O93, f. 10vb; N442,
f. 29vb; V630, f. 30ra; I83, f. 61rb; VD38, f. 55rb; SG670, p. 99a; P9629, f. 5v
CUIUS SUPRA, UT VITENTUR
DETRACTIONES ET INIUSTAE PULSATIONES.
Alexander
episcopus omnibus <V630, f. 30rb> divino sacerdotio
fungentibus
pax et misericordia multiplicetur et sapientia atque bona voluntas in
omnibus augeatur et fructificetur in domino.
Gratia
dei sumus, fratres carissimi, id, quod sumus. Idcirco nobis praevidendum est et oppido decertandum, ne in ea vacui
inveniamur, sed eadem nobis cooperante gratia fructum domino plurimum
reportemus. Quod aliter fieri
non potest, nisi sapientia scrutando eiusque
praecepta lectionibus et hymnis meditando atque eo <VD38, f.
55va> adminiculante implendo, orando,
vigilando et voluntatem eius, in quantum ipse largitus <SG670, p. 99b> fuerit,
perficere studeamus. Nec eandem neglegendam gratiam
nobis dominus dedit, sed fideliter exercendam tribuit.
Dilectio enim sine simulatione in
nobis esse et apparere
debet, quia omnis, qui odit fratrem suum, homici<I83, f.
61va>da est. Qui vero
diligit eum, in deo manet et deus in eo, unde
et apostolus ait:
Nolite iudicare, fratres, in invicem, sed hoc iudicate magis, ne
ponatis offendiculum fratribus vel
scandalum. Et dominus inquit: <N442, f.
30ra> Quod tibi non vis fieri, alteri ne
facias. Et alibi: In hoc cognoscent omnes, quia mei estis discipuli, si
dilectionem habueritis ad invicem. Et Salomon ait: Sacrificium
salutare est attendere mandatis et
discedere ab omni iniquitate.
Summa enim iniquitas est
fratres detrahere et
accusare. Unde scriptum est: Omnis, qui detrahit fratrem suum, homicida est. Et omnis homicida non habet partem aut hereditatem in
regno dei. Et alibi: Cavete vos, fratres
carissimi, ne partici<SG670, p. 100>pes efficiamini, quod
absit, malis eorum. Et non solum vos cavete a talibus, sed et alios cavere ab eis
et avertere docete. De his enim dominus ait per prophetam Micheam: Vae,
qui cogitatis inutile et
operamini malum. Ecce ego cogito super familiam istam
<VD38, f.
55vb> malum in cubilibus vestris. In luce matutina faciunt
illud,
quoniam contra deum est ma<I83, f. 61va>nus eorum. Et
concupierunt agros et violenter tulerunt et domos rapuerunt et
calumniabantur virum et domum eius, virum et hereditatem eius. Idcirco
haec dicit dominus: Ecce ego cogito super familiam
istam malum, unde non auferetis colla vestra et non ambulabitis
superbi, quoniam tempus pessimum est. In die illa sumetur super vos
parabola, et cantabitur canticum cum suavitate
dicentium: Depopulatione vastati sumus, pars
populi mei commutata est. Quomodo recedet a me, cum revertatur, qui
regiones vestras dividat? <SG670, p. 100b> Propter
hoc non erit tibi mittens
funiculum sortis in coetu domini. Ne
loquamini loquentes: Non stillabit super istos, non compraehendet confu<V630, f. 30va>sio. Dicit
domus Iacob: Numquid
adbreviatus est spiritus domini, aut tales sunt cogitationes eius?
Nonne verba mea bona sunt cum eo, qui recte graditur? Et econtrario
populus meus in adversarium consurrexit, desuper tunicam pallium sustulistis eos, qui
transiebant simpli<I83, f. 62ra>citer, convertistis in bellum. Et
econtra de his, qui
accusantur vel tribulantur, per Naum prophetam confortans eos sic loquitur
dominus: <P9629, f. 6r> [Et confortans in die
tribulationis <VD38, f. 56ra> et
sciens sperantes in se. Et in diluvio
praeter]eun[te consummationem faciat loci eius et inimicos eius
persequentur tenebrae. Quid
cogitatis contra dominum? Consummationem ipse faciet. Non
consur]get duplex [tribulatio, quia sicut spinae se invicem
<SG670,
p. 101a> complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium,] consumentur quasi stipula
ariditate plena. Ex te [exibit cogitans contra deum <O93,
f.
11ra> maliciam
mente pertractans
praev]aricationem.
Haec dicit dominus: <N442, f. 30rb> Si perfecti fuerint et ita
plures, sic quoque [attondentur et pertransibit. Afflixi te et non]
affligam te ultra.
Facile
est, fratres, verbo fallere hominem, sed non
deum. Sapiens non est, qui [nocet, nec vir linguosus] @@@ 5:18 in malum si diriget in terra.
Nihil vero mali vult, qui fidelis est. Malo enim et pravo ingenio fides
aliena est. Ait autem <I83, f. 62rb> apostolus de
infidelium
ignorantia: Si enim cognovissent, numquam dominum gloriae
crucifixissent. Crucifigunt enim dominum, qui eum in sacerdotibus suis
persequuntur, quia crux a cruciatu dicitur. Magnum vero cruciatum
sustinet, qui vim patitur, sed tamen
beati, qui persecutionem patiuntur <SG670, p. 101b>
propter
iustitiam. <VD38, f. 56rb> Ecce ait Iudas apostolus: Veniet dominus
in milibus suis facere
iudicium et perdere omnes impios et arguere omnem carnem de omnibus
operibus impietatis eorum. Haec,
fratres, valde timenda sunt et perpendenda, ne veniens
unusquisque ad iudicium poenam cum impiis recipiat, sed cum iustis
gloriam. Quod pius dominus
praestare dignetur, qui vivit et regnat per saecula cuncta. Data Kal.
Maii Heliano et Vetere vv. cc. conss.
EXPLICIUNT DECRETA ALEXANDRI
PAPAE.
O93,
f. 11ra; N442, f. 30rb; V630, f. 30va; I83, f. 52rb, VD38, f. 56rb; SG670, p. 101b; P9629, f. 6r