O93,
f. 7vb; N442,
f. 24vb; V630, f. 25rb; I83, f. 49ra; VD38. f. 44va; SG670, p. 71b; Bcan4, f. 48r
INCIPIUNT
STATUTA
DECRETALIA EPISTOLARUM EVARISTI PAPAE DE ORDINE DIACONORUM ET LEGITIMO
AC
REGULARI CONIUGIO ATQUE DE FIDE.
Dilectissimis
fratribus universis Africae regionis episcopis Evaristus.
Consulentibus
vobis, fratres <I83, f.49rb> carissimi, quid super his,
quae in
vestris continebantur scriptis, visum esset, vel quid docilis ratio persuaderet, aut quid a beatis apostolis nobis
traditum aut
custoditum remaneret, optantes, ut retulistis, nostris <VD38,
f. 44vb> instrui
documentis, si quidem dilectio vestra normam secuta prudentium ad sedem apostolicam referre
maluit quasi ad caput, quid deberet de rebus dubiis custodire potius quam
usurpatione
praesumere.
Diaconi, <SG670, p. 72a> qui
quasi oculi videntur esse
episcopi, in unaquaque civitate iuxta apostolorum constituta septem debent esse, qui custodiant episcopum praedicantem, ne ipse aut ab insidiatoribus quoquo modo infestetur , aut laedatur a suis aut verba divina detrahendo aut
insidiando
polluantur vel despiciantur, sed veritas spiritali redoleat fervore, pax praedicata labiis cum
voluntate animi
concordet.
Similiter custoditum et traditum habemus, ut uxor legitime viro iungatur. Aliter enim legitimum, ut
<VD38. f. 45ra> a
patribus accepimus et a sanctis apostolis eorumque
successoribus traditum
invenimus, non fit coniugium, nisi ab his, qui super ipsam feminam
domi<I83, f.
49va>nationem habere videntur, et a quibus custoditur, uxor
petatur et a parentibus propinquioribus
sponsetur et legibus
dotetur, et suo tempore sacerdotaliter, ut mos est,
cum precibus et
oblationibus a sacerdote benedicatur, et a paranymphis, ut consuetudo
docet, custodita et soci<SG670, p. 72b>ata a proximis
tempore
congruo petita legibus detur et solemniter accipiatur, et biduo vel triduo
orationibus vacent et
castitatem custodiant, ut bonae soboles generentur et domino suis in actibus
placeant. Taliter enim et domino placebunt et filios non spurios, sed legitimos atque hereditabiles
generabunt. <VD38, f. 45rb>
Quapropter, filii carissimi et
merito illustres, <V630, f. 25va> fide
catholica suffragante ita peracta legitime scitote esse coniugia. Aliter vero
praesumpta non coniugia, sed aut adulteria aut <Bcan4, f. 48v> contubernia aut stupra vel fornicationes
potius quam legitima coniugia esse non dubitate, nisi voluntas propria suffragaverit, et vota succurrerint legitima. Nam fructus divinus
est praecepta divina custodire. Ea <I83, f. 49vb> quoque
deserere
praesumptionem fieri nulli dubium est. Cur ergo
indignum est unitatem ecclesiae custodiri? Idemque omnes pariter et sentiamus et
pronuntiemus. Si aliter
enim praesumpta <SG670, p. 73a> fuerint, perdunt pro<VD38, f.
45va>fecto ipsi
transgressores seipsos, qui semetipsos decipiunt. Haec cuncta recitanda
per omnes Africanas ecclesias scripta dirigite et istis connectite, quas adiunximus litteras praefectorum, ut de his, quae inique laudantur, si quid tale probari poterit, iudicium fiat, et inhibita coerceantur et praeterita mala et illicita coniugia, si doceantur admissa, digna severitate corripiantur. <O93,
f. 8ra> De cetero
vero caveantur talia per omnes ecclesias, ne ecclesiae sanctitas per
nostram
fatigata neglegentiam perdat privilegia, quae est per viros venerabiles
consecuta.
De his vero, quibus ab insidiatoribus
fatigamini, unde et
nos consulere inter cetera voluistis eo, quod sint
quidam, qui
arbitrantur de patre solo dictum esse, quia ipse solus habet
immortalitatem et lucem <I83, f. 50ra> habitat
inaccessibilem, <VD38, f. 45vb> ita eos apostolicis
repercutite ferulis et divinis redarguite praeceptis. Non enim solus pater sine filio luce inaccessi<SG670, p. 73b>bili habitat, quia, ubi pater est, ibi
etiam filium esse
indubitabili fide credendum est. Nam si solus pater sine filio, quod dicere
nefas est, lucem habitat inaccessibilem, necesse est, ut
sequestratam <N442, f. 25rb> pater a
filio habeat mansionem. Quod si ita est,
quonam
modo idem
filius ad dexteram patris adstans a beato martyre Stephano dicitur conspici, si pater secundum eos solus dicitur sedibus contineri? Absit hoc a
sensu fidelium
Christo in unitate fidei adhaerentium, quoniam, sicut non obest filio, cum solus pater dicitur lucem
inaccessibilem
habitare, ita non obsit patri, cum sapientia, quae est filius, gyrum caeli sola dicitur circumire. Pater
itaque, cum sit
invisibilis et ingenitus, in filio visum apostoli testimonio comprobatur, et filio a se in<VD38, f.
46ra>enarrabiliter genito
mansisse ac requievisse monstratur, ipso filio in <I83, f.
50rb>
propheta loquente: Qui genuit me, requievit in tabernaculo
<V630, f.
25vb> meo. Et in evangelio: Pater in me manens facit opera haec. Et: Deum nemo vidit <SG670,
p. 74a> umquam, nisi unigenitus filius,
qui est in sinu patris. Si in sinu patris erat filius ab initio et ex corde patris verbum bonum
eructuatus est, quomodo non in corde paterno consistens lucem cum
eodem inaccessibilem habitasse credendus est? Numquid pater absque ulla luce in filio potuit commanere aut in
tabernaculo filii
sine eadem potuit requiescere, cum idem filius
candor sit aeternae
lucis et speculum sine macula deitatis, quam Salomon super salutem suam dilexisse in se dicit, in cuius speciem semper delectare gestivit: Super salutem et speciem, inquit,
dilexi illam, et pro luce proposui habere eam,
quoniam
inexstinguibile est lumen eius. Hanc igitur lucem David propheta
desiderans anxius proclamat dicens: Emitte lucem tuam et veritatem
tuam. Et
iterum: In lumine tuo videbimus lumen. In
huius igitur <Bcan4,
f. 49r> luminis
claritatem
filius seipsum in
monte <I83, f. 50va; VD38, f. 46rb> tribus discipulis
praeostendit, qui <SG670,
p. 74b> metu
mortis
perterriti
prostratique
in faciem,
finem
sibi
vitae adesse senserunt. Hanc,
inquam, lucem in se fuisse demonstrans filius proclamabat, et ut in eadem
incederent,
discipulos praemonebat: Dum lucem habetis, inquit, ambulate in lucem. Et
iterum: Ego sum lux huius mundi. Qui
sequitur me, non ambulabit
in tenebris, sed habebit lumen vitae aeternae. Et evangelista: Erat lux
vera, ait,
quae illuminat
omnem hominem venientem in hunc mundum. Si haec lux, quae credentibus promittitur, in
filio esse
probatur et
cum aeterno aeterna esse dicitur, quomodo a vobis inaccessibili luce patris filius separatur? Si enim filius deus verus et vita aeterna est, sine dubio
in hac luce simul
cum patre habitare credendus est, quam nullus modo nostro hoc mortali corpore constitutus potest
ali<N442, f. 25va>quatenus contueri . Sed dum apparuerit, tunc vere illum videbit sicuti est, qui eius
conspectibus dignus
fuerit coaptari, et non sicut <SG670, p.
75a> Moyses ceterique prophetae per enigma<I83, f. 50vb>ta et
figuram, sed ipsam veraciter in filio secundum
apostolum,
contuebitur deitatis imaginem. Nam si hunc eundemque <VD38, f. 46va>
prophetae testimonio subsequentem sereno mentis intuitu investigare
volueris, invenies
filium non posse ab hac luce patris penitus separari, quoniam cum solum filium dixerit in
terra cum hominibus
conversatum, patrem ab illo non fieri alienum. Si testimonium enim
hominum accipimus, testimonium dei maius est, quoniam hoc est testimonium dei, quod maius
est, quia
testificatus est de filio suo. Qui credit in
filium dei, habet testimonium <V630, f.
26ra> dei in se, qui non
credit filio, mendacem facit eum, quoniam non credit in testimonio, quod
testificatus est deus de filio suo. Et hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobis deus, et
haec vita in filio
eius. Qui habet filium, habet vitam, qui non habet filium dei, non habet
vitam. Haec scribo
vobis, ut sciatis, quoniam vitam habebitis aeternam, qui creditis in nomine filii
dei.
<O93,
f. 8rb> Et haec est fiducia, quam habemus ad eum, quia,
quodcumque
petierimus secundum <I83, f. 51ra> <SG670, p. 75b> voluntatem
eius, audit nos, et scimus, quia audit nos, quicquid petierimus, scimus,
quoniam habemus
petitiones, quas postulamus ab eo. Qui scit
fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est <VD38, f. 46vb>
peccatum ad mortem, non pro illo dico, ut roget quis. Omnis iniquitas peccatum est, et est
peccatum ad mortem.
Scimus, quia omnis, qui natus est ex deo, non peccat, sed generatio dei
conservat eum et malignus non tangit eum. Scimus, quoniam ex deo sumus, et mundus totus in
maligno positus est. Et
scimus, quoniam filius dei venit et dedit nobis sensum, ut cognoscamus verum deum et simus in vero filio eius. Hic est verus deus
et vita aeterna.
Haec,
fratres, praedicate, haec omnibus nuntiate, vos vero invicem
exhortamini, perfecti estote semperque gaudete, pacem autem sectamini in omnes, et deus pacis et dilectionis
erit vobiscum. Deo autem et patri <SG670,
p.
76a> nostro gloria in
saecula saeculorum. Amen.
Data VIIII Kl. Aprilis Valente et Vetere vv. cc. conss.
O93,
f. 8rb; N442, f. 25va; V630, f. 26ra; I83,
f. 51ra; VD38, f. 46vb; SG670, p. 75; Bcan4, f. 49r