|
Diese
Website ist nicht mehr aktuell. Sie ist nach http://www.pseudoisidor.mgh.de
umgezogen.
Die
aktuelle Version des 1.
Anacletus-Briefs finden
Sie hier
This
Website has moved to http://www.pseudoisidor.mgh.de
This page
is no longer current. The current version of 1.
Anacletus-Brief
can be found here
Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
1. Anacletus-Brief
O93, f. 4ra; N442,
f.
19rb; V630, f. 18vb; I83. f. 35ra; VD38, f. 32rb; SG670, p. 40 (49)a;
Bcan4, f. 39v
INCIPIT
EPISTOLA ANACLETI PAPAE DE OPPRESSIONE ET LACERATIONE CHRISTIANORUM ET, QUOD ECCLESIA NAVI COMPARETUR, ATQUE DE
CETERIS IBI
INSERTIS
OMNIBUS EPISCOPIS DIRECTA.
<VD38,
f. 32va> Anacletus servus Christi Iesu in sede apostolica
domino serviens
episcopis omnibus et ceteris cunctis fidelibus, qui coaequalem vobiscum sortiti sunt fidem, gratia vobis et pax atque
consolatio
<I83, f. 35rb> multiplicetur a domino in saecula.
Benedictus
deus et pater domini nostri Iesu Christi, qui secundum magnam
misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem
Christi Iesu ex mortuis in hereditatem <O93, f. 4va>
incorruptibilem et incontaminatam et immarcescibilem conservatam in caelis in vobis, qui in
virtute dei
custodimini per fidem in salutem paratam revelari in tempore
<SG670, p. 40
(49)b> novissimo, in quo exultabitis, modicum nunc, si oportet contristari <V630, f.
19ra> in variis temptationibus, ut probatio vestrae
fidei multo
pretiosior sit auro, quod per ignem probatur, si tamen in
tribulationibus experti probati inveniamini. Patientes estote,
dilectissimi,
quia patientia probationem operatur, probatio vero spem, spes autem non confundit.
Ecce agricola
exspectat pretiosum fructum terrae patienter ferens, donec accipiat
temporaneum et serotinum. Si agricolae haec
patienter ferunt pro
temporalibus fructibus, quanto magis vos pro aeternis patientes esse
debetis? Estote ergo patientes et confirmate corda vestra, ut
adveniente <I83, f. 35va> iudice Christo laeti et probati
esse
valeatis. Nolite ingemiscere in alterutrum, <VD38, f.
32vb> ut
non iudicemini. Ecce iudex ante ianuam assistit. Exemplum
accipite,
carissimi, laboris et patientiae prophetas, qui locuti sunt <SG670, p. 41
(48)a> in nomine
domini. En beatificamus, qui sustinuerunt. Sufferentiam Iob audistis et finem domini vidistis,
quoniam
misericors et miserator est dominus.
Tribulationes
vestras audivimus, fratres, tam per vestros quam et per aliorum
apocrisiarios,
super quibus valde dolemus vobisque compatimur et auxilium ferre, prout
ipse largitus fuerit, qui pro nobis non solum tribulatus, sed etiam passus est, parati sumus.
Nolite mirari,
carissimi, qui persecutiones patimini, quasi novi vobis aliquid
contingat, sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriae eius
gaudeatis exultantes.
<N442, f. 19va> Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis,
quoniam, quod est
honoris, gloriae et virtutis dei et, quia est eius spiritus, super vos
requiescet. Nemo autem
vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maledicus
aut alienorum
appetitor, si
<I83, f. 35vb> autem ut christianus, non <SG670,
p. 41
(48)b> erubescat, glorificet autem deum in isto nomine, quoniam
tempus est, ut incipiat iudicium de domo dei. Si autem primum a
nobis, quis
finis eorum, qui non credunt dei evangelio? Et si iustus vix salvabitur, impius et peccator, ubi
parebunt? <VD38, f. 33ra> Itaque et
hi, qui patiuntur
secundum voluntatem dei, fideli creatori commendant animas suas in
benefactis.
Nam, ut ait beatus Clemens praedictus antecessor noster, similis est omnis ecclesiae status navi magnae, quae per undosum pelagus diversis e locis et regionibus viros
<Bcan4, f.
40r> portat ad unam potentis regni urbem properare cupientes. Sit ergo navis auctor huius dominus ipse omnipotens deus,
gubernator vero sit Christus, tunc deinde proretae officium episcopus impleat, presbyteri nautarum, <V630, f. 19rb>
diaconi dispensatorum
locum teneant, hi, qui catecizant, naustologis conferuntur. Epibatis autem toti<SG670, p.
42a>us fraternitatis
multitudo sit similis. Ipsum quoque mare hic mundus habeatur. Ventorum vero varietates et turbinum diversis
temptationibus
conferantur, <I83, f. 36ra> persecutiones, tribulationes
sive
pericula fluctibus exaequentur. Terreni vero spiritus, qui vel de torrentibus vel convallibus spirant,
pseudoprophetarum et seductorum seu pravae doctrinae verba docentur, promuntoria vero et loca confragosa
hi, qui in
potestatibus saeculi sunt iudices et pericula minantur ac
mortes.
Bithalassa vero loca, quae duplicibus undae fallacis aestibus verberantur, dubiis mente et
repromissionum veritate nutantibus conferantur atque his,
<VD38, f. 33rb>
qui irrationabili fidem nostram ratione discutiunt. Hypocritae vero et dolosi piratis
similes habeantur. Iam vero rapidus vertex et tartarea carybdis et saxis illisa naufragia ac mortiferae
sub<SG670, p.
42b>mersiones, quid aliud aestimanda sunt quam peccata? Restat
igitur, ut haec navis cursu prospero tuta possit portum desideratae
urbis intrare et ita deo precem fundere, ut
navigantes mereantur
audiri.
Audivimus, fratres, quod quidam detrahunt et accusant sacerdotes dei
cupientes eos
damnare non
intellegentes forsitan, quod <I83, f. 36rb> iniuria sacerdotum ad Christum pertinet, cuius
vice funguntur.
Nec hoc
aspiciunt, quod beatus princeps apostolorum instructor noster ait:
Deponentes igitur omnem maliciam et omnem dolum et simulationes et
invi<N442, f. 19vb>dias
et omnes detractiones, sicut modo geniti infantes rationabiles sine dolo lac concupiscite, ut in eo
<O93, f. 4vb>
crescatis in salutem. Et dominus per prophetam inquit: Qui vult vitam
diligere et videre dies bonos, coerceat linguam suam a malo, et labia
eius ne loquantur dolum, <SG670, p. 43a> et cetera. Qui autem ista transgrediuntur,
profecto transgressores
legis dei et contemptores atque inoboedientes <VD38, f.
33va>
eius praeceptis exsistunt. Unde et beatus Iacobus apostolus ait: Si diligitis proximos
sicut vosmetipsos, bene facitis, si autem personas
accipitis, peccatum
operamini, redarguti a lege quasi transgressores, et cetera.
Et beati
apostoli ac praedecessor noster Clemens, vir apostolicus et
spiritu dei plenus,
unacum reliquis sanctis collegis suis statuit dicens: Accusandi vel testificandi licentia denegetur,
<I83, f.
36va> qui christia<V630, f. 19va>nae religionis et
nominis
dignitatem et suae legis vel sui propositi normam aut regulariter prohibita
neglexerint.
Transgressores enim sponte legis suae eiusque
violatores apostatae nominantur. Omnis enim apostata refutandus est ante reversionem suam, non in accu<SG670, p.
43b>satione recte agentium aut
testimonio suscipiendus, quia vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. Quicumque autem, ut ait apostolus Iacobus, totam legem servaverit,
offendit autem in uno,
factus est omnium reus. Qui enim dixit: Non moechaberis, dixit et: non
occides. Quod si non moechaberis, occides autem, factus es transgressor legis. Sic loquimini et sic facite sicut per
legem libertatis
incipientes iudicari. Iudicium enim sine misericordia illi, qui non
fecit misericordiam. Superexaltat autem misericordia iudicio, <VD38, f. 33vb> et
dominus ait: Nolo mortem peccatoris, <Bcan4, f. 40v> sed
ut
convertatur et vivat, et multa talia horumque similia. Nemo enim, inquit apostolus, nostrum sibi
vivit, et nemo sibi
moritur, sive ergo vivimus sive morimur, domini
sumus. In <I83, f. 36vb> hoc enim Christus mor<SG670, p. 44a>tuus est et revixit, ut et mortuorum et vivorum
dominetur. Tu
autem, quid
iudicas fratrem tuum, aut tu, quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante
tribunal dei. Scriptum est enim: Vivo ego, dicit
dominus, quoniam
mihi flectetur omne genu, et omnis lingua confitebitur
deo.
Itaque unusquisque nostrum pro se rationem
reddet deo. Non ergo
amplius invicem iudicemus, sed hoc iudicate magis, ne ponatis
offendiculum fratri vel scandalum. Scimus enim, quia multum derogatio
praevalet, quando derogator creditur fide dignus. Ideo, fratres,
variis
detractionibus et accusationibus non oportet labefactari iudices et primates ecclesiae, sed
magis apostolorum et
doctorum regulis informari et roborari. Unde iustum est omnes in universo Romanorum orbe doctores legis
ea, quae legis
sunt recte sapere et operari, et <SG670, p. 44b> non
regulas nascentis
<N442, f. 20ra> ecclesiae confundi, aut fidem ac doctrinam apostolorum variis maculare
doctrinis, nec
fratres infestare. Si autem omnia in hoc
<I83, f. 37ra> saeculo vindicata essent, <VD38, f.
34ra>
locum divina iudicia non haberent. Supervacuis enim ad beneficia laborat impendiis, qui solem certat facibus adiuvare. Ideo si aliquis putat deo in hoc placere, quod servos suos accusat et, ut meliores fiant, dicit se
hoc agere, in
vanum laborat <V630, f. 19vb> et plus
invidiae stimulis agitatur quam caritatis, quoniam gratiae
plenitudo adiectione non
indiget nec ulla requirit commendationis augmenta. Erigit ergo doctores conscientia sua et, si quando incertis temporum flatibus opponuntur, sustinent mala, quae
saeculis
magis sunt ascribenda quam meritis.
Datam enim scimus satanae potestatem, ut servos
<SG670, p. 45a>
Christi cribraret, ut, quod de tritico inveniri possit, horreis iungeretur et, quod de paleis, ad ignium alimenta transiret.
Ad
vos specialiter dictum est: Nolite timere pusillus grex, complacuit patri vestro dare vobis regnum, venit inter vos gladius
perfidorum, ut
marcida
ecclesiae membra resecaret et ad caelestem gloriam sana perduceret. Quos ha<I83,
f. 37rb>beat Christus milites, certamen ostendit, qui
triumphum mereantur, per bella cognoscuntur.
Scimus autem multos ob id infestare doctores, ut eos perdant et propriae
voluntatis placita
adimpleant. Non propterea tamen doctores, in quantum vires
<VD38, f.
34rb> suppetunt, a recta aemulatione et bona intentione recedere debent scientes, quia beati,
qui persecutionem paciuntur propter iustitiam.
Nihil autem illo est pastore miserius, qui luporum
<SG670, p. 45b>
laudibus gloriatur. Quibus si placere voluerit atque ab his amari delegerit, erit hinc ovibus magna pernicies. Nullus ergo pastorum placere lupis et gregibus ovium potest.
Perdit enim
laboris memoriam mens terrenis obligata carceribus. Sicut
artium in suo quoque opere invenitur mater instantia, ita noverca
eruditionis est
neglegentia. Nullus ergo praeiudicium alteri faciat, <O93, f.
5ra> neque, quod sibi fieri non vult, exerceat. Nemo dictum de aliquo inveniet, quod in eius actibus non agnoscat. Ego autem
labefactatam
<I83, f. 37va> non solum
quietem meam, sed et
salutem inimicorum valetudine et rumorum procellis
agnosco. Potens est divinitas immensae tempestatis incerta bono serenitatis
amovere. Et quid
aliud, si Christus passus est pro nobis, vobis
relinquens
exemplum, <SG670, p. 46a> ut sequamur vestigia eius, <Bcan4, f.
41r> et apostoli passi
sunt, sequentes eius exemplum et reliqui patres, nisi ut sequamur tam
doctrinam eorum quam et exemplum, et patiamur adversa pro Christo, et
cum patribus atque cum fratribus crucem portemus eorumque
tribulationibus compatiamur, ut Christi veri discipuli inveniamur, qui
dixit: <VD38, f. 34va> Qui vult venire post me, abneget
semet<N442, f. 20rb>ipsum et tollat <V630, f.
20ra> crucem
suam et sequatur me, et reliqua. Praesumptio est, si dominorum beneficia famuli non sequantur. Obsequium ergo
aestimandum puto, quod pariturus impendo. Quid est enim, quod plus creditur filii vocabulum valere quam obsequium? Et non
quaeritur, quid in amoris lance promoveas, sed quale <I83, f. 37vb>
ad praeiudicium
aestimanti nomen opponas, cum apud prudentes
frustra <SG670, p.
46b> sobolem dicimus, nisi exhibeat, quod vocatur. Ego vero nolo errore meo alienas culpas asserere, ut factum, quod doleo, admisisse convincar. Odisti, inquit
dominus per prophetam, omnes operantes
iniquitatem, perdes
loquentes mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur dominus,
ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adoraboque in templo sancto tuo in timore tuo.
Domine,
deduc me in iustitia tua propter
inimicos
meos, dirige ante faciem meam viam
tuam, non est in ore eorum rectum, interiora eorum
insidiae,
sepulchrum patens guttur eorum, linguam suam lenificant . Condemna eos, deus, decidant a
consiliis suis, iuxta
multitudinem scelerum eorum expelle eos, quoniam provocaverunt te. Et laetentur omnes, qui sperant in te,
in saeculum
laudabunt. <VD38, f. 34vb> Et
proteges eos, et laetabuntur
in te, qui diligunt <SG670, p. 47a>
nomen tuum, quia tu benedicis iusto. Domine, ut hasta placabilitatis coronabis eum.
<I83, f. 38ra>
Deo enim perfecte sacrificantes non debent
vexari, sed
portari,
consolari atque ab omnibus venerari.
Ipsi
autem, quando domino sacrificant, non soli hoc agere debent, sed testes
secum
adhibeant, ut domino perfecte in sacratis deo sacrificare locis
probentur. Ait namque auctoritas legis divinae: Vide, ne offeras holocausta tua in omni loco, quem
videris, sed in loco,
quem elegerit dominus deus tuus.
Episcopus deo sacrificans testes, ut praefixum est, secum habeat et plures quam alius sacerdos. Sicut enim maioris honoris gradu fruitur , sic maioris testimonii incrementatione indiget. In sollemnioribus quippe
diebus aut septem aut
quinque aut tres diaconos, qui eius oculi dicuntur, et subdiaconos
atque reliquos ministros secum habeat, qui sacris induti
ves<SG670,
p. 47b>timentis in fronte et a tergo et presbyteri e regione dextra levaque, contrito corde <V630, f.
20rb> et humiliato
spiritu ac prono stent vultu custodientes eum a
malivolis hominibus et
consensum eius praebeant sacrificio. Peracta autem consecratione omnes
communi<I83, f. 38rb>cent, qui
noluerint
ecclesiasticis carere
liminibus. <VD38, f. 35ra> Sic enim et apostoli statuerunt et sancta Romana tenet ecclesia.
Servite,
inquit dominus per prophetam David, in timore et exultate ei in tremore, <N442, f. 20va>
adorate pure, ne forte
irascatur et pereatis de via. Ille enim non perit de via, qui recte graditur et praecepta
custodit
maiorum. Doceri ergo omnes oportet, qui domini
sacerdotio funguntur, ut
et ceteros instruant et sibi proficiant. Scriptum est autem:
Qui docti
fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad iustitiam
erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. Et alibi:
<SG670, p. 48a> Populus autem sciens deum suum obtinebit
et
faciet, et docti in populo docebunt plurimos. Ipsa enim <Bcan4, f.
41v> veritas per se infert
et dicit: Beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me. Ille procul
dubio scandalizatus est in deum, qui recte non docet, et qui eius scandalizat
episcopum vel
sacerdotem. Impie namque agen<I83, f. 38va>tes sunt
impii, neque
intellegent
omnes impii, porro docti intellegent. Omnes enim in invicem humilitatem insinuate, quia
deus superbis
resistit, humilibus dat gratiam. Nolite, inquit Ioannes
apostolus, omni spiritui credere, sed probate spiritus, si ex
deo sunt, quoniam
pseudoprophetae exierunt in mundum. <VD38, f. 35rb> Et
idem ipse
alibi ait: Vos, quod audistis ab initio, in vobis permaneat,
si in vobis
permanserit, quod ab initio audistis, et vos in filio et patre
manebitis. Et haec est repromissio, <O93, f. 5rb> quam ipse
pollicitus est nobis, vita aeter<SG670, p.
48b>na. Haec scripsi vobis de his, qui seducunt vos. Et vos unctionem, quam accepistis
ab eo, maneat in
vobis. Et non necesse habetis, ut aliquis doceat vos, sed sicut
unctio eius docet vos
de omnibus, et verum est, et non est mendacium, et sicut docuit vos,
manete in eo. Et
nunc, filioli, manete in eo et, cum apparuerit, habemus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu eius.
Scitis, quoniam
iustus est, scitote, quoniam et omnis, qui facit iustitiam, <I83, f. 38vb> ex ipso
natus est. Videte, qualem
caritatem dedit nobis pater, ut filii dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos, quia
non novit eum.
Carissimi, nunc filii dei sumus et nondum apparuit, quid erimus. Scimus, quoniam, cum
<V630, f. 20va>
apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est. Et
omnis, qui habet spem hanc in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus
est. Omnis, qui facit peccatum, <SG670, p. 49a> et
iniquitatem
facit, et peccatum est iniquitas. Et scitis, quia ille apparuit, ut
peccata tolleret, et peccatum in eo non est. Omnis, qui in eo <VD38, f. 35va> manet,
non peccat,
et omnis, qui peccat, non vidit eum
nec cognovit eum.
Filioli, nemo vos seducat. Qui facit iustitiam, iustus est, sicut et
ille iustus est. Qui facit peccatum, ex diabolo
est, quoniam ab
initio diabolus peccat. In hoc apparuit filius dei, ut dissolvat opera diaboli. Omnis, qui natus est ex
deo, peccatum non
facit, quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam
ex deo natus est. In hoc manifesti sunt filii dei et filii diaboli.
Omnis,
qui non est iustus, <I83, f. 39ra> non est de deo et, qui non diligit fratrem suum,
quoniam haec est
annuntiatio, quam audistis ab i<N442, f. 20vb>nitio, ut
diligamus
alterutrum, non sicut Cain, qui ex maligno <SG670, p.
49b> erat
et occidit fratrem suum, et propter hoc occidit eum, quoniam opera eius
maligna erant, fratris autem eius iusta. Nolite mirari, fratres, si odit
vos mundus. Nos
scimus, quoniam translati sumus de morte in vitam, quoniam diligimus fratres. Qui
non diligit, manet
in morte. Omnis, qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis, quia omnis homicida non habet vitam aeternam
in semetipso
manentem. In hoc cognovimus caritatem
dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit, et
nos debemus pro
fratribus animas ponere. Qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem <VD38,
f. 35vb> suum necessitatem habere et clauserit viscera sua ab eo,
quomodo caritas
dei manet in eo? Filioli, non diligamus verbo nec lingua, sed opere et veritate. In hoc
cognoscimus,
quoniam ex veritate sumus, et in
conspectu eius
suademus corda nostra, quoniam, <SG670, p. 50a>
si repraehenderit nos cor, maior est deus corde nostro, et
no<I83, f.
39rb>vit omnia. Carissimi, si cor nostrum repraehenderit nos, fiduciam habemus ad deum, et quicquid petierimus,
accipiemus ab eo, quoniam
mandata eius custodimus et ea, quae sunt placita coram eo,
facimus. Et hoc est
mandatum eius, ut credamus in nomine filii eius Iesu
Christi et
diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis. Et qui servat mandata eius, in illo
manet et ipse in
eo, et in hoc scimus, quoniam <V630, f. 20vb>
manet in nobis de
spiritu, quem dedit nobis.
<Bcan4,
f. 42r> Et sicut deus creator, qui hominem ad similitudinem suam creavit, est caritas, est bonus, iustus, patiens atque mitis et
misericors, et
cetera virtutum sanctarum insignia, quae de eo leguntur. Ita homo creatus
est, ut caritatem
haberet, ut bonus esset et iustus, ut patiens atque mitis, mundus et miseri<SG670, p.
50b>cors foret. Quas virtutes, quanto plus quisque in seipso habet, tanto pro<VD38,
f. 36ra>pius est deo et maior est ac sui conditoris gerit similitudinem. Si vero, quod
absit, aliquis per devia vitiorum et divortia criminum ab hac nobilissima sui
con<I83, f. 39va>ditoris similitudine degener oberrat, tunc fiet de eo, quod scriptum
est: Et homo,
cum in honore esset, non intellexit, comparatus est iumentis insipientibus
et similis factus
est illis. Qui maior honor potuit homini esse, quam ut ad similitudinem
sui factoris
conderetur et eisdem virtutum vestimentis
ornaretur, quibus et
conditor, de quo legitur: Dominus regnavit, decore indutus est, id est omnium virtutum splendore
et totius
bonitatis decore ornatus, vel quod maius homini potest esse dede<SG670, p. 51a>cus aut infelicior miseria, quam ut hac similitudinis
gloria sui conditoris
amissa
ad informem
et irrationabilem brutorum iumentorum delabitur similitudinem? Quapropter quisque
diligentius attendat
primae condicionis suae excellentiam et venerandam sanctae trinitatis in seipso imaginem agnoscat <O93, f. 5va>
honoremque similitudinis
divinae, ad <N442, f. 21ra> quem creatus est, nobilitate morum, exsecratio virtutum, dignitatem <I83, f. 39vb> meritorum
habere contendat, ut,
quando apparuerit, qualis sit, tunc similis <VD38, f. 36rb>ei
appareat, qui se mirabiliter ad
similitudinem suam in primo Adam condidit, mirabiliusque in secundo
reformavit.
Omnis igitur homo, qui ad imaginem dei factus est, illum debet imitari, cuius ad imaginem conditus est, illius debet
sequi vestigia, qui
eum ad imaginem sui condidit.
Consiliarium
vero ac protectorem melius repperiri non poterit quam illum, qui eum ad
imaginem sui condidit, <SG670, p. 51b>
qui eum pretioso
sanguine suo redemit, et propter eum homo fieri non est dedignatus,
quem procul dubio inveniet, si in eum totam spem suam iuxta psalmistae
vocem proiecerit. Ait namque: Proice super dominum caritatem tuam, et ipse te enutriet nec dabit in
aeternum
fluctuationem iusto. Omnis enim homo in sua causa deficiens et in suis hesitans consiliis quaerit sibi amicum fidelem,
in cuius
consiliis confidat, qui in suis diffidebat, et talem <V630, f.
21ra> fiduciam
habet in illo, ut omne secretum <I83, f. 40ra>
sui pectoris
ei pandat et aperiat. Quid dulcius est, quam habeas illum, cum quo omnia possis loqui ut
tecum? Si ista cum
hominibus fiunt, quanto magis cum deo hoc est agendum, qui omnes vult salvos fieri et neminem perire? Nam si veraciter deum credimus eumque
diligi<SG670, p. 52a>mus, ut
debemus, <VD38, f. 36va> et proximos sicut nosmetipsos,
in eumque
totam spem proiecerimus nostram, ipse nos eripiet et consolabitur. Et,
sicut per angelum suum Habacuc prophetam cum prandiis in lacum leonum
ad Danielem vatem misit, et Philippum, unum de septem
diaconibus, ad
eunuchum, ita dabit vobis liberationem et consolationem.
Haec
sectamini,
carissimi, et nulli umquam nocete. Fratres
estis, invicem vos diligite, ut veri domini
discipuli dici et effici mereamini. Nam qui rancida corda virorum inficit, maliciam inter homines spargit. Et qui detrahit fratrem suum, homicida est.
Et
qui abstulerit aliquid patri vel matri, dicitque hoc peccatum <Bcan4, f.
42v> non esse, homicidae particeps <I83, f.
40rb> est. Pater
noster sine dubio deus est, qui nos creavit, mater vero nostra ecclesia, quae nos in baptis<SG670, p.
52b>mo spiritaliter
regeneravit. Ergo qui Christi pecunias et ecclesiae rapit, aufert vel fraudat, homicida est, atque
homicida ante conspectum iusti iudicis esse deputabitur. Qui rapit
pecuniam proximi
sui, iniquitatem operatur, qui autem pecuniam vel res ecclesiae abstulerit,
sacrilegium facit.
Privilegia enim ecclesiarum et sacerdotum sancti
apostoli iussu
salvatoris intemerata et inviolata aevis decreverunt <VD38, f. 36vb> manere
temporibus. Leges ecclesiae apostolica firmamus auctoritate et peregrina iudicia submovemus. Unde <N442,
f. 21rb> et dominus mentionem faciens Loth per Moysen
loquitur dicens:
Ingressus es,
quidam
inquiunt, ut advena, numquid ut iudices?
Unaquaeque
enim
provincia tam iuxta ecclesiasticas quam iuxta saeculi leges suos debet
iustos et non iniquos habere iudices, et non externos, nisi <SG670, p. 53a>
apostolicae huius sedis
decreverit auctoritas, quatenus, quicumque causam habuerit
apud suos
iudices iudicetur, et non ad alienos causa vagan<I83, f.
40va>di stimulante protervia suam despiciens patriam transeat, sed ad duodecim eiusdem provinciae iudices, ad
quorum iudicium omnes causae civitatum referuntur,
deferatur
negotium. Si autem fuerit ecclesiasticum apud
episcopos interveniente
primate, si
maior causa fuerit, si vero minor, <V630, f.
21rb> metropolitano. Si vero
fuerit saeculare, apud eiusdem ordinis viros iudicio tamen episcoporum, cum apostolus privatorum christianorum causas magis ad ecclesias deferri <VD38, f. 37ra>
et ibidem sacerdotali iudicio terminari voluit. Omnis enim
oppressus libere
sacerdotum, si voluerit, appellet iudicium et a nullo prohibeatur, sed
ab
his fulciatur et liberetur. Si autem difficiles
causae aut maiora
negotia orta fuerint, <SG670, p. 53b> ad maiorem sedem
referantur, et si illic facile discerni non poterint aut iuste terminari, ubi fuerit summorum congregatio congregata, quod
per singulos annos
bis
fieri solet et debet, iuste et deo placite coram patriarcha aut primate
ecclesiastica et coram patri<O93, f.
5vb>cio saecularia iudicentur negotia in commune. Quod si difficiliores ortae fuerint
quaestiones aut
episcoporum vel maiorum iudicia aut maiores
<I83, f. 40vb>
causae fuerint, ad sedem apostolicam, si appellatum fuerit, referantur, quoniam hoc
apostoli statuerunt iussione salvatoris, ut maiores et
difficiliores
quaestiones semper ad sedem deferantur apostolicam, super quam Christus
universam construxit
ecclesiam, dicente ipso ad beatum principem apostolorum
Petrum: Tu es,
inquit, Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et
reliqua.
Sit
ergo, <VD38, f. 37rb> fratres, constantia vestra adversus
<SG670, p. 54a> contentiones eorum, qui adversa sapiunt,
et non,
quae dei sunt, et erit fortior petra constantia
vestra, sicut scriptum
est: Ne timueritis ab eis, neque terreamini a facie eorum,
qui corpus
occidunt, animam autem non possunt occidere. Quod
autem in aure auditis, praedicate in lumine illum
timentes, qui potest
animam et corpus occidere et mittere <N442, f. 21va> in
gehennam.
Fratres mei, in carne enim ambulantes non secundum carnem
militamus. Arma enim
militiae nostrae non carnalia, sed potentia deo ad destructionem
munitionum consilia destruentes et omnem exaltationem extollentem se
adversus
scientiam dei, et in captivitatem redigentes omnem <I83, f. 41ra>
cogitationem in obsequium
Christo
perducentes.
De
cetero, fratres, confortamini <Bcan4, f. 43r>
in domino et in potentia fortitudinis eius, ut pax vobis multa et gratia a deo et domino nostro Iesu Christo
ministretur. Amplectimur et osculamur ac, si praesentes
cari<SG670, p.
54b>tatem vestram in unitate spiritus, in vinculo pacis et caritatis Christi. Propter quod, carissimi,
exspectantes
satagite
immaculati <VD38, f.
37va> et inviolati inveniri in pace et domini nostri
longanimitatem salutem arbitramini. Sicut et
carissimus frater noster
<V630, f. 21va> Paulus secundum datam sibi sapientiam
scripsit
vobis,
et sicut in omnibus epistolis loquens in eis de
his, in quibus sunt
quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant sicut et ceteras scripturas ad suam perditionem. Vos autem igitur, fratres, praescientes
custodite, ne insipientium
errore transducti excidatis a propria firmitate. Crescite vero in
gratia et cognitione domini nostri Iesu Christi et salvatoris. Vos autem,
carissimi,
memores estote verborum, quae praedicta sunt ab apostolis domini nostri
Iesu Christi, qui dicebant vobis, quoniam in novissimo tempore venient
illusores
secundum sua desideria ambulantes impietatum. Hi sunt, qui segregant semetipsos,
anima<SG670, p.
55a>les, <I83, f. 41rb> spiritum non habentes, vos
autem,
carissimi, superaedificantes vosmetipsos sanctissimae vestrae fidei in
spiritu sancto orantes. Ipsos vos in dilectione dei servate
exspectantes misericordiam
domini nostri Iesu Christi in vitam aeternam. Et
hos quidem arguite iudicatos, illos vero salvate de igne rapientes. Aliis autem miseremini in timore odientes
eam, quae carnalis
est, maculatam tunicam. Ei autem, qui potens est vos
conservare sine peccato et
constituere ante conspectum gloriae suae immaculatos in exultatione, soli deo salvatori nostro
per Iesum
Christum dominum nostrum gloria, magnificentia et imperium et potestas
ante omnia saecula et nunc et in omnia saecula saeculorum. Amen.
O93,
f. 5va; N442, f. 21va; V640, f. 21va; I83, f. 41 rb; VD38, f. 37vb;
SG670, p. 55a; Bcan4, f. 43r
© 2004, 2005
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 22.8.2005
|