O93, f. 12va;
N442, f. 33ra; V630, f. 33rb; I83, f. 69rb; VD38, f. 62ra; SG670, p. 117b; P9629, f. 8r
INCIPIT EPISTOLA PII PAPAE ECCLESIIS OMNIBUS
MISSA,
UT IN
DIE DOMINICO
PASCHA CELEBRETUR
Omnibus ecclesiis in eadem, qua
sumus,
fide et doctrina manentibus Pius apostolicae sedis archiepiscopus.
Gratias agimus, fratres, deo, quoniam
crescit fides vestra et abundat caritas uniuscuiusque
omnium vestrum
<V630, f. 33va> in invicem, ita ut nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis dei.
Videte, fratres, videte, ut nemo vos
seducat volens in humi<SG670,
p. 118a>litate
et religione angelorum, quae non vidit, ambulans frustra
infla<VD38, f. 62rb>tus sensu carnis suae et non tenens
caput, ex
quo totum corpus <I83, f. 69va> per nexum et coniunctiones ministratum et constructum crescit in augmentum dei, sed induite vos sicut electi dei sancti et dilecti viscera misericordiae,
benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam, supportantes invicem et
donantes vobismetipsis, si quis <O93, f. 12vb> habet
querelam, et
sicut Christus donavit vobis, ita et vos.
Ceterum nosse vos volumus, quod pascha
domini
die dominico annuis temporibus sit celebranda. Istis ergo temporibus Hermes doctor fidei et scripturarum effulsit inter nos, et licet nos eodem pascha praedicta die celebraremus, et quidam inde dubitarent, ad corroborandas
tamen animas eorum eidem Herme angelus domini in habitu pastoris
apparuit et praecepit ei, ut pascha die dominico ab omnibus
celebraretur tempore suo. Unde et vos apostolica auctoritate instruimus
omnes eadem servare debere, quia et nos eadem
servamus, nec debetis a ca<SG670, p.
118b>pite quoquomodo dissidere.
Cavete diligenter omnes, ne quis vos
decipiat per <I83, f. 69vb> aliquam astrologiam vel philosophiam et inanem fallaciam <VD38, f.
62va> secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi et
non
secundum Christum et traditionem rectam. <N442, f. 33rb>
In
Christo enim habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, ut sitis in illo repleti, qui est
caput omnis principatus et potestatis. Qui et hanc sanctam apostolicam sedem
omnium
ecclesiarum caput esse praecepit ipso dicente principi apostolorum Petro: Tu es
Petrus et super
hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus
eam,
et tibi dabo claves regni caelorum. Et quodcumque ligaveris
super terram, erit ligatum et in caelo, et quodcumque solveris super
terram,
erit solutum et in caelo.
Quid enim prodest illi suo errore non pollui, qui consensum praestat erranti? Sine dubio contra mandata dimittit , et qui peccat, et qui consensum
praestat
erranti.
Oves enim pastorem <V630, f.
33vb>
suum non repraehendant, <SG670, p.
119a> plebs vero episcopum non accuset, nec
vulgus
eum argu<I83, f. 70ra>at, quia non est discipulus super
magistrum neque servus super dominum. Episcopi autem a deo sunt iudicandi, qui eos
sibi oculos elegit, non a subditis aut pravae vitae
homi<VD38, f. 62vb>nibus arguendi vel accusandi aut lacerandi
ipso domino exemplo dante, quando per seipsum et non per alium vendentes
sacerdotes
et ementes eiecit de templo et mensas nummulariorum proprio evertit flagello et eiecit de templo et
sicut
alibi per prophetam loquitur dicens: Deus
stetit
in synagoga deorum, <P9629, f. 8v> in medio aut[em deos discernit. Si quis vero a suo proposito
retrorsum exorbitaverit et iussa apostolicae sedis libenter transgressus] fuerit, infamis
[efficitur.
Reprobari ergo oportet eorum
redargutiones, qui in recta fide suspecti sunt. Fides autem et con]versatio
primum scrutanda [est et denuo, qui irrepraehensibiles apparuerint,
sunt recipiendi, et non prius, quia bonus] homo testante <SG670, p. 119b> veritatis
voce [ex bono thesauro cordis sui profert bona, et
malus homo] ex malo thesauro cordis sui profert mala. Ex <I83, f. 70rb>
abundantia
enim cor[dis os loquitur. Ideo persona et opinio] ac vita uniuscuiusque
in initio rimanda est, quia boni semper infestantur a
malis. Boni enim cum malis, <VD38, f. 63ra> licet mixti
sint in ecclesia, vix concordari inveniuntur, quoniam dissimilis est eorum cogitatio, voluntas et actus. Nihil enim prodest homini ieiunare et
orare
et alia religionis bona agere, nisi
mens
ab iniquitate revocetur et ab obtrectationibus lingua cohibeatur . Unde ait propheta: Cohibe linguam
tuam a malo, et labia tua, ne loquantur dolum, deverte a malo et fac bonum. Nemo enim bonum
faciens alteri verbo aut facto nocere vult, quia nec in suspicione debet venire fidelis homo, ut dicat
aut faciat ea, quae pati non vult, quia omnis
suspicio potius repellenda est quam <SG670, p.
120a> approbanda <N442, f. 33va> vel
recipienda.
Caritas enim non quaerit, quae sua sunt, sed
quae aliorum, quia unius causa multorum non est praeferenda. Sectamini caritatem, aemulamini
spiritalia. Caritas
<V630, f. 34ra> autem patiens est, benigna est. Caritas <I83, f.
70va> non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit, quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super
iniquitatem, congaudet autem veritati, omnia <VD38, f.
63rb>
suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Caritas numquam
excedit .
Semper rogo vos, ut deteriora
reiciatis et meliora perficiatis, quia nos non
spiritum mundi accepimus, sed spiritum, qui ex deo est, ut sciamus, quae a
deo donata sunt
nobis, et ea sectamini indifferenter. Data VII Kl. Aprilis Claro et Severo. cc. consulibus.
O93, f. 12vb; N442, f. 33va; V630, f.
34ra; I83, f. 70 va; VD38, f. 63rb; SG670, p. 120a;
P9629, f. 8v