O93,
f. 11rb; N442, f. 31ra; V630, f. 31rb; I83, f. 64ra; VD38, f. 57va; SG670, p. 105b; P9629, f. 6v
INCIPIT EPISTOLA II SIXTI PAPAE UNIVERSIS ECCLESIIS DIRECTA.
Sixtus universalis apostolicae
ecclesiae episcopus omnibus episcopis salutem in domino.
Cognoscat vestra sapientia, carissimi fratres, quia in hac sancta apostolica sede a
nobis
et reliquis episcopis ceterisque domini sacerdotibus statutum est, ut
sacra vasa non ab aliis quam a sacratis dominoque dicatis contrectentur
hominibus. Indignum enim valde est, ut sacra domini
vasa,
quae<VD38,
f. 57vb>cumque sint, humanis usibus serviant, aut ab
aliis
quam a domino famulantibus eique dicatis tractentur viris, ne pro talibus praesumptionibus iratus
dominus <SG670, p.
106a> plagam imponat populo suo, et hi, qui etiam
non peccaverunt, mala patiantur aut <O93,
f. 11va> pereant, quia perit iustus
saepissime pro impio. Attendite,
fratres, ne talia
vestris in ecclesiis permittatis deinceps fieri, ne grex pretioso
sanguine Christi redemptus
in praecipitium, quod absit, ruat.
Propter quod assumite armatura dei, <P9629, f.
7r> [ut possitis resistere his, qui contradicunt veritati, et
indui<I83, f. 64rb>te vos lorica iustitiae, calciati
pedes in praeparatione evange]lii pacis.
Si q[uis vero vestrum
pulsatus fuerit in aliqua adversitate, licenter hanc sanctam et
apostolicam appellet sedem et ad eam]
quasi ad capu[t suffugium habeat, ne innocens
damnetur, aut ecclesia sua detrimentum patiatur. Si autem necesse ei venire] eamque appellare
minime fuerit, et voc[atus tamen ab
hac sancta sede fuerit,
non renuat venire, sed confestim, u]t ei nuntiatum fuerit, venire
festinet, et cau<SG670, p. 106b>sas, pro quibus voc[atus est, prudenter
disponat, atque, si necesse aliquid corrigere
f]uerit, cum his, quos hic primos inve<VD38, f.
58ra>nerit,
corrigat. Ad ecclesiam tamen suam non prius [revertatur, quam hinc litteri]s
apostolicis vel formatis pleniter instructus
atque purgatus, si fuerit unde, ut, postquam domi reversu[s fuerit,]
cognoscant vicini sui, qualiter <V630, f. 31va> huc suam aliorumque causam finierit, quatenus
eam absque aliqua ambiguitate nuntiare et
praedicare omnibus possit. Ab hac enim sancta sede a sanctis apostolis
tueri, defendi <I83, f. 64va> et liberari episcopi iussi sunt, ut, sicut
eorum dispositione ordinante domino primitus sunt constituti, sic huius sanctae
sedis, cuius dispositioni eorum causas et
iudicia servaverunt, protectione
futuris temporibus sint ab omnibus perversitatibus semper liberi. Unde culpantur hi, qui aliter <N442, f. 31rb> circa
fratres egerint, quam huius sedis rectoribus placere cognoverint.
<SG670, p. 107a> His taliter
consideratis atque cum reliquis episcopis decretis tamquam omnium
curam gerentes propter sedis
propriae apicem decernimus, ut nemo pontificum
aliquem suis rebus exspoliatum episcopum aut a sede pulsum excommunicare aut iudicare praesumat, quia non
est privilegium, quo exspoliari possit iam nudatus.
Si quis autem aliter agere praesumpserit,
sciat censuram huius sedis cum
omnibus membris suis sibi non deesse ven<VD38,
f. 58rb>turam et, sicut egerit, ita
recipiet. Si bene bene, si grave grave, si pessime
pessime, quoniam
dignus est operarius mercede sua. Nos, fratres,
nullum perdere volumus, sed ipse se perdit, qui pia considerata
a<I83, f. 64vb>vertit , et qui apostolorum et
huius sanctae sedis decreta libenter violat.
Sed et nunc, fratres,
commendamus vos omnes domino et
verbo gratiae eius, qui potest perficere et dare hereditatem vobis cum
omnibus sanctis. Ipse autem deus pacis et consolationis det vobis
<SG670, p. 107b> idipsum sapere in alterutrum, ut
vobis invicem succurratis et non sitis divisi, ut unanimes uno ore et
uno corde honorificemus eum in concordiam et consolationem fratrum,
qui potens est confirmare nos secundum evangelium eius, iuxta
revelationem mysterii aeterni temporibus scilicet perpetuis,
quibus vobis futurorum gaudiorum largienda sunt munera.
Data VIIII Kal. Aprilis Adriano et Vero cc. conss.
O93, f. 11va; N442,
f. 31rb; V630, f. 31va; I83, f. 64vb; VD38, f. 58rb; SG670, p. 107b; P9629, f. 7r