|
Diese
Website ist nicht mehr aktuell. Sie ist nach http://www.pseudoisidor.mgh.de
umgezogen.
Die
aktuelle Version des 2.
Anacletus-Briefs finden
Sie hier
This
Website has moved to http://www.pseudoisidor.mgh.de
This page
is no longer current. The current version of 2.
Anacletus-Brief
can be found here
Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
2. Anacletus-Brief
O93, f. 5vb; N442,
f. 21va; V630, f. 21va; I83, f. 41rb; VD38, f. 37vb; SG670, f. 55a;
Bcan4, f. 43r
CUIUS SUPRA AD EPISCOPOS ITALIAE DIRECTA DE ORDINATIONE ARCHIEPISCOPORUM ET RELIQUORUM EPISCOPORUM ATQUE
SACERDOTUM ET DE FIDE
CETERISQUE
CAUSIS.
<N442,
f. 21vb> Anacletus episcopus universis episcopis in Italia
constitutis.
Quoniam
apostolicae sedis debitam reverentiam <SG670, p. 55b> erga me
caritas vestra distribuit,
quia
plurimum,
carissimi filii, praebuistis - nam licet ecclesiae, in qua sanctus apostolus
residens docuit,
quodammodo
<I83, f. 41va> nos gubernacula teneamus, tamen profitemur nos honore et sanctitate minores esse
et propterea
omnino festinamus, ut ad gloriam eius beatitudinis pervenire possimus -
igitur consultationibus vestris plenius responderemus, si licuisset, sed infirmitatis ac reliquarum oppressionum
onere pressi,
breviter, prout dominus tribuit, ut a beato Petro principe apostolorum <V630, f. 21vb> sumus
instructi, a quo et
presbyter sum ordinatus, scribere vobis, sicut petistis, non denegavimus.
Ordinationes episcoporum auctoritate apostolica ab
omnibus, <VD38,
f. 38rb> qui in eadem fuerint provincia episcopis, sunt celebrandae. Qui simul convenientes
scrutinium
diligenter agant ieiuniumque cum
omnibus precibus
celebrent et manus cum sanctis evangeliis, quae praedicaturi sunt,
imponentes domi<SG670, p. 56a>nica die hora tertia
orantes
sacraque unctione exemplo prophetarum et regum capita eorum more
apostolorum et Moysi unguentes, quia omnis sanctificatio constat in
spiritu sancto, cuius virtus invisibilis sancto est chrismati permixta, et hoc ritu solemnem celebrent ordinationem. Quod
<I83, f.
41vb> si omnes simul convenire minime poterint, assensum tamen suis precibus
praebeant, ut ab ipsa
<O93, f. 6ra> ordinatione animo non desint. Porro et Hierosolimitarum primus archiepiscopus beatus Iacobus, qui
Iustus dicebatur, et
secundum carnem domini nuncupatus est frater, a Petro, Iacobo
et Ioanne
apostolis est ordinatus, successoribus videlicet dantes formam eorum,
ut minus quam a tribus episcopis reliquisque <Bcan4, f.
43v>
omnibus assensum praebentibus nullatenus episcopus ordinetur et communi voto ordinatio celebretur. Reliqui vero
sacerdotes a proprio ordinentur episcopo, ita ut
cives et alii
sacerdotes assensum praebeant et
ieiunantes ordinationem
celebrent. Similiter et diaconi ordinentur. Ceterorum autem graduum distributio trium
veracium testium
episcopi scilicet probatione sufficere potest.
Accusatio quoque eorum, super qua nos <SG670, p. 56b>
consule<VD38, f.
38rb>re
voluistis, non nisi ab idoneis et probatissimis viris, qui et
suspicionibus et sceleribus careant, fieri debet, quia dominus sacri sui corporis
tractatores a vilibus
et reprobis ac non idoneis personis infamari noluit nec calumniari permisit, sed ipse
proprio flagello
peccantes sacerdotes a templo eiecit. Unde liquet, quod <I83, f. 42ra>
summi sacerdotes, id est
episcopi, a deo sunt iudi<N442, f. 22ra>candi, non ab
humanis aut
pravae vitae hominibus lacerandi, sed potius ab omnibus fidelibus portandi ipso domino exemplo dante, quando per seipsum et non per alium vendentes et ementes eiecit de templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium proprio evertit
flagello et eiecit
de templo. Et sicut alibi ait: Deus stetit
in synagoga deorum, in medio autem deos discernit. Et alibi: Ego dixi: Dii estis et filii excelsi omnes.
Nullus enim, ut reor, invenitur inter nos, qui velit suum
servum ab alio quam <V630, f. 22ra> a se
iudicari.
Quod si
praesumptum fuerit, aut multa ipsa indignatione irascitur aut potius ultionem <SG670, p. 57a> quaerit
super eo. Si vero hoc inter homines
agitur, quid putatis faciet deus deorum et dominus dominantium, qui ultionem suorum promisit non differre servorum? Unde et ipse per prophetam loquitur
dicens: Deus
ultionum dominus, deus ultionum <VD38, f. 38va> libere
egit, et
reliqua. Et apostolus inquit: Tu, quis es, qui iudicas servum alienum? Suo enim <I83, f.
42rb> domino stabit aut cadit. Et ipse: Nolite iudicare in invicem, sed hoc iudicate magis, ne ponatis offendiculum
fratri vel
scandalum. Et dominus per prophetam inquit:
Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei. Nam si aliquis nunc in malum
oculos alicuius principis incipit tractare, manifeste reus maiestatis
iudicatur et infamis efficitur aut potius capitali sententiae subiacet.
Haec,
fratres, valde cavenda sunt, et quod homines nolunt sibi fieri, deo
deorum non debent inferre, ne forte irascatur dominus et faciet vindictam eorum etiam in eos, qui non
peccaverunt,
quia perit saepissime iustus pro
impio. Imitandus est etiam propheta, per quem dominus
ait: Per<SG670,
p. 57b>ambulabo in simplicitatem cordis mei, in medio domus meae, non
proponebam coram
oculis verbum os Belial, detrahentem in abscondito sodalem suum, hunc interficiebam. Et hi cavendi sunt, e quibus Salomon ait: Sicut noxius est, qui mittit lanceas et sagittas et mortem, sic vir, qui fraudulenter nocet amico suo, et cum fuerit
depraehensus,
dicit:
Ludens <I83, f. 42va>
feci. Sicut carbones ad
prunas et
ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat <VD38, f.
38vb>
rixas, verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt ad
intima ventris.
Et si detractores quorumque graviter iudicantur et in perditionis laqueum cadunt, multo
magis
laceratores et detractores atque accusatores memoratorum eius famulorum
atque
persecutores damnantur, et in baratrum, nisi se correxerint et per eorum
satisfactionem
condignam egerint poenitentiam, indubitanter vadunt et
vindicibus flammis
exuruntur. Quapropter oportet omnes ab his cavere <N442, f.
22rb>
et non solum non facere, sed nec facientibus consentire, quia non solum, <SG670, p.
58a> qui faciunt,
damnantur, sed qui consentiunt facientibus. De talibus et his similibus
ipsa veritas ait: Vulpes foveas habent et volucres caeli nidos, filius autem hominis non habet, ubi caput
reclinet, <V630,
f. 22rb> id est, in talibus <Bcan4, f. 44r> non
habitat
dominus, nec ipsi manent in eo. Et Salomon loquitur dicens: Qui fodit
foveam, incidet in eam, et qui volvit lapidem,
revertitur ad eum. Lingua fallax non amat ve<I83, f.
42vb>ritatem, et os lubricum operatur ruinas. Grave est saxum et onerosa arena, sed ira stulti utraque gravior. Hominem, qui calumniatur
animae, sanguinem, si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet, qui se iactat et <VD38, f. 39ra> dilatat, iurgia concitat, qui sperat in domino,
sanabitur,
qui confidit in corde suo, stultus est, qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur. Qui
fortiter premit ubera ad eliciendum lac, exprimit butirum, qui vehementer emulgitur, elicit sanguinem, et qui provocat iras, producit discordias.
Haec et alia perpericulosa considerantes apostoli
statue<SG670, p. 58b>runt,
ne facile
<O93, f. 6rb> commoverentur aut lacerarentur vel accusentur columnae sanctae dei ecclesiae, quae apostoli et
successores eorum non
immerito dicuntur. Sed si quis adversus eos vel ecclesias
eorum commotus fuerit aut causas habuerit, prius ad eos recurrat caritatis studio, ut familiari
colloquio commoniti ea
sanent, quae sananda sunt, et caritative emendent, quae iuste emendanda agnoverint. Si autem aliqui eos, priusquam haec egerint, lacerare, accusare aut
<I83, f. 43ra>
infestare praesumpserint, excommunicentur et minime absolvantur,
antequam per
satisfactionem, ut iam dictum est, condignam egerint
poenitentiam,
quoniam iniuria eorum ad Christum pertinet, cuius legatione funguntur. Nec hoc mirum, quia, si quisquam nostrum cuidam suorum legationem
iniungeret, et a
quoquam impediretur aut subditorum suorum dispiceretur, mox indignatus irasceretur, aut talia, prout potuerit, vindicaret et ad <VD38, f.
39rb> iniuriam ac
contumeliam sui hoc factum reputaret et talionem, si in prae<SG670, p.
59a>senti non poterit, futuris temporibus redderet. Nam, si in hominum causa haec fiunt, quid putatis, deus faciet de suis, qui nec capillum
capitis eorum
perire dixerit? Unde et dominus per Naum prophetam
loquitur dicens: Deus aemulator et ulciscens dominus, ulciscens dominus
et habens furorem, ulciscens dominus in hostes suos et irascens ipse
inimicis suis. <V630,
f. 22va> Ante faciem indignationis eius, quis sta<N442,
f.
22va>bit, et quis resistet in ira furoris eius? Indignatio eius
effusa est sicut ignis, et petrae dissolutae sunt ab eo. Bonus est
dominus et confortans <I83, f. 43rb> in die tribulationis
et
sciens sperantes in se, et reliqua. Quaedam autem ex his iam aliis
fratribus scripsimus,
quae totiens sunt replicanda, quotiens fuerint necessaria.
Eiectionem quoque, ut supra memoratum est,
summorum sacerdotum sibi
dominus reservavit, licet electionem eorum bonis sacerdotibus et
spiritalibus populis concessisset. Electionem enim illorum
taliter apostolus
fieri iubet: Si quis sine crimine est, unius uxoris virum, filios
habentem
fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos, et reliqua. <SG670, p. 59b> Si enim sine crimine sacerdos
<VD38, f. 39va> eligi
praecipitur, nullatenus ab hominibus criminibus irretitis accusari aut calumniari permittitur,
nec ab aliis quam ab his, qui sine crimine sunt, et iusta electione, si necessitas fuerit, aut ipsi volendo domino servire elegerint sacerdotesque sine crimine fieri et ordinari possint, et tales per omnia
fuerint, quales
eligi sacerdotes iubentur.
Porro et Moysi praecipitur, ut eligat presbyteros, unde et in proverbiis
dicitur: Gloria senum
canicies. Haec vero canicies sapientiam designat, de qua
scrip<I83,
f. 43va>tum est: Canicies hominum prudentia est. <Bcan4,
f.
44v> Cumque nongentos et amplius annos ab Adam usque ad Abraham
vixisse homines legerimus, nullus alius primus appellatus est presbyter, id est
senior, nisi Abraham,
qui multo paucioribus vixisse annis convincitur. Non ergo propter
decrepitam senectutem, sed
propter sapientiam presbyteri nominantur.
Initium enim
sacerdotii Aaron fuit, licet Melchisedech prior obtulerit sacrificium, et post hunc <SG670, p. 60a>
Abraham, Isaac et Iacob. Sed hi spontanea voluntate, non sacerdotali
auctoritate ista
fecerunt. Ceterum Aaron primus in lege sacerdotale nomen
accepit primusque
pontificali stola indutus victimas obtulit iubente domino ac loquente
<VD38, f. 39vb> ad Moysen: Accipe,
inquit, Aaron et filios eius, et applicabis ad ostium tabernaculi testimonii.
Cumque laveris patrem
cum filiis aqua, indues Aaron vestimentis suis, id est, lineam et tunicam superhumerale et rationale, quod constringes balteo,
et pones tiaram
in capi<V630, f. 22vb>te eius et laminam sanctam super
tiaram, et
oleum unctionis fundes super caput eius, atque hoc ritu con<I83, f.
43vb>secrabitur domino. Filios
quoque illius applicabis et indues tunicis lineis, cingesque balteo,
Aaron scilicet et liberos eius, et impones eis mitras, eruntque sacerdotes mei
religione perpetua. Quo loco contemplari oportet Aaron summum sacerdotem, id est
episcopum, fuisse, porro filios eius
<N442, f. 22vb>
presbyterorum demonstrasse figuram. Hoc enim <SG670, p.
60b> fuit
inter Aaron summum sacerdotem et filios eius, qui sacerdotes erant, quod Aaron super
tunicam accipiebat poderem, stolam sanctam et coronam auream,
mitram
et zonam auream et superhumerale et reliqua, quae praefixa sunt. Filii
autem Aaron super
tunicas lineas cincti tantummodo et tiarati assistebant sacrificio domini.
<O93,
f. 6va> In novo autem testamento post Christum
dominum nostrum a
Petro sacerdo<VD38, f. 40ra>talis coepit ordo, quia ipsi
primo
pontificatus in ecclesia Christi datus est dicente domino ad eum: Tu
es, inquit,
Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves regni caelorum.
Hic ergo ligandi
solvendique potestatem <I83, f. 44ra> primus accepit a
domino,
primusque ad fidem populum gratia dei virtute suae praedicationis adduxit.
Ceteri vero
apostoli cum eodem pari consortio honorem et potestatem
acceperunt ipsumque
principem eorum esse voluerunt. Qui etiam iubente domino in toto orbe dispersi
evangelium
praedicaverunt. <SG670, p. 61a> Ipsis quoque decedentibus in loco eorum successerunt episcopi, quorum ordinatio praetaxato fieri debet ordine et modo, quos, qui
recipit et verba
eorum, deum recipit. Qui autem eos spernit, eum, a quo missi sunt, et cuius funguntur legatione, spernit et ipse
indubitanter
spernetur a domino. Videntes autem ipsi apostoli messem esse multam et operarios paucos, rogaverunt
dominum messis,
ut mitteret operarios in messem suam. Unde electi ab eis sunt septuaginta discipuli, quorum typum
gerunt presbyteri
atque in eorum loco sunt constituti in ecclesia,
de quorum
ordinatione et reliquorum ministrorum supra di<VD38, f.
40rb>xisse sufficiat.
Porro quod episcopus non ab uno, sed a cunctis consensu aut praesentia comprovincialium est ordinandus, et nullatenus minus
<I83, f. 44rb>
quam a
tribus ceteris consentientibus cunctis, idcirco instituente domino
fieri iubetur, <V630, f. 23ra> ne aliquid contra fidem
ecclesiae
unius tyrannica auctoritas moliretur et regula vel fides confunderetur
credentium.
Provinciae autem multo ante Christi adventum
tempore <Bcan4, f. 45r> divisae
sunt maxima ex parte <SG670, p. 61b> et postea ab
apostolis et
beato Clemente praedecessore nostro ipsa divisio est renovata et in
capite
provinciarum, ubi dudum primates legis erant saeculi ac prima iudiciaria
potestas, ad quos, qui
per reliquas civitates commorabantur, quando eis necesse erat, qui ad aulam imperatorum vel regum
confugere non
poterant, vel quibus permissum non erat, confugiebant pro oppressionibus vel iniustitiis suis
ipsosque
appellabant, quo<N442, f. 23ra>tiens
opus erat, sicut in
lege eorum praeceptum erat. Ipsis
quoque in civitatibus vel locis nostri
patriarchas vel
primates, qui unam formam tenent, licet diversa sint nomina, leges
divinae et
eclesiasticae
<VD38, f.
40va> poni
et esse iusserunt,
ad quos episcopi, si necesse fuerit, confugerent eosque
appellarent, et ipsi nomine primatum
fruerentur
et
<I83, f. 44va> non
alii. Reliquae
vero metropolitanae
civitates, quae
minores iudices habebant,
licet maiores comitibus essent, haberent
metropolitanos suos, qui praedictis iuste oboedirent primatibus, sicut
et
in legibus saeculi
olim ordinatum erat, qui non primatum,
<SG670, p. 62a> sed aut metropolitanorum
aut archiepiscoporum nomine fruerentur. Et licet singulae metropoles
civitates suas provincias habeant,
et suos metropolitanos
habere debeant episcopos, sicut prius metropolitanos iudices habebant
saeculares, primates tamen, ut
praefixum est, et tunc et nunc habere iussae sunt, ad quos post sedem
apostolicam summa negotia conveniant, ut ibidem, quibus necesse
fuerit, releventur
et iuste
restituantur, et hi, qui iniuste opprimuntur, iuste reformentur atque
fulciantur, episcoporumque
causae et summorum
negotiorum iudicia
salva
apostolicae sedis
auctoritate iustissime terminentur. Haec ab
antiquis, haec ab apostolis, haec a sanctis <VD38,
f. 40vb> patribus
accepimus, vobisque, ut postulastis, rimanda et futuris te<I83, f.
44vb>nenda temporibus
mittimus, et reliquis fratribus praedicanda ac cunctis fidelibus tradenda mandamus, ne
pastorum
imperitia, qui sequuntur, deteriores fiant dicente domino per
prophetam: Ipsi pastores ignoraverunt intellegentiam, quos rursus
dominus detestatur dicens: Et tenentes legem nescierunt me. <V630, f. 23rb> Nesciri
ergo veritas se ab eis
conquaeritur et <SG670, p. 62> nescire se principatum nescientium protestatur,
quia profecto hi,
qui ea, quae sunt domini, nesciunt, a domino nesciuntur Paulo attestante, qui ait: Si quis ignorat, ignorabitur.
Hinc et psalmista non optantis animo, sed
prophetantis
mysterio
denuntiat <O93, f. 6vb> dicens:
Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum eorum semper incurva.
Obscuratis
ergo oculis dorsum flectitur, quoniam, cum lumen scientiae perdunt, qui praeeunt, sine dubio ad portanda peccatorum onera inclinantur sequentes. Hic ergo inter manus
latronum et dentes
furentium luporum utcumque versamur.
Ideo
et docere alios et nos ipsos, prout dominus dederit, providere debemus.
<I83, f. 45ra> Sane <VD38, f. 41ra> percussor ille dicitur doctor, qui sermone
inutili conscientiam
percutit infirmorum. Ideo tenere vos et
omnes fideles oportet eum, qui secundum doctrinam est fidelem sermonem,
ut potens sit consolari in doctrina sancta et contradicentes
redarguere, et recte viventes <N442, f. t23rb> atque
rectam fidem
tenentes consolidare.
<SG670,
p. 63a> <Bcan4, f. 45v> Illis ergo, qui dicunt, quod filius in eo minor
est, quia propheta
inquit: Verbum faciet dominus breviatum universo orbi, ita respondendum
divinis est testimoniis: Verbum breviatum, quod dominus faciet super terram non imminutionem deitatis in filio dei significat, sed
dispensationem
susceptae carnis annuntiat, in qua dispensatione non solum patre hominis filium, sed etiam angelis legimus minoratum Paulo
apostolo attestante: Eum
autem, inquit, modice minus quam angelis minoratum vidimus Iesum propter
passionem mortis
gloria et honore coronatum. Et infra: Propter quam causam non
confunditur fratres eos vocare dicens: Annuntiabo nomen tuum fratribus
meis, in me<I83, f. 45rb>dio ecclesiae laudabo te. Et
propheta
inquit: Minorasti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore
coronasti eum, et ut verbum dei patris breviatum non esse in filio
doceamus, <VD38, f. 41rb> hanc ex Isaiae prophetae volumine sententiam approbamus: Numquid adbre<SG670,
p. 63b>viatus
factus est sermo meus aut parvus, ut non possim redimere? Aut
non est in me
virtus ad liberandum? dicit dominus omnipotens. Et iterum: Haec dicit
dominus omnipotens: Numquid adbreviata est manus mea, ut salvare non possit?
Aut non potest
vivificare cor humilium et spiritum contritorum? Et ut brachium patris,
quae <V630, f. 23va> manus est, filium esse doceret, intulit dicens: Paravit dominus
brachium sanctum suum
in oculis omnium gentium et videbunt omnes fines terrae salutare eius.
Nam et novissimo tempore hic sensus non inaniter poterit
coaptari, in quo tempore
dominus pro redemptione nostra carnem suscipiendo advenit, ut et illum, qui habebat
mortis imperium, sua
morte destrueret, et eos, quos in tenebris et umbra mortis captivos
subegerat , virtutis suae potentia in ipso parvo et exiguo temporis spacio liberaret. De hoc etiam exiguo
tempore discipulos
instruebat, dum <I83, f. 45va> eos in lucem, cum adhuc tempus haberent, incedere
praemonebat: Pueri,
inquit, novis<SG670, p. 64a>sima hora est, dum lucem
habetis,
ambulate in lucem, ne vos tenebrae compraehendant. Et in
canonicis
<VD38, f. 41va> apostolorum legitur epistolis: Filioli,
novissima
hora est, quia multi pseudoprophetae exierunt in hunc mundum. Et Paulus apostolus: Tempus enim breve est. Et iterum: Praeterit enim figura huius mundi. Et iterum:
Omnia haec ad correptionem nostram facta sunt, in quos finis saeculorum obvenit. Nam dominus in ipsa oratione dominica breviavit nobis sermonem, dum nos a
multiloquio prohibens pauca docuerit, quae pertineant ad salutem. Cum
oratis, inquit, nolite
multum loqui. Et infra: Vos autem, cum ora<N442, f.
23va>tis,
dicite: Pater noster, qui es in caelis, et cetera. Non enim propheta
filium dei in hoc capitulo minoratum designavit in verbo, quoniam ipse
in prophetis retro tempore loquebatur, qui etiam nunc per apostolos et apostolicos viros novissimo tempore
loquitur: Ego,
inquit, qui loquebar in servos meos prophetas, ecce <SG670, p.
64b> adsum. Et
alius <I83, f. 45vb> propheta: Sicuti est ab initio usque
in
saeculum, neque adiectum est ei neque minuetur illi, quoniam ipse est dominus creaturae
suae. Ecce quale verbum breviatum fecit dominus in orbem terrarum, non quia, ut illi
putant, inferiorem
patri intimaret hominibus filium, sed quia novissimum eius annuntiaret adventum.
Si ergo, ut praedictum est, Aaron filii presbyterorum figuram gestabant et
Aaron summi <Bcan4, f. 46r> sacerdotis, id est episcopi, Moyses <VD38, f. 41vb>
indubitanter Christi tenebat formam, quoniam fuit similitudo mediatoris dei, qui est
inter deum et hominem
Iesus Christus, qui est verus dux populorum et verus princeps
sacerdotum et dominus pontificum, cui est honor et gloria in saecula
saeculorum. Amen.
O93,
f. 6vb; N442, f. 23va; V630, f.23va; I83, f. 45vb; VD38, f. 41vb;
SG670,
p. 64b;
Bcan4, f. 46r
© 2004, 2005
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 6.12.2005
|