|
Diese
Website ist nicht mehr aktuell. Sie ist nach http://www.pseudoisidor.mgh.de
umgezogen.
Die
aktuelle Version des 4.
Clemens-Briefs finden
Sie hier
This
Website has moved to http://www.pseudoisidor.mgh.de
This page
is no longer current. The current version of 4. Clemens-Brief
can be found here
Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
4.
Clemens-Brief
O93,
f. 3rb; N442, f. 17va; V630, f. 16vb; I83, f. 30va; VD38, f. 28va;
SG670, p. 29b; Bcan4, f. 36v
ITEM
EPISTOLA SANCTI CLEMENTIS PAPAE SCRIPTA DISCIPULIS SUIS, QUI MALORUM HOMINUM PERSUASIONIBUS ALIQUATENUS
DEVIARUNT, ET HIS
ATQUE GENTIBUS, INTER QUAS HABITABANT, DIRECTA.
Clemens
Romanae urbis episcopus carissimis fratribus Iulio et Iuliano ac
<SG670, p. 30a> reliquis consodalibus nostris gentibusque, quae circa vos sunt.
Oportet,
fratres, omnes doctores, qui <V630, f. 17ra>
ad salutem animarum instituti sunt et ad lucrandas animas episcopi sunt
consecrati, <VD38, f. 28vb> pro cunctis sollicitudinem
gerere et
errantes ad viam veritatis et ad portum salutis reducere. Et licet propter gentes, quae circa vos
sunt, in modico
vos errasse contigerit, melius tamen est redire <O93, f. 3rb> ad
veritatis viam quam diutius in ipso errore
perdurare. Quoscumque
enim de his, qui vos errare fecerunt, vel de his, qui adhuc verbum
praedicationis non
audierunt, potestis, vobiscum assumite et ad viam
veritatis
reducite, ne in<I83, f.30vb>fructuosi,
sed
fructuosi domino inveniamini. Et quoniam quidem, sicut terra cultore neglecta spinas et tribulos necessario producit, ita
sensus vester longi
temporis incuria multas et noxias opiniones rerum et
intellegentias
falsae scientiae germinavit, opus est nunc multa diligentia ad excolendum ius <SG670, f. 30b> mentis
vestrae, ut hic sermo veritatis, qui est verus et
diligens
cordis colonus, assiduis excolat disciplinis. Vestrum ergo est praebere
oboedientiam et
occupationes ac
sollicitudines <VD38, f. 29ra> superfluas amputare, ne
bonum
verbi semen enecet noxium germen. Potest enim fieri, ut multi temporis neglegentiam brevis et assidua
reparet
diligentia.
Incertum
namque est uniuscuiusque vitae tempus, et ideo festinandum est ad
salutem, ne forte
cunc<Bcan4, f. 37r>tantem mors repentina praeveniat. Et ob hoc acrius innitendum est, ut, dum est temporis spatium, collecta
malae
consuetudinis vitia resecentur . Quod non aliter facere
poteritis,
nisi, ut irascamini quodammodo adversum vosmetipsos, pro <I83,
f.
31ra> his, quae inutiliter gessistis ac turpiter. Haec enim est iusta et necessaria iracundia, ut unusquisque in his, quibus erravit et perperam gessit, indignetur et semetipsum
accuset. Ex qua indignatione accenditur in
nobis
ignis quidam, qui
velut <SG670, p. 31a> agro sterili immissus, consumptis et excoctis
radicibus pessimae
voluptatis, bono semini verbi dei fecundiorem cordis praeparat glebam. Puto autem, quod satis dignas
habeatis causas
iracundiae, ex quibus iustissimus ignis iste coalescat, si consideretis, in quantos vos
errores deduxerit ignorantiae malum, <N442, f.
17vb> quan<VD38,
f. 29rb>tosque lapsus et quanta praecipitia ad peccandum dedit, a quantis vos bonis abstraxit, et in quae
praecipitavit
mala, et, quod est super omnia gravius, quod vos in futuro saeculo aeternis poenis
obnoxios
fecit. Nonne pro his omnibus, ubi vobis
veritatis lumen
effulsit, ignis <V630, f. 17rb> iustissimae indignationis
accenditur et iracundiae deo placitae intra vos consurgit incendium,
quo consumatur et radicitus inte<I83, f. 31rb>reat omne germen, sicut forte intra vos malae concupiscentiae
pullulavit? Unde et ipse, qui misit nos, cum venisset et omnem
mundum vidisset ad
maliciam declinasse, non con<SG670, p. 31b>tinuo ei pacem
in
erroribus posito dedit, ne eum confirmaret in malis, sed ignorantiae
eius ruinis scientiam veritatis opposuit, ut, si, qui forte resipiscerent et lumen veritatis aspicerent, deceptos
se et in
praecipitia erroris abstractos merito dolerent et iracundiae salutaris
ignem adversum deceptricem suam conciperent ignorantiam. Ob hoc itaque dicebat: Ignem veni
mittere in terram, quem
volo, ut accendatur. Est ergo pugna quaedam, quae gerenda
nobis est in hac
vita.
Sermo
enim veritatis et scientiae necessario separat homines ab errore et
ignorantia, sicut saepe videmus putre<VD38, f.
29va>factas et
emortuas
corporis carnes a connexione viventium membrorum ferro secantes separari. Tale ergo aliquid est, quod agit veritatis agnitio. Necesse est enim, ut salutis
causa filius,
verbi gratia, qui sermonem receperit <I83, f. 31va>
veritatis a
parentibus separetur incredulis aut rursum pater separetur a filio <SG670, p. 32a> aut filia
a matre. Et hoc modo inter propinquos et
consanguineos credentes atque incredulos scientiae
atque ignorantiae
veritatisque et erroris pugna consurgit. Et ob hoc iterum dicebat, qui nos misit: Non veni pacem mittere in terra, sed gladium. Quod si dicit aliquis: Et quomodo iustum
videtur separari filios
a parentibus? Audi quomodo: quia, si cum ipsis in errore permaneant, neque illis
proderunt, et ipsi cum illis pariter interibunt. Iustum igitur et valde iustum est separari
eum, qui se
dari vult, ab eo, qui non vult. Sed et illud
averte,
quia non
ex illis, qui rectius intellegunt,
venit ista
separatio. Illi enim velint esse pariter et prodesse his et docere
meliora. Sed est istud proprium ignorantiae vitium, ut
confutantem se
veritatis lucem non ferat habere de proximo, et ideo ex
illis ista nascitur
separatio. Nam qui scientiam veritatis
accipiunt, quia boni<VD38, f. 29vb>ta<I83, f.
31vb>tis
<SG670, p. 32b> plena est, <Bcan4, f. 37v>
tamquam a
bono deo datam cupiunt eam, si fieri potest, cum omnibus habere communem, etiam cum his,
qui oderunt eos
et persequuntur. Sciunt enim, quia peccatum ipsorum causa <O93, f.
3vb> ignorantiae
est. Propterea idemque ipse magister, cum ab his, qui
<N442, f. 18ra>
igno<V630, f. 17va>rabant eum, duceretur ad crucem,
orabat patrem
pro interfectoribus suis et dicebat: Pater, dimitte his peccatum, nesciunt enim, quid faciunt.
Imitantes quoque
discipuli magistrum, etiam ipsi, cum paterentur, similiter pro
interfectoribus suis orabant. Quod si disciplina nobis est orare etiam
pro interfectoribus et persecutoribus nostris, quomodo non etiam
parentum et propinquorum persecutiones ferre et pro conversione eorum
orare credimur?
Tum deinde etiam illud diligentius
consideremus, quae sit
nobis causa parentes diligendi. Pro eo, inquit, quod vitae nostrae videntur auctores.
Auctores quidem vitae
<SG670, p. 33a> nostrae parentes non sunt, sed ministri.
Non enim
vitam praebent, sed ingrediendi nobis ad <I83, f. 32ra>
hanc
vitam exhibent ministerium, auctor autem vitae unus et solus est deus. Si autem
auctorem vitae
diligere volumus, illud nobis esse diligendum sciamus. Sed
illum, inquit, cognoscere potuimus, istos autem et novimus
<VD38, f. 30ra>
et in affectu habemus. Esto, non potuistis
cognoscere, quid sit deus, qui tamen non sit deus, perfacile scire
potuistis. Nam quomodo
latere potuit hominem, quod lignum aut lapis aut aes vel alia
huiusmodi materia non
sit? Quod si in his, quae facile depraehendere potuistis, animum ad
discutiendum
noluistis intendere, certum est, quia et in agnitione dei impediti estis, non
impossibilitatis
sed ignaviae
vitio. Nam, si voluissetis, ex his ipsis utilibus simulacris profecto
accepissetis
intellegentiae viam. Certum est, quia per ferrum facta sunt
simulacra,
ferrum vero per ignem confectum est. <SG670, p. 33b> Qui ignis aqua exstinguitur, aqua autem per
spiritum
movetur, spiritus autem a deo initium habet. Sic enim dicit Moyses
propheta: <I83, f. 32rb> In principio fecit deus caelum
et
terram. Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super faciem abyssi,
et spiritus dei erat super aquas. Qui spiritus iussu dei quasi ipsa conditoris manus lucem separavit a
tenebris, et post illud invisibile caelum istud visibile produxit, ut superiora quidem
habitaculum faceret
angelis, inferiora vero hominibus. Propter vos ergo iussu dei aqua, quae erat super faciem terrae, secessit, ut
terra vobis
produceret fructus. Cui etiam humorum venas latenter inseruit, ut
<VD38, f. 30rb> vobis ex ea profluerent fontes et flumina. Propter vos
producere iussa est
animantia et omnia, quae vestro usui voluntatique servirent. Aut non propter vos venti spirant, ut
ex ipsis
con<V630, f. 17vb>cipiens fructus vobis terra parturiat?
Non
propter vos imbres perfluunt et tempora vicissitudines mutant? Non propter vos sol oritur <SG670,
p. 34a> et occidit,
et muta<N442, f. 18rb>tiones luna perpetitur? Propter vos mare exhibet famulatum suum, ut vobis ingratis cuncta
subiaceant. Nonne pro his omnibus iusta
<I83,
f. 32va> erit
ultionis poena, quia horum omnium largitorem, quem ante omnia et
agnoscere et venerari debuistis, solum prae ceteris ignoratis? Sed et
nunc isdem vos adhuc intellegentiam eis duco. Videtis etenim, quod omnia gignuntur ex aquis, aqua
vero per unigenitum
ex initio facta est, unigeniti vero omnipotens deus caput est, per quem
tali ordine, ut <Bcan4, f. 38r> supra diximus, pervenitur
ad
patrem. Cum autem perveneritis, agnoscite hanc esse voluntatem eius, ut
per aquas, que primae creatae sunt, denuo renascamini. Qui enim regeneratus fuerit per aquam,
bonis operibus
repletus
heres efficitur eius, a quo in incorruptione generatus est. Propter quod paratis
animis accedite quasi filii <VD38, f. 30va> ad patrem, ut
peccata
vestra diluantur et causa eorum sola <SG670, p.
34b> ignorantia
fuisse probetur apud deum. Nam, si post agnitionem
horum permanetis in incredulitatem, vobis iam perditionis vestrae causa et non ignorantiae
reputabitur.
Nec putetis, quod, etiam si omnem pietatem colatis omnemque iustitiam, baptismum vero <I83,
f. 32vb> non
accipitis,
spem possitis habere apud deum, immo maiore poena digni eritis, qui bona opera non bene
operati estis.
Confertur
enim meritum boni homini ex bonis gestis, sed si ita gerantur, sicut deus iubet. Deus autem iussit
omnem colentem se
baptismo consignari. Quod si vos rennueritis et vestrae voluntati magis quam dei
obtemperetis,
contrarii sine dubio et inimici estis voluntati eius. Sed dicitis
fortasse: Quid confert aquae baptismus ad dei cultum? Primo quidem, quia, quod
deo placuit,
impletur. Secundo, quia regenerato ex aquis et deo renato fragilitas prioris nativitatis, quae
vobis per hominem
facta est, amputatur, <SG670, p. 35a> et ita demum pervenire poteritis ad salutem, aliter
impossibile est.
Sic enim nobis cum sacramento verus propheta testatus est dicens: Amen,
dico vobis, nisi quis denuo renatus fuerit ex aqua viva, non
introibit in
regnum caelorum. <VD38, f. 30vb>
Et ideo accelerate , est enim in aquis istis misericordia
eius quaedam, quae
ex initio ferebatur super eas, <I83, f. 33ra> et agnoscit
eos,
qui baptizantur sub <O93, f. 4ra> appellatione triplicis
sacramenti, <V630, f. 18ra> et
eripit eos de suppliciis futuris quasi donum quoddam offerens deo animas per
baptismum consecratas. Confugite ergo ad
aquas istas, solae
sunt enim, quae
possunt vim futuri ignis exstinguere. Ad quas, qui moratur <N442, f. 18va> accedere,
constat in eo
infidelitatis adhuc idolum permanere et ab ipso prohiberi ad aquas,
quae salutem conferunt , properare. Sive enim iustus, sive sit iniustus, baptismum <SG670, p.
35b> per omnia necessarium
est, iusto quidem, ut adimpleatur in eo perfectio et
regeneretur deo,
iniusto vero, ut peccatorum, quae gessit, remissio concedatur. Omnibus
ergo festinandum est sine mora renasci deo et demum consignari ab episcopo, id est septiformem gratiam
spiritus sancti percipere, quia incertus est
uniuscuiusque exitus
vitae. Cum autem regeneratus fuerit per aquam et postmodum septiformi
spiritus gratia ab episcopo, ut memoratum est, confirmatus, quia aliter perfectus esse christianus
nequa<I83, f.
33rb>quam poterit, nec sedem habere inter perfectos, si non
necessitate, sed incuria aut voluntate remanserit, ut a beato Petro accepimus, et ceteri sancti
apostoli
praecipiente domino docuerunt, <VD38, f. 31ra>
et demum
ex operibus bonis ostendat in se similitudinem eius, qui eum genuit, patris. Post hac vero agnoscat deum honorare, honor
autem <SG670, p.
36a> eius est, ut ita vivat, sicut ipse vult. Vult
autem unumquemque ita vivere, ut homicidium
et adulterium
nesciat, odium et avaritiam fugiat, iram, superbiam, iactantiam respuat
et exsecretur, invidiam quoque et cetera his similia penitus a se
ducat aliena.
Est sane propria quaedam nostrae
<Bcan4, f. 38v>
religionis observantia, quae non tam imponitur hominibus, quam proprie ab unoquoque deum colente causa
puritatis expetitur . De castimoniae dico cautela, cuius species multae sunt. Sed primo,
ut observet
unusquisque, ne menstruatae mulieri misceatur, hoc enim exsecrabile ducit lex dei. Quod et si lex de
his non admonuisset, nos ut canthari libenter volveremur in ster<I83,
f. 33va>core.
Debemus aliquid amplius habere animalibus utpote rationabiles homines et caelestium sensuum capaces, quibus summi studii esse debet ab omni inquinamen<SG670, p. 36b>to cordis conscientiam custodire.
Bonum est autem et puritati conveniens etiam corpus aqua diluere . Bonum vero dico non quasi principale
illud, in quo mens
purificatur, sed quod sequela sit illius boni hoc, in quo caro
diluitur. <VD38, f. 31rb> Sic enim
et magister noster quosdam
pharisaeorum et scribarum, qui videntur esse ceteris meliores et a vulgo
<V630, f. 18rb>
separati, increpabat dicens eos hypocritas, quia ea solummodo, quae
hominibus
videbantur, purificabant, corda vero, quae solus deus aspicit,
inquinata relinquebant et sordida. Ad quosdam ergo ex ipsis, non ad
omnes, dicebat: Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia mundatis <N442, f. 18vb>
calicis et parapsidis, quod deforis est, intus autem plena sunt sordibus. Pharisaee
caece, munda prius,
quod intus est, et, quod deforis est, erit mundum. Vere enim si mens
mundetur
luce scientiae, cum ipsa fuerit munda ac
splendida, tunc
etiam eius, <SG670, p. 37a> qui deforis est, hominis ipsa necessario curam
gerit, id est carnis
suae, ut et ipsa purificetur. Ubi autem ista, quae deforis est, purificatio carnis neglegitur, certum est ibi neque de puritate mentis ac mundicia cordis
curam geri. Ita ergo fit, ut is, qui intrinsecus mundus est, mundetur sine dubio et extrinsecus, non semper autem is, qui mundatur extrinsecus, etiam intrinsecus mundus
est, mundetur sine dubio et extrinsecus. Non semper autem is, qui mundatur extrinsecus, etiam
intrinsecus mundus est,
videlicet cum ait haec, ut hominibus placeat.
Sed
et illa species castimoniae observan<VD38, f. 31va>da
est, uti ne
passim et libidinis solius causa feminis coeatur , sed posteritatis reparandae gratia,
quae observantia,
cum etiam in nonnullis pecudibus inveniatur, pudori est, si non ab hominibus rationabilibus et deum
colentibus observetur. Ergo omnes
peccaverunt et egent auxilio dei.
Propter
quod, carissimi, sectamini semper caritatem et aemulamini meliora et spiritalia, <I83, f. 34ra> et adiuvate <SG670, p. 37b> vos
invicem, ut deo semper in
omnibus placere valeatis. Amen.
O93,
f. 4ra; N442, f. 18vb; V630, f. 18rb; I83, f. 34 ra; VD38, f. 31va;
SG670, f. 37b; Bcan4, f. 38v
© 2004, 2005
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 5.12.2005
|