O93, f. 11ra; N442,
f. 30rb; V630, f.
30va; I83, f. 62rb; VD38, f. 56rb; SG670, p.
101b; P9629, f. 6r
INCIPIT EPISTOLA PRIMA SIXTI ROMANAE URBIS
APOSTOLICI.
Omnibus
in deo patre et domino nostro
Iesu Christo dilectis fratribus in
caritate domini nostri
Iesu Christi Sixtus Roma<I83, f. 62va>nae urbis archiepiscopus salutem.
Carissimi,
fideliter agite in
omnibus, ut fideles et non infideles
inveniamini. Nolite
imitari malum, sed, quod bonum est, agite, quia, qui bene facit, <SG670, p. 102a> ex deo
est, qui autem male,
<V630, f. 30vb> non ex deo, sed ex diabolo est.
Fidem
enim rectam vos tenere oportet,
ut dissentientes ab apostolica non
sitis doctrina.
Unum enim verum deum patrem
et filium a prophetis et apostolis
ostendimus praedicatum, a
quibus etiam spiritum sanctum credimus non esse discretum Isaia propheta
dicente: Ego sum deus
et non alius praeter me.
Et per meipsum
iuro, quia <VD38, f. 56va> exivit ex ore meo veritas,
et sermo meus
non avertitur, quia mihi
inclinabitur omne genu, et omnis lingua
confitebitur per dominum dicens:
Iustitia et
gloria ad eum veniet. Et ut in hoc testimonio patrem simul et filium
fuisse cognoscatis, Paulum apostolum audite dicentem: Ut in
nomine Iesu, inquit,
omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum, et omnis
lingua confiteatur, quia dominus Iesus
Christus in gloria est
dei patris omnipotentis. <SG670, p.
102b> Quod si secundum aliquos filius
minor
est patre <N442, f. 30va> suo, ergo minorata est et
gloria <I83, f. 62vb> patris in filio. Et ubi est, quod
in Salomone scriptura loquitur dicens: Sicut etiam in conspectu eorum,
inquit, magnificatus es in nobis, ita in conspectu nostro
magnificaberis in illis, ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus,
quoniam non est deus
praeter te, domine? Diligenter
attende et
agnosce filium esse, qui magnificabitur in iudicio, dum
venerit vivos et
mortuos iudicare. Item Isaias: Audite domus Iacob, et residui domus
Israel, qui egredimini ex utero et erudimini a puero usque ad
senectutem. Ab initio ego sum et, quousque senescatis, ego sum. Ego vos
feci et ego sustineo,
ego remittam, ego suscipiam, dicit dominus. Et
iterum: Ego sum dominus deus, praeter me
non est alius deus annuntians <VD38, f. 56vb> novissima,
priusquam fiant, et statim
consummata sunt. Item alibi: Audi <SG670,
p. 103a> me, Iacob et Israel, quem ego
feci. Ego sum dominus deus tuus, et non est
alius
praeter me. Item ibi: Ego sum dominus
deus primus et ego
novissimus et in ea, quae
superventura sunt in
novissimo, ego sum. Item ibi: Ego sum deus, qui
te creavi, qui te adiuvavi et <I83, f. 63ra> communivi dextera mea. Et
unitatem patris et
filii assignans loquitur dicens: Ego testis vester, dicit dominus
deus, et puer meus
tu, quem ego elegi, ut sciatis et credatis, quia ego sum et ante me non
fuit alius deus et post me non erit. Unum hi, qui non sane sapiunt, eligant e
duobus: aut fateantur patrem et filium
unum deum, aut, si
solum patrem deum esse contendunt, ergo illis dominus Iesus Christus
deus filius non erit deus, quia scriptum
est: Ante me non
fuit alius deus et post
me non erit. Si
secundum tales ita est, cur apostolus talia praedicat et eundem filium
deum super omnia benedictum insinuat? Quorum patres, in<SG670,
p. 103b>quit, ex quibus Christus secundum carnem, qui est super
omnia deus benedictus in saecula. <P9629, f. 6v> Item
Is[aias dicit: Dominus deus Israel, qui
liberavit eum de
Aegypto. Ego <O93, f.
11rb> sum
primus et ego post haec et praeter me non est deus,] sicut ego
sum, [qui stet et
vocet et praeparet mihi, ex quo hominem feci in saeculo. Item ibi:
In te est deus et
nesciebamus deus et non est] <VD38, f. 57ra> alius
deus prae[ter te. Tu
enim es deus, et
nesciebamus deus Israel salvator. Unus deus, non sunt pater et
filius, qui <I83, f.
63rb> est] hic deus, <V630, f.
31ra>
in quo es, dic[itur
deus pater,
quem alium deum non esse propheta saepe numero protesta]tur? Et
Hieremias: Hic deus noster, ait, et non
applicabitur alter [ad
eum, qui invenit omnem viam scientiae et dedit eam] Iacob puero suo et
Israel dilecto suo. Post haec in
terris visus est
et in[ter homines conversatus est.] Et in Salomone habetur: Miserere
nobis, <N442, f. 30vb> deus omnium, et ostende nobis
lumen
miserationis, et immitte timorem tuum super
<SG670, p.
104a> gentes, quae non exquisierunt te, et cognoscant, quoniam non est alius deus nisi tu. Item
ibi: Domine deus
Israel, non est tibi
similis in caelo sursum, neque in terra deorsum. Et in psalmo septimo decimo: Quoniam
quis deus praeter dominum aut quis deus praeter deum nostrum. Et in
Geneseos: Et pluit dominus a domino
ignem et sulphur
super Sodomam et Gomorram
et evertit civitates illas. Si
solus pater deus
est, quis pluit ignem et
sulphur a domino supra praedictas civitates, vel eas everteret? Quaeso, responde. Et in
Deuteronomio:
Dominus solus deducebat eos et non fuit cum illis deus alienus. Et
Paulus apostolus: Unus deus, qui iustificat circumcisionem ex fide et
praeputium per fidem. Et ad Corinthios: Deus erat in
Christo <I83, f. 63va> mundum reconcilians sibi. Et iterum: Non
est deus nisi unus. Et ad Galathas: Mediator <VD38,
f. 57rb> autem unius non est, deus autem
unus
est. Et unitatem patris et filii et spiritus sancti demonstrans
Ephe<SG670, p. 104b>siis scribens ita
confirmat: Sufferentes invicem in
caritate, solliciti
servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Unum corpus et unus
spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae, unus
dominus, una fides, unum baptisma, unus
deus. Si enim non sane sapientes unitatem fidei
voluerint simplici corde recipere, ex hoc itaque testimonio in uno
spiritu poterunt simul patris et
filii unitatem
condiscere. Patrem igitur, ut superius
compraehensum
est, in divinis litteris genitum proprie positum nec legere possunt
penitus nec probare. Sed
quia id ipsum fides
exigit christiana absque
ulla dubitatione
ingenitus creditur, qui tamen secundum seriem scripturarum in
filio a se genito
visus esse monstratur.
De cetero placuit
propter malorum
hominum infestationes, ut in accusatione
domini ministrorum
primo persona, fides, vita et conversatio <SG670,
p. 105a> blasphe<I83, f.
63vb>mantium enucleatim perscrutetur. Nam fides omnes actus hominis praecedere debet, quia dubius
in fide infidelis
est, nec eis omnino esse credendum, qui
veritatis fidem
ignorant, nec rectae conversationis vitam ducunt, quoniam tales
facile et indifferenter <VD38, f. 57va> lacerant et criminantur recte et pie viventes.
Ideo suspicio eorum
discutienda est primum et
corrigenda. Neque
accusatoribus suspectis vel
de inimicorum domo prodeuntibus est credendum.
Erant
enim quidam, qui prius
videbantur esse ex nobis, sed non erant ex nobis. Si vero
essent ex nobis,
<V630, f. 31rb> mansissent utique nobiscum et non
conturbassent fratres. Exacuerunt enim, ut ait
propheta, linguas suas sicut
serpentes, venenum
aspidum sub labiis eorum. Quapropter hi respuendi sunt, si in<N442, f. 31ra>corrigibiles
apparuerint, et vitandi, ne
domino decipiant famulantes.
State
ergo, dilectissimi,
<SG670, p. 105b> super vias aspicientes et interrogantes
de semitis domini antiquis et videte, quae est <I83, f.
64ra> via bona et recta, et ambulate in eam et invenietis
requiem animabus
vestris.
Data
XVI Kal. Maii sub
Adriano et Vero.
O93,
f. 11rb; N442, f. 31ra; V630, f.
31rb; I83, f. 64 ra; VD38, f. 57va; SG670, p.
105b; P9629, f. 6v