O93,
f. 17ra; N442, f. 40vb; V630, f.
42rb; I83, f. 87vb; VD38 f. 79va; SG670, p.
164a; P9629, f. 16v
INCIPIUNT DECRETA PONTIANI
PAPAE.
Pontianus
episcopus Felici Scriboni salutem.
Oppido cor nostrum caritati vestrae congaudet,
quod studium
sanctae <I83, f. 88ra> religionis summopere
<P9629, f.
17r> adimplere studetis et fratres [merentes ac destitutos in fide et
religione confortatis.
Unde] redemptoris nostri misericordiam exoramus, ut sua vobis <SG670, p.
164b> in
omnibus gratia suffraget[ur et effectum implere tribuat,] quod
velle concessit. In
hoc itaque bono tantum commoda retributionis accrescunt, quanto [et studium
<VD38 f.
79vb> laboris augetur. Et] quia in his
omnibus divinae
gratiae adiutorium opus est,
omnipotentis dei assiduis precibus clementiam
exoramus,
[quatenus ad haec] vobis semper
operan<N442, f. 41ra>da bona et velle tribuat et posse concedat, atque in
ea vos via cum fructu boni
operis, quam se
pastor pastorum esse testatus est, dirigat, ut,
sine quo nihil agi potest, per
ip<V630, f.
42va>sum implere bona, quae coepistis, valeatis.
De sacerdotibus autem
domini, quos vos
audivimus contra pravorum hominum insidias adiuvare eorumque causas
portare, scitote vos in eo valde deo placere, qui sibi eos ad serviendum ascivit et familiares in
tantum sibi esse
voluit, ut etiam aliorum hos<I83, f.
88rb>tias per eos acceptaret atque eorum peccata
donaret sibique
reconciliaret. Ipsi quoque proprio ore corpus
<SG670, p.
165a> domini conficiunt et populis tradunt. De illis
enim dictum est:
Qui vos contristavit, me contristavit, et qui vobis facit
iniuriam,
recipiet id, quod inique gessit. Et alibi:
Qui vos audit, me
audit, et, qui vos spernit, me spernit, qui
autem me spernit, spernit
eum, qui me misit.
Hi enim non sunt
infestandi, sed honorandi. In
eis quoque dominus
honoratur, cuius
legatione funguntur. Hi ergo, si forte
ceciderint, a fidelibus
sunt sublevandi et
portandi.
Accusandi
autem non sunt ab infamis aut sceleratis vel inimicis aut
<VD38 f.
80ra> alterius sectae vel religionis hominibus sed , si peccaverint, a reliquis
arguantur sacerdotibus et a
summis
pontificibus constringantur et non a saecularibus aut malae vitae
hominibus arguantur vel arceantur.
Quod
ergo de fratris vestri transitu vos
tristari audivimus, non
modico compulsi sumus
merore. Unde omnipotentem
deum rogamus, ut
suae vos gratiae
aspiratione consoletur, vosque <SG670, p.
165b> et a
malignis spiritibus et a perversis hominibus caelesti <I83, f.
88va> protectione custodiat. Nam et si quos post illius obitum
tumultus quorundam
adversantium sustinetis,
nolite mirari, si vos frui bona in terra vestra, id
est in terra
viventium, quaeritis, mala hominum in terra aliena portatis. Peregrinatio
quippe est vita
praesens et, qui suspirat ad patriam
ei tormentum est
peregrinationis locus,
etiam si blandus esse videatur. Vobis autem, qui
patriam quaeritis
inter suspiria, quae
habetis, etiam gemitus audio humanae oppressionis exsurgere. Quod
mira omnipotentis
dei dispositione agitur, ut, dum veritas per amorem
vocat, mundus
praesens a se ipso animum vestrum per tribulationes, <O93, f.
17rb> quas ingerit, repellat. Tantoque facilius
ab amore huius
saeculi mens exeat, quanto et
impellitur , dum vocatur.
Itaque, quod
coepistis, hospitalitatis curam impendite,
<N442, f.
41rb> in oratione et lacrimis instantissime laborate. Elemosynis, quas semper amastis, iam nunc largius <V630, f.
42vb> atque
uberius operam date, ut tanto post
crescat vobis
<SG670, p. 166a> in retributione <VD38 f.
80rb> fructus muneris, quanto hic
excreverit studium
laboris.
Praeterea
salutantes paterna dulcedine bonitatem
vestram petimus, ut in bonis, quae
coepistis, non defi<I83, f.
88vb>ciatis, neque ullus vos ab eis avertere possit,
sed in cunctis
affectum vestrae caritatis clerici et servi
dei ac cuncti christiani,
qui illis in partibus
commorantur, amore
Christi et sancti Petri pleniter inveniant, et favoris vestri solaciis, quocumque necesse fuerit,
potiantur , quatenus vestra cuncti ope defensi atque
adiuti et nos vobis
gratiarum possimus exsistere
debitores, et
Christus dominus noster atque beatus Petrus apostolorum princeps, in
quorum vos causis impenditis, Iesus Christus aeternam gloriam
compenset et beatus apostolus
Petrus ipsius
gloriae ianuam aperiat.
Data
X Kal. Febr. Severo et
Quintiano vv. cc. conss.
O93, f. 17rb; N442,
f. 41rb; V630, f. 42vb;
I83, f. 88vb; VD38, f. 80rb; SG670, p. 166a; P9629, f. 17r