae utens testimonio, et ideo cum de deo
dubitatio esse <V630, f. 16rb> non
debeat, de sola nunc eius iustitia requiramus et regno. Idcirco persuadeo pri<VD38, f.
27rb>mum iustitiam eius
esse requirendam, ut per hanc iter agentes et in via positi veritatis
verum prophetam invenire possimus, non velocitate pedum, <I83,
f.
29ra> sed bonorum operum velocitate currentes, ut ipso duce usi nullum viae huius patiamur errorem. Si enim ipsum
sequentes ingredi
meruerimus
illam, quo pervenire cupimus, civitatem, omnia iam, de quibus
quaeritur, oculis
videbimus tamquam heredes omnium facti. Intellegite itaque viam esse hunc vitae nostrae cursum,
viatores eos, qui nos
instruunt vel qui bona opera gerunt, portam vero prophetam, de quo dicimus, urbem regnum esse, in quo residet omnipotens pater,
quem soli videre
possunt
hi, qui mundo sunt corde. Non ergo vobis
difficilis videatur huius itineris labor, quia in fine eius requies
erit. Nam et ipse verus propheta ab initio mundi per saeculum currens
festinat ad requiem. Adest enim nobis omnibus diebus et, si quando necesse est,
apparet et corrigit
nos, ut obtem<SG670, p. 27a>perantes sibi ad vitam
perducat aeternam. De his autem <N442, f.
17ra> qui
neglegunt viam suae salutis et adhuc non bene fideles et praeceptis
eius suorumque pontificum iussionibus inoboedientes vel contumaces
<VD38, f. 27va> eis <I83, f. 29rb>
exsistunt, dominus
noster Iesus Christus mittens discipulos suos
praecepit nobis dicens:
In
quamcumque civitatem aut domum introierimus, dicamus: Pax huic domui. Et si quidem, inquit , fuerit ibi filius pacis, veniet super eum pax vestra, si vero non
fuerit, pax vestra ad
vos revertetur. Exeuntes autem de domo vel de civitate illa etiam <Bcan4,
f. 36r> pulverem,
qui adhaeserit pedibus nostris, excutiamus super eos. Tolerabilius
erit terrae
Sodomorum et Gomorreorum in die iudicii quam illi civitati vel domui. Quod utique ita demum fieri praecepit,
si prius in
civitate vel domo veritatis sermo praedicetur, ex quo vel recipientes
veritatis fidem filii pacis et filii dei fiant, vel non recipientes
ar<SG670, p. 27b>guantur quasi inimici pacis et dei. Ita ergo et nos magistri instituta
sectantes pacem primo proponimus auditoribus, ut absque
ulla
perturbatione possit via salutis agnosci. Quod si quis pacis verba non
suscipit neque acquiescit veritati, scimus adversum eum pugna verbi movere et urguere acrius
confutando ignorantiam et
red<I83, f. 29va>arguen<V630, f. 16va>do
peccata.
Necessario igitur pacem proponimus,
ut, si quis est
filius pacis, pax nostra veniat super eum, ab eo autem, qui se alienum
pacis effecerit, regredietur ad nos pax nostra. Et si iterum in
mandatis habemus, ut venientes <VD38, f. 27vb>
ad civitatem discamus
prius, quis in ea dignus sit, <O93, f. 3rb> ut apud eum cibum sumamus, quanto magis
convenit noscere,
quis qualisve sit is, cui immortalitatis verba credenda sunt. Solliciti
enim et valde solliciti esse debemus, ne margaritas nostras mittamus
ante porcos. Sed
et alias ob causas utile est viri huius me habere notitiam. Si enim
sciam, <SG670, p. 28a> quia in his, de quibus non potest
dubitari, quod bona sint, emendatus est et inculpabilis, hoc est
si sobrius, si
misericors, si iustus, si mitis et humanus est, quae utique bona esse nullus ambigit, tunc consequens videbitur, ut ei, qui
obtinet bona virtutum etiam, quod deest fidei et scientiae, conferatur et, in
quibus maculari
videtur eius vita, quae est in reliquis probabilis, emendetur. Si vero in his, quae palam
<I83, f.
29vb> sunt, peccatis involutus permanet et inquinatus, non me oportet aliquid de
secretioribus et remotis
divinae scientiae proloqui, sed magis protestari et convenire eum, ut peccare desinat et
actus suos a
vitiis emendet. Quod si ingesserit se et provocavit nos dicere, quae eum minus recte agentem non oporteat
audire, prudenter eum debemus eludere. Nam nihil <VD38, f.
28ra> omnino respondere
auditorum causae utile non videtur, ne forte aestimet nos responsionis penuria declinare
certamen, et fides
eorum laedatur, non intellegentia <SG670, p. 28b> propositi nostri.
Magna contumelia et grave nobis erit <N442, f.
17vb> peccatum, si
ita desipiamus, ut videamus eum, qui idola colit, esse
sobrium, nos, qui
deum colimus, sobrii esse recusemus. Non hoc
sit inter nos, sed magnum habeamus studium, ut si illi, qui errant, homicidium non faciunt, nos ne irascamur quidem. Et si illi adulterium
non committunt,
nos ne concupiscamus quidem alienam mulierem. Si illi amant
proximos su<I83, f. 30ra>os, nos diligamus etiam inimicos
nostros. Si illi mutuo dant his, qui habent, unde reddant, nos
etiam his demus,
a quibus recipere non speramus. Et per omnia nos, qui aeterni saeculi hereditatem speramus,
debemus
praecellere eos, qui praesens tantum saeculum norunt, scientes, quia, si opera illorum
nostris
operibus collata in die iudicii similia inveniantur ac paria, confusio nobis erit, quod aequales <V630, f. 16vb>
invenimur in operibus his, qui propter
ignorantiam condemnantur et
nullam spem
futuri
saeculi habuerunt. Et vere digna con<SG670, p.
29a>fusio est, ubi nihil
<Bcan4, f. 36v> amplius <VD38, f. 28rb>
gessimus ab his,
quibus amplius intelleximus. Quod si confusio nobis erit, aequales his inveniri in operibus
bonis, quid erit nobis, si inferiores nos ac
deteriores examinatio futura repperiat? Audite ergo, quomodo de his nos ipse verus propheta docuerit. Ad eos
autem, qui neglegunt audire verba sapientiae, ita ait:
Regina austri surget in iudicio cum generatione hac et
condemnabit
eam, quia venit a finibus terrae audire
sapientiam
Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic, et non audiunt. Ad eos vero
qui de malis actibus gerere poenitentiam detractabant, ita ait: Viri Ninivitae surgent in
iudicio cum
generatione hac, et condemnabunt eam, quia poenitentiam egerunt in
praedicatione Ionae, et ecce plus quam Iona hic. Videtis ergo, quomodo eos, qui
erudiebantur ex
lege, adductis ad exemplum illis, qui ex gentili ignorantia veniebant,
et ostendens eos nec illis aequales esse, qui <SG670, p. 29b>
in errore positi videbantur, ex ipsa tantum comparatione condemnatos. Ex quibus omnibus sermo, <VD38,
f. 28va> quem
proposuimus, approbatur, ut castimonia, quae aliquatenus etiam ab
his, qui in errore sunt positi, custoditur, multo plurius et attentius et per singulas quasque,
sicut supra
ostendimus, species a nobis, qui veritatem sequimur, teneatur, eo magis, quo apud nos observantiae eius praemia aeterna sunt posita.
Aliter enim nemo
salvus esse poterit, nisi his observationibus pro viri<I83, f.
30va>bus operam
dederit.
Deus
vos in sua voluntate unumquemque in suo ordine semper
custo<N442, f. 17va>diat, fratres, et
sibi
placere in omnibus concedat. Amen.
O93,
f. 3rb; N442, f. 17va; V630, f. 16vb; I83, f. 30va; VD38, f. 28va;
SG670, p. 29b; Bcan4, f. 36v
© 2004, 2005
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 5.12.2005
|