O93, f. 12ra; N442, f. 32rb; V630, f. 32va; I83, f. 67ra; VD38, f. 60ra; SG670, p. 112b
INCIPIT EPISTOLA VIGINI PAPAE DE FIDE ET RELIGIONIS CAUSIS.
<VD38, f. 60rb> Viginus in Christi nomine almae urbis Romae episcopus cunctis in apostolica fide et doctrina degentibus salutem.
Carissimi, deus filium suum misit in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne, ut iustitia legis impleretur. Filius non <SG670, p. 113a> secundum deitatem solam a patre missus est, sed secundum carnem, quam clementer et pie pro nobis assumere non dedignatus est. Nam quod semetipsum exinanita maiestatis suae potentia idem se filius miserit, apostolus contestatur et dicit: Semetipsum exinanivit formam servi accipiens, <I83, f. 67rb> humiliavit semetipsum, factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Et Isaias: Non legatus neque angelus, sed ipse dominus veniet et salvabit eos. Item ibi: Palam apparui non quaerentibus me. Et Hieremias: Dereliqui domum meam, dimisi hereditatem meam, veni et factus sum illis <O93, f. 12rb> in opprobrium. Et in Michea: Ecce dominus veniet, et commovebuntur montes sub eo. Et in Zacharia: Gaude et exulta filia Sion, quia ecce venio ego et commorabor in medio tui, dicit dominus. Et apostolus ad Timotheum: Humanus sermo et omni acceptione dignus, <SG670,
p. 113b> quoniam Christus Iesus venit in hunc mundum <VD38, f. 60va> peccatores salvos facere. Et Malachias: Ecce subito veniet in templo suo dominus, quem vos quaeritis, et angelus testamenti, quem vos vultis. Et in evangelio: Non veni vocare iustos, sed peccatores in poenitentiam. Item ibi: Quid nobis et quid tibi, Iesu, fili dei, venisti ante tempus perdere nos? Item ibi: Venit filius hominis salvare et quaerere, quod perierat. Item ibi: Ego veni, ut vitam habeant, et abundantius habeant. Item ibi: Nemo ascen<I83, f. 67va>dit in caelum, nisi qui de caelo descendit, filius hominis, qui est in caelo. Numquid in his tantis ac talibus testimoniis, quibus se filius dei a semetipso venisse testatus est, poterit quis dicere ab alio et non a semetipso venisse, dum manifestum est eum, qui carnem nostram dignanter assumpsit, voluntarie et non ab alio missus advenerit? Nam, qui in patre manens, ubique potentia <V630, f. 32vb> sua consistit, ubi, quo a patre mitteretur, omnino non habuit, quoniam nulla <SG670, p. 114a> pars caelorum ac terrae a conspectu patris excipitur, ubi secundum vos a patre filius mitteretur. Et Paulus: Renovamini, inquit, spiritu mentis vestrae et induite novum hominem eum, qui secundum deum creatus est in iustitia et veritate sanctitatis. <VD38, f. 60vb> Et ad Hebraeos: In eo enim, in quo passus est, ille temptatus est, nam potens est eis, qui <N442, f. 32va> temptantur, auxiliari. Unde sanctae vocationis semper caelestis participes considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae,
Iesum fidelem exsistentem, qui creavit eum. Et ad Colossenses: Nunc au<I83, f. 67vb>tem deponite et vos universa, iram, indignationem, maliciam, blasphemiam, turpiaque vel ex ore vestro non procedant. Nolite mentiri invicem. Exspoliantes vos veterem hominem cum actibus eius et induite novum cum eo, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius, qui creavit eum. Numquid is, qui universam creaturam, visibilia et invisibilia propria <SG670, p. 114b> potestatis virtute procreavit ac fecit, seipsum ante aut postmodum, quod dicere nefas est, creavit vel facere potuit? Et dominus in evangelio ait: Ego et pater unum sumus. Et iterum: Qui me videt, videt et patrem. Et iterum: Qui me odit, et patrem meum odit. Et iterum: Ut omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem. Et iterum: Ut sint in nobis unum, sicut et nos sumus unum, tu in me et ego in eis. Et iterum: <VD38, f. 61ra> Omnia mea tua sunt. Et iterum: Ego in patre, et pater in me. Et iterum: Pater in me manens facit opera haec. Et Ioannes evangelista ait: In principio erat verbum, et ver<I83, f. 68ra>bum erat apud deum, et deus erat verbum. Et iterum ipse ad Parthos: Tres sunt, inquit, qui testimonium perhibent in terra: aqua, sanguis et caro, tres in nobis sunt; et tres sunt, qui testimonium perhibent in caelo: pater, verbum et spiritus, et hi tres unum sunt. Nos itaque in natura deitatis, quia unum sunt pater et filius, nec patrem credimus aliquo tem<SG670, p. 115a>pore praecessisse, ut maior sit filio, nec filium postea natum esse, ut deitati patris minoretur.
Ceterum, fratres, salvo in omnibus Romanae ecclesiae privilegio nullus metropolitanus absque ceterorum omnium comprovincialium episcoporum instantia aliquorum audiat causas eorum, quia irritae erunt aliter actae quam in conspectu eorum omnium ventilatae, et ipse, si fecerit, coerceatur a fratribus.
Criminationes maiorum natu per alios non fiant, nisi per ipsos, qui crimina intendunt, si tamen ipsi digni et irrepraehensibiles apparuerint et actis publicis docuerint omni <VD38, f. 61rb> se suspicione <I83, f. 68rb> carere et inimicitia atque irrepraehensibilem fidem ac conversationem ducere.
Nec non et peregrina negotia et iudicia prohibemus, quia indignum est, ut ab externis iudicentur, qui provinciales et a
se electos
debent habere iudices.
Nos quidem ex omni parte carpiendo occasiones <V630, f. 33ra> abscidimus. <SG670, p. 115b> Nos supernae memores disciplinae qualemcumque cadentibus dexteram porrigimus et a ruinae praecipitio, quos possumus, relevamus, et defensionis admini<N442, f. 32vb>culum totis viribus praebere cupimus. Certe vel si mens sit recti conscia, vindicta dignus est, qui alii exsistit causa periculi. Qui vero innocentem vel fratrem quocumque ingenio persequitur, <O93, f. 12va> ipse iugulum mortis impingit, ut ait divinus et beatus praeco: Noli detrahere, ne eradiceris, noli accusare, ne accuseris, noli iudicare, ne iudiceris, quia, in quo iudicio iudicaveris, iudicabitur de te.
Nemo creditur non odisse, quorum relatione non laeditur. Dicit enim dominus: Omne <I83, f. 68va> regnum in se divisum non stabit, et omnis scientia et regula adversum se divisa non stabit. Ideoque necesse est, ut concorditer salubres suscipiatis hortatus nihil per contentionem agentes, <SG670, p. 116a> sed ad omne studium devotionis unanimes divinis <VD38, f. 61va> et apostolicis constitutionibus pareatis.
Data XVII Kal. Octobr. Magno et Camerino consulibus.
O93, f. 12va; N442, f. 32vb; V630, f. 33ra; I83, f. 68 va; VD38, f. 61ra; SG670, p. 116a
DE RELIGIONIS] RELIQUIS V630
Yginus V630; SG670; Iginus VD38
et dicit] qui ait I83;
SG670
dignus korr. aus
dignos V630
templo] templo sancto I83; VD38; SG670
tibi Iesu korr. aus tibi V630
Item
ibi: Venit
filius hominis salvare et quaerere, quod perierat fehlt V630; SG670
ubi
fehlt I83; SG670; ubi] ut ubique VD38
exsistentem] existentem ei I83; VD38; SG670
universam I83; VD38; SG670
verba V630; vel fehlt VD38; SG670
propria korr. zu
propriae V630
Et
iterum: Qui me videt, videt et patrem fehlt V630
honorificent
korr. aus horificent V630
filium korr. aus
filio V630
deitatem I83; deitate
VD38; SG670
Vor
Ceterum Rubrik DE METROPOLITANIS EPISCOPIS VD38
am
Rande notandum O93; am Rande Quales debeant esse accusatores I83
quo, interlinear vel
qui V630
carpiendo korr. zu
carpendo V630; cavendo VD38; carpendi SG670
quacumque VD38; qualemcumque] qualibuscumque et qualitercumque korr. aus qualibuscumque qualitercumque SG670
viribus korr. aus
viris V630
ipse korr. zu
ipse in
se V630; ipse] ipse sibi VD38
Noli korr. aus
Nolite N442; VD38
detrahere, ne eradiceris, noli accusare, ne accuseris, noli fehlt VD38
eradiceris
korr. aus radiceris V630
revelatione
I83; rebellatione
SG670
enim korr. aus e O93; enim fehlt I83