O93,
f. 8rb; N442, f. 25va; V630, f. 26ra; I83, f. 51 ra; VD38, f. 46vb; SG670, p. 76; Bcan4, f. 49r
CUIUS
SUPRA QUOD CHRISTUS SIT CA<I83, f. 51rb>PUT ET SPONSUS
ECCLESIAE
ET SACERDOTES, QUI EIUS VICE LEGATIONE FUNGUNTUR, SIMILITER SINT
ECCLESIIS SUIS, ET QUALITER SACERDOTES <Bcan4,
f. 49v> SUAS ECCLESIAS ET ECCLESIAE EORUM
EOS DEBEANT DILIGERE.
<N442,
f. 25vb; VD38, f. 47ra> Evaristus urbis Romae episcopus omnibus per
Aegyptum domino
conglutinatis fratribus in domino salutem.
Unum nos, fratres, sentire oportet et agere,
ut, sicut
legimus, in nobis unum cor et una anima esse probetur. Scimus namque,
sicut
et a patribus accepimus, Christum esse caput, cuius et membra sumus. Ipse enim
est
sponsus, et
ecclesia sponsa, cuius filii nos sumus. Et ideo unum patrem habemus deum
in caelis.
Sacerdotes vero vice Christi legatione funguntur in ecclesia. Et sicut ei sua est
coniuncta sponsa, id
est ecclesia, sic episcopis iunguntur ecclesiae, unicuique pro
portione sua. Et sicut <V630, f. 26rb>
vir <SG670, p. 76b> non
debet neglegere uxorem suam, sed diligere et caste
custodire, sic episcopus et multotiens custodire et amare atque
prudenter regere debet ecclesiam suam. Et velut uxor, quae sub manu est viri,
oboedire debet viro suo eumque amare et diligere, potius etiam ecclesia episcopo suo in omnibus oboedire
eum<I83, f.
51va>que diligere et amare ut animam suam debet, quia
illud fit
carnaliter, istud spiritaliter. Et sicut <VD38, f. 47rb>
vir non
debet adulterare uxorem suam, ita nec episcopus ecclesiam suam, id est, ut illam dimittat, ad
quam sacratus est,
absque inevitabili necessitate aut apostolica vel regulari mutatione, et
alteri se ambitus causa coniungat. Ut uxor viro suo reconciliet, et sicut
uxori non licet
dimittere virum suum, ut alteri se vivente eo matrimonio societ
aut eum
adulteret, licet fornicatus sit vir eius, sed iuxta apostolum aut viro
suo debet
reconciliari aut manere innupta, ita ecclesia non licet dimittere aut ab eo se segregare <SG670, p. 77a> episcopum suum, ut alterum vivente eo
accipiat, sed aut
ipsum habeat aut innupta maneat, id est, ne alterum episcopum suo
vivente accipiat, ut fornicationis aut adulterii crimen incurrat. Nam si adulterata
fuerit, id est, si se
alteri
episcopo iunxerit aut super se alterum episcopum adduxerit aut esse
fecerit vel desideraverit, per acerrimam poenitentiam aut suo reconcilietur
episcopo aut innupta
permaneat. Unde et dominus in evangelio loquitur
<I83, f. 51vb>
dicens: Si quis viderit mulierem ad concupiscendum, iam moechatus est eam in corde suo.
Episcopum vero oportet opportune <VD38, f. 47va> et
importune atque sine intermissione ecclesiam suam
docere eamque
prudenter regere et amare, ut a vitiis se abstineat et salutem consequi
possit aeternam. Et illa cum tanta reverentia eius doctrinam debet
suscipere eumque amare
et diligere ut legatum dei et praeconem veritatis, quia
testante veritate: Quaecumque ligaverit super terram, erit ligatum <SG670,
p. 77b> et <N442, f. 26ra> in
caelo, et quaecumque solverit super terram, erit solutum et in
caelis. Nimis timenda est, fratres, <O93, f.
8va> haec
sententia, et praevidendum vobis, ne offendatis eos, qui tantam a domino
habent potestatem.
Et ideo potius oboediendi, diligendi et summopere sunt venerandi,
non detrahendi vel lacerandi aut eiciendi, sed portandi et amandi ipso dicente domino: Qui vos
audit, me audit,
et qui vos spernit, me spernit. Ideo haec vobis et omnibus fidelibus scribimus,
fratres, ut ab his
vos caveatis et poste<I83, f. 52ra>ris vestris
<V630, f.
26va> non malum, sed bonum exemplum relinquatis, quoniam iniuria
episcoporum ad Christum pertinet, cuius vice funguntur.
Audivimus enim quosdam a vobis infamatos et
dilaceratos episcopos a civitatibus propriis pulsos, quia alibi episcopi constitui non possunt nisi in
civitatibus non
minimis, et alios in eis ipsis viventibus constitutos. <VD38, f.
47vb> Ideo haec vobis scribimus, ut sciatis hoc <Bcan4, f. 50r> fieri
non licere, sed proprios revocari et integerrime <SG670, p. 78a> restitui debere, illos vero, qui
adulterina feditate suas sponsas, quas et uxores eorum
praefixo tenore esse intellegimus, tenent, eici et adulteros atque infames fieri eosque ab
ecclesiasticis
honoribus arceri iubemus. Si autem adversus eos aliquam querelam habueritis, his peractis inquirendum
erit et auctoritate
huius sanctae sedis terminandum. Et, ne omnia nunc singillatim dicam, omne bonum, si ipsa per se in vobis fuerit
caritas, facere
vos docebit, sicut econtrario eos, qui a salute alieni sunt, omne malum
facere odium docet. <I83, f. 52rb> Unde et vos, qui veri
dei
estis discipuli, abicite a cordibus vestris
ante omnia
discordias et animorum dissensiones, ex quibus omne opus malum procedit, et
benignitatem ac
simplicitatem tota mente servate. Verumtamen scitote cuncti, quod supra omnes vos laboret episcopus, quia unusquisque vestrum suum proprium fert laborem, ille vero <SG670, p. 78b> et suum et singulorum. Et ideo, sicut ille pro
vobis omnibus, ita
et vos omnes pro eo summopere laborare debetis in
tantum, ut, si etiam
necesse fuerit, animas vestras pro eo ponatis, sicut et ipse animam suam pro vobis,
<VD38, f. 48ra> si
necesse fuerit, ponere debet ipso dicente salvatore: Bonus pastor
animam suam dat pro
ovibus suis. Vos vero oboedite eis et vigilate pro eis, quia ipsi pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris
reddituri, ut cum
gaudio hoc faciant et non gementes.
Non est itaque a plebe aut vulgaribus
hominibus arguendus vel accusandus episcopus, licet sit inordinatus , quia pro meritis subditorum
dis<I83, f.
52va>ponitur a deo vita rectorum, exemplo David peccanti ad comparationem principum, qui ex me<N442, f.
26rb>rito plebis
praevaricantur. Sacerdotes enim exquirere debent peccata populorum, et
sagaci sollicitudine unumquemque probare iuxta testimonium domini ad Hieremiam
dicentis: Probatorem,
inquit, dedi te populo meo <SG670, p.
79a> robustum, ut scias et probabis viam eorum. Ideo ista dico, quia insidiator bona saepissime solet convertere in malum
<V630, f.
26vb> et in electis ponit maculam. Unde, si qui sunt vituperatores aut accusatores episcoporum vel
reliquorum sacerdotum, non oportet eos a iudicibus ecclesiae audiri,
antequam eorum
discutiatur aestimationis suspicio vel opinio, qua intentione, <VD38, f.
48rb> qua fide, qua
temeritate, qua vita, qua conscientia quove merito, si pro deo aut pro vana gloria
aut inimicitia
vel odio aut cupiditate ista sumpserint necne. Haec omnia fideliter sunt perscrutanda
et diligenter
pertractanda. Nam sunt nonnulli, qui praepositos suos perverse
repraehendunt, si vel parum ipsi molesti exstiterint. <I83, f.
52vb> Idcirco recto oculo
primates ecclesiarum utiliter praevidendum est, debent, ne quisquam eorum innocens
vexetur aut
scandalizetur intendentes sententiae domini, quae ait: Si quis scan<SG670, p.
79b>dalizaverit unum de pusillis istis,
melius est illi, ut suspendatur mola asinaria in collo eius et
demergatur in profundum maris, et reliqua.
Deus omnipotens, ut nos a praecipitante sententiae prolatione compesceret , cum omnia <O93, f. 8va>
nuda et aperta sint
oculis eius, mala tamen Sodomae noluit audita iudicare, priusquam
manifeste agnosceret, quae dicebantur, unde ipse ait: Descendam et videbo, utrum clamorem, qui venit ad
me, opere compleverint, an non est ita, ut sciam.
Deus omnipotens,
cui nil <Bcan4, f. 50v> absconditum
est, sed omnia ei manifesta sunt, etiam antequam fiant,
non ob aliud haec
et alia multa, quae hic prolixitatem vitantes non inseruimus, per se
<VD38, f. 48va>
inquirere dignatus est, nisi ut nobis exemplum daret, ne praecipites in discutiendis et iudicandis negotiis
essemus, et ne
mala quorumquam prius quisquam praesumat credere quam <I83, f.
53ra> probare. Cuius exemplo monemur, ne ad
proferendam sententiam
umquam <SG670, p. 80a> praecipites simus, aut temere indiligenterque indiscussa quaeque quomodo iudicemus dicente veritatis voce:
Nolite iudicare, ut non iudicemini, in quo enim iudicio
iudicaveritis,
iudicabimini, et reliqua. Nam mala audita nullum moveant, nec passim dicta absque certa probatione quisquam umquam credat, sed ante audita
diligenter inquirat nec praecipitando quiddam aliquis agat. Si enim dominus omnium Sodomorum mala, quorum clamor ad caelum usque
pervenerat, omnia sciens
prius credere nec iudicare voluit quam ipse ea cum fidelibus testibus
diligenter
investigans, quae audierat et opere veraciter cognosceret, multo
magis nos, humani et
peccatores homines, quibus incognita sunt occulta iudicia dei, haec
praecavere et nullum ante veram iustamque probationem iudicare aut
dam<V630, f. 27ra>nare
debemus manifeste apostolo <I83, f. 53rb> dicente Paulo,
qui ait:
Tu, quis es, qui iudicas alienum servum?
Suo enim <SG670, p. 80b> domino
stabit aut <VD38, f. 48vb> cadit. Unde et per prophetam David dominus loquitur
dicens: Nolite exaltare
in excelsum cornu vestrum loquentes in cervice
veteri, quia neque ab
oriente neque ab occidente neque a solitudine montium, sed deus iudex hunc humiliabit
et hunc exaltabit, quia calix in manu domini ex vino merato ad plenum mixtus et propinabit ex eo, verumtamen feces eius potabunt bibentes omnes impii terrae. Ego autem
annuntiabo in sempiternum, psallam deo Iacob. Et alibi idem ait propheta: Ab increpatione tua, deus, consopitus est et currus et equus. Tu terribilis es, et quis stabit
adversum te? Ex tunc ira tua, de caelo auditum fecisti iudicium, terra timens et tacebit, cum surrexit ad iudicandum deus, ut salvos faciat omnes mites terrae. Et apostolus ait: Mihi vindictam, ego retribuam. Et alibi idem inquit apostolus: Sufficit unicuique <SG670, p. 81> obiurgatio, quae fit a plurimis, ita ut magis
donetis et
consolemini, ne forte abundantior <I83, f. 53va> de tristitia absorbeatur, qui in angustia est. Propter quod obsecro
vos, ut
confirmetis in illo caritatem. Et dominus in evangelio ait: Diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et
ex tota anima tua
et ex omnibus viribus <VD38, f. 49ra> tuis et proximum
tuum sicut
teipsum. Dilectio enim proximi malum non operatur. Propter quod iuxta apostolum inexcusabilis es homo omnis, qui iudicas, in quo enim iudicas
alterum, teipsum
condemnas eadem enim agens, quae iudicas. Scimus enim, quoniam
iudicium dei est secundum veritatem in eos, qui
talia agunt.
Existimas autem hoc, o homo omnis, qui iudicas eos, qui
talia agunt, et
facis ea, quia tu effugies iudicium dei? An divitias bonitatis eius et
patientiae et longanimitatis contemnis? Ignorans, quoniam benignitas dei ad
poeni<N442, f.
26vb>tentiam te adducit, secundum duritiam autem tuam et impoenitens cor <SG670,
p. 81b> thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii dei, qui reddet unicuique
secundum opera
eius: his quidem secundum patientiam boni operis gloriam et <I83, f.
53vb> hono<Bcan4, f. 51r>rem et
incorruptionem quaerentibus vitam aeternam, his autem, qui ex
contentione et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati,
ira et indignatio, tribulatio et angustia <O93, f. 9ra>
in omnem
animam hominis operantis malum, Iudaei primum et Graeci, gloria autem
et honor et pax omni operanti bonum. Et alibi idem apostolus ait:
Causati enim sumus omnes sub peccato esse,
sicut scriptum est:
Quia non est <V630, f. 27rb> iustus quisquam, non est intellegens, non est requirens
deum, omnes
de<VD38, f. 49rb>clinaverunt, simul inutiles facti sunt,
non est,
qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur
eorum, linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os
maledictione et amaritudine
plenum est, veloces pedes <SG670, p.
82a> eorum ad effundendum sanguinem,
contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt, non est
timor dei ante
oculos eorum. Scimus autem , quoniam, quaecumque lex loquitur his,
qui in lege sunt,
<I83, f. 54ra> loquitur, ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus deo, quia
ex operibus
legis non iustificabitur omnis caro coram illo, per legem enim cognitio
peccati. Nunc autem
sine lege iustitia dei manifestata est, testificata a lege et prophetis. Iustitia autem dei per fidem Iesu
Christi super omnes,
qui credunt. Non enim est distinctio. Omnes enim peccaverunt
et egent gloria dei, iustificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem, quae est in
Christo Iesu, quem
proposuit deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius, ad
ostensionem iustitiae suae, propter remissionem praecedentium
delictorum, in sustentatione dei, ad ostensionem iustitiae eius in
hoc tempore, ut
sit ipse iustus et iustificans eum, qui ex fide est Iesu Christi. Item
idem: Quis accusabit adversus electos dei? Deus, qui iustificat. Quis est, qui condemnet? Christus Iesus, qui
mortuus est,
<VD38, f. 49va> <SG670, p. 82b>
immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram dei, qui etiam interpellat
pro nobis. Quis ergo nos separabit a caritate Christi? Tribulatio, an
angustia, an
persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? Sicut
scriptum <I83, f. 54rb> est: Quia propter te mortificamur
tota
die, aestimati sumus ut ovis occisionis, sed in his omnibus
superamus propter eum,
qui dilexit nos. Certus sum enim, quia neque mors, neque vita, neque
angeli, neque principatus, neque <N442, f. 27ra>
virtutes, neque
instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque
profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate dei,
quae est
in Christo Iesu domino nostro. Debemus
autem nos, ut idem ait apostolus, firmiores imbecillitates infirmorum sustinere et non nobis
placere, unusquisque vestrum proximo suo placeat in bono ad
aedificationem.
Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: Improperia
improperantium tibi ceciderunt super me.
Benedictus deus et pater domini nostri Iesu
Christi, pater <SG670, p. 83a> misericordiarum
et deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, <V630, f. 27va>
ut possimus et ipsi
consolari eos, qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua ex<I83, f.
54va>hortamur ipsi a deo, quoniam, sicut abundant
passiones Christi in
nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra, sive autem tribulamur <VD38, f.
49vb> pro vestra
exhortatione
et salute,
sive exhortamur pro vestra exhortatione, qua operatur in tolerantiam earundem passionum, quas et nos patimur, et spes nostra
firma est pro vobis
scientes, quoniam, sicut socii passionum estis, sic eritis et
consolationis. Fidelis autem deus, qui non patietur vos temptari super
id, quod potestis, sed faciat cum temptatione etiam proventum, <Bcan4, f. 51v> ut possitis sustinere.
Propter
quod, carissimi, sectamini semper caritatem et aemulamini meliora <SG670, p. 82b>
et spiritalia, et adiuvate vos
invicem, ut deo semper in omnibus placere valeatis. Deus autem pacis
sit cum omnibus vobis. Amen.
Data
Kal. Nov. Gallo et Bradua vv. cc. conss. EXPLICIT.
O93,
f. 9ra; N442, f. 27ra; V630, f. 27va, I83, f. 54va; VD38, f. 49vb; SG670, p. 83b; Bcan4, f. 51v