O93, f. 19rb; N442, f. 44vb; V630, f. 46va; I83, f. 96ra; VD38, f. 87rb; SG670, p. 182b; P9629, f. 21r
EPISTOLA CUIUS SUPRA AD OMNES ORIENTALES EPISCOPOS.
<VD38, f. 87va> Fabianus episcopus urbis Romae omnibus orientalibus episcopis et cunctis fidelibus in domino salutem.
Exigit dilectio vestra sedis apostolicae consulta, quae vobis denegare non debemus nec possumus. Hoc autem et praedecessoribus nostris multarum regionum episcopis
egisse liquet, et nos, qui in eadem sede domino largiente collocati sumus, agere debere fraterna caritas et oboedientiae debitum compellit.
<I83, f. 96rb> Cura est ergo vestrae sollicitudinis adhibenda, ut ea, quae sunt ab apostolis eorumque successoribus ordinata et instigante sancto spiritu instituta, nec dissimulatio neglegere nec aliqua praesumptio valeat perturbare. Sed sicut hoc, quod rationis exigebat utilitas oportuit definire ita, quod definitum est, non debet violari.
Litteris vero vestris inter cetera insertum invenimus quosdam regionis vestrae episcopos <SG670, p. 183a> a vestro nostroque ordine discrepare et non per singulos annos in cena domini chrisma conficere, sed duos aut tres annos confectionem sancti chrismatis semel actam servare. <VD38, f. 87vb> Dicunt enim, ut in memoratis repperimus apicibus, nec balsamum per singulos annos posse repperire nec necesse fore per singulos annos chrisma <N442, f. 45ra> conficere, sed dum una confectio chrismatis abundat, aliam fieri necesse non habere. Errant enim, qui talia excogitant, et mente vesana potius quam recta sentienti haec audiunt. In illa die dominus Iesus, postquam cenavit cum discipulis suis et pedes eorum lavit et, sicut a sanctis apostolis praedecessores nostri acceperunt nobisque reliquerunt, chrisma confice<V630, f. 46vb>re docuit. Ipsa enim <I83, f. 96va> lavatio pedum nostrum significat baptismum, quod sacri chrismatis unctione perficitur atque confirmatur. Nam sicut ipsius diei sollemnitas per singulos annos est celebranda, ita ipsius sancti chrismatis confectio per singulos annos est agenda et de anno in anno renovanda et fidelibus tradenda, quia novum sacramentum est et per singulos annos in iam dicta die innovandum <SG670, p. 183a> et vetus in sanctis ecclesiis cremandum. Ista a sanctis apostolis et successoribus eorum accepimus vobisque tenenda mandamus. Haec sancta Romana ecclesia et Antio<VD38, f. 88ra>cena a tempore apostolorum custodit, haec et Hierosolimorum et Ephesianorum tenet, in quibus apostoli praesidentes haec docuerunt et vetus chrisma incendi ac non amplius quam uno anno uti permiserunt, atque deinceps novo frui et non veteri iubentes docuerunt. Si quis ergo his obviare temptaverit, omnem sibi per nos et per omnes recte intellegentes indulgentiae aditum intellegat obseratum , quia pravissimarum mentium perversa doctrina, dum indulgentius frenis utitur, in praevaricationem praesumptionis dilabitur et nullatenus eruitur, nisi prudentium sustentatione et correctione <I83, f. 96vb> liberetur. Illa autem, quae circa divina mysteria et erga baptizandos in universo mundo sancta ecclesia uniformiter agit, non otioso contemplanda sunt intuitu, ne locum supervacuis intentionibus <SG670, p. 184a> et superstitionibus faciamus. Rudes ergo fidelium mentes ad talia non debemus inducere, quia docendi sunt potius quam illudendi. <VD38, f. 88rb> Ad nostram enim laetitiam et bene facta perveniunt, et meroris aculeis <O93, f. 19va> nos, quae fuerint male facta, compungunt. Hic vero, inter manus latronum et dentes luporum furentium utcumque versamur, et contumaces sunt subditi atque oves. Nam latratu canum baculoque pastoris luporum rabies deterrenda est. Illa vero, quae fomentis non sanantur vulnera, ferro abscidi necesse est. Nec silere possumus, cum hoc, ut ab illicitis revocemus aliquos, officii nostri <P9629, f. 21v> provocemur instinctu in speculis a domino constituti, ut vigilantiae nostrae diligentiam comprobantes et, quae coercenda sunt, rese<N442, f. 45rb>cemus et, quae observanda sunt, sentiamus .
Consulere etiam nos, ut in praedictis litteris vestris invenimus, super accusatione sa<V630, f. 47ra>cerdotum voluistis, quae oppido apud vos, ut in eisdem apicibus reperimus, crebrescit. Signifi<I83, f. 97ra>castis insuper plerosque attendere, multos in <SG670, p. 184b> ipsis honoribus ecclesiasticis non congruenter vivere
sermonibus et sacramentis, quae per eos populis ministrantur. O miseros homines, qui hos intuendo Christum obliviscuntur, qui et multo ante praedixit, ut legi dei potius obtemperetur quam imitandi videantur illi, qui ea, quae dicunt, non faciunt et traditorem suum tolerans usque in finem etiam evangelizandum cum ceteris misit. Nam apostoli talem consuetudinem non habuerunt nec habendam docuerunt. Similiter et successores eorum, quamquam multa de talibus praevidentes spiritu dei futura statuerunt. Porro, ut legitis in actibus apostolorum, erat eo tempore inter fideles cor unum et anima una, neque aliquis eorum aliquid suum proprium dicebat, sed erant illis omnia communia. Nulla enim inter eos accusatio nisi familiaris erat, nec umquam inter imitatores eorum aut fideles fieri debuisset dicente domino: Quod tibi non vis, alteri ne facias. Et idem: Diliges proximum tuum sicut temetipsum. <SG670, p. 185a> Et: Dilectio proximi malum non operatur.
Ipsi ergo apostoli et successores eorum olim statuerunt eos <I83, f. 97rb> ad accusationem non recipi, qui sunt suspecti vel qui heri aut nudiustertius vel dudum fuerunt inimici, <VD38, f. 88vb> quoniam suspecti facti sunt, et qui non sunt bonae conversationis, vel quorum vita est accusabilis, aut dubii in recta fide, similiter quorum fides, vita et libertas nescitur, vel qui infamiae maculis sunt aspersi, aut sceleribus irretiti, neque eos sacerdotes debere aut posse accusare, qui rite sacerdotes fieri non possunt nec sui sunt ordinis, quoniam, sicut sacerdotes vel reliqui clerici a saecularium laicorum excluduntur accusatione, ita illi ab istorum sunt excludendi et alienandi criminatione, et sicut isti ab illis, ita et illi ab istis non recipiantur, quoniam, sicut domini sacerdotum segregata debet esse conversatio ab eorum, ita et litigatio, quia servum dei non oportet litigare.
Tales, carissimi fratres, accusationes et iniustas aut nocivas aemulationes pro viribus prohibete, quia <SG670, p. 185b> contentio <N442, f. 45va> summopere est vitanda. Septies enim cadit iustus in die et resurgit, impii autem corruent in malum. Cum ceciderit inimicus tuus, ait <VD38, f. 89ra> Salomon, ne gaudeas, et in ruina eius non exaltabitur cor tuum, ne forte videat dominus et displiceat ei, et auferet ab eo iram suam. Ne contendas cum pessimis nec aemu<V630, f. 47rb>leris impios, quoniam non <I83, f. 97va> habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum exstinguetur. Ne aemularis viros malos nec desideres esse cum eis, quia rapinam meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur. Haec cavete, carissimi. Haec meditamini et fratribus in omnibus solacium praestate, quia in hoc cognoscent omnes, ut ipsa per se veritas ait, quoniam mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem. Si enim in rebus saecularibus suum cuiusque ius et proprius ordo servandus est, quanto magis in ecclesiasticis dispositionibus nulla debet induci confusio. Quod hac observatione servabitur,
si nihil <SG670, p. 186a> potestati, sed totum aequitati tribuitur.
Unde constat episcopis locorum singulorum omnium, qui sub eorum degunt <VD38, f. 89rb> moderamine, curam habere sollicitam, causas utilitatesque eorum cum dei timore disponere. Valde ergo iniquum est, ut alii quilibet omissis suis illorum se causis admisceant, sed illi eorum vitam et iudicium competenti regularique debeant moderamine disponere, qui eos in sacerdotium ordinant, et a
quibus iam
ordinati sunt, quoniam, ut lex loquitur, maledictus est omnis, qui transfert terminos proximi sui, et dicit omnis populus: Amen.
<I83, f. 97vb> Deus ergo, fratres, ad hoc praeordinavit vos et omnes, qui summo sacerdotio funguntur, ut iniustitias removeatis et praesumptiones abscidatis et sacerdotio laborantibus succurratis et opprobiis et calamitatibus eorum locum non praebeatis, sed ei, qui calumniam vel opprobrium patitur, adiutorium feratis. Illum vero, qui <O93, f. 19vb> calumniam vel opprobrium facit, abscidatis et domino <P9629, f. 22r> in suis sacerdotibus opem feratis.
Sacerdotes quoque dominus sibi elegit, <SG670, p. 186b> ut sacrificent ei et offerant oblationes domino. <VD38, f. 89va> Levitas autem sub eis esse iussit in ministeriis eorum, unde ad Moysen loquitur dicens: Princeps autem principum levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erit super excubitores custodiae sanctuarii. De his enim locutus est <N442, f. 45vb> dominus ad Moysen: Tolle levitas pro primogenitis filiorum Israel et pecora levitarum pro pecoribus eorum, eruntque levitae mei, ego dominus. Si levitas suas esse dominus voluit, quanto magis sacerdotes sibi adscivit, de quibus ait: Si quis externorum accesserit, morietur. Omnia vero, quae domini sunt, caute tractanda sunt et non leviter praecipitanda, quoniam et inter ho<I83, f. 98ra>mines pro fidelibus habentur, qui dominorum suorum causas bene custodiunt et fideliter tractant atque dominorum praecepta custodiunt et non transgredi<V630, f. 47va>untur. Pro infidelibus vero reputantur hi, qui dominorum suorum causas incaute et neglegenter tractant et praecepta eorum despiciunt et non, ut debent, custodiunt. Haec ideo praemisimus, ut cognoscatur ab his, quibus incognitum est, quia et sacerdotes, <VD38, f. 89vb> quos sibi dominus de omnibus adscivit et suos esse voluit, <SG670, p. 187a> non sunt leviter tractandi nec lacerandi vel temere accusandi aut repraehendendi nisi a magistris suis, quoniam eorum causas sibi dominus reservari voluit et suo iudicio vindicari. Nam in his et aliis domini praeceptis et fideles agnoscuntur et infideles reprobantur. Tolerandi enim hi sunt potius a fidelibus quam exprobrandi, veluti palea cum tritico usque ad ultimum ventilabrum, sicut pisces mali cum bonis usque ad segregationem, quae futura est in litore, hoc est in fine saeculi. Nullatenus ergo potest condemnari humano examine, quem deus suo iudicio reservavit, quia propositum dei, quod decrevit salvare, quod perierat, stat immobile. Et ideo, quia voluntas eius non mutatur, nullus praesumat ea, quae <I83, f. 98rb> sibi non sunt concessa. Unde est illud, quod apostolus loquitur dicens: Iam quidem omnino delictum est, quia iudicia habetis vobiscum, quare <SG670, p. 187b> non magis iniquitatem patiamini? Quare non potius fraudamini? ut ad illud redeatur, <VD38, f. 90ra> quod dominus ait: Si quis voluerit tunicam tuam tollere et in iudicio tecum contendere, dimitte ei et pallium. Et alio loco: Qui aufert, quae tua sunt, ne repetas. Sunt autem quaedam, quae levissima putarentur, nisi in scripturis demonstrarentur opinione graviora. Quis umquam dicenti fratri suo fatuae reum gehennae putaret, nisi ipsa veritas diceret?
Illi vero, qui illa peccata perpetrantur, de quibus apostolus ait, quoniam, qui talia agunt, regnum dei non consequentur, valde cavendi sunt et ad emendationem, si voluntarie noluerint, compellendi, quia infamiae maculis sunt aspersi, et in baratrum delabuntur , nisi eis sacerdotali auctoritate subventum fuerit, <N442, f. 46ra> similiter et illi, de quibus ipse ait: Cum huiusmodi hominibus nec cibum sumere, quia infamia sunt notati, ante<SG670, p. 188a>quam sacerdotali auctoritate sanentur et gremio sanctae matris ecclesiae redintegrentur, quia, qui extra nos sunt, nobiscum communicare non possunt. Manifestum est enim, quod hi extra nos <I83, f. 98va> sunt <VD38, f. 90rb> et a nobis discreti esse debent, cum qui<V630, f. 47vb>bus nos nec edere nec cibum sumere licet. Similiter omnes personae quibuslibet turpitudinibus subiectae infames sunt effecti, et omnes, qui adversus patres armantur, infames efficiuntur.
Arenam vero et salem et massam ferri facilius est portare quam hominem imprudentem et fatuum atque impium, quoniam, qui minoratur corde, cogitat inania , et vir imprudens et errans cogitat stulta. Multos enim supplantavit suspicio illorum et in vanitate detinuit sensus illorum. Cor durum male habebit in novissimo et, qui amat periculum, in illo peribit. Cor ingrediens duas vias non habebit requiem, et pravi cordis in illis scandalizabitur. Cor <SG670, p. 188b> nequam gravabitur in doloribus, et peccator adiciet ad peccandum.
Talia cogitantes sancti apostoli eorumque successores spiritu dei repleti malos homines praevidentes et simplices considerantes difficilem aut numquam voluerunt esse accusationem <VD38, f. 90va> sacerdotum, ne a
malis potuissent evertere aut submovere , quia, si hoc facile concederetur saecularibus et malis hominibus, aut nullus aut vix perpauci remanerent, <I83, f. 98vb> quoniam semper fuit et est, et, quod peius est, nimis viget, ut mali bonos persequantur, et carnales spiritales infestent. Idcirco, ut praedictum est, statuerunt, ne accusarentur aut, si aliter fieri non posset, perdifficilis fieret eorum accusatio, et a
quibus supradictum est, non praesumeretur, neque a propriis sedibus aut ecclesiis episcopi eicerentur. Quod si quoquo modo praesumptum fuerit, antequam et proprius <SG670, p. 189a> locus et sua omnia eis legibus redintegrarentur, nullatenus a quoquam accusarentur aut criminarentur, <O93, f. 20ra> <P9629, f. 22v> et nisi sponte elegerint, cuiquam pro talibus responderent, sed postquam, ut praefixum est, restituti fuerint et sua omnia eis legibus redintegrata dispositis ordinatisque suis magnum spatium tractandi causa eis concederetur. Et postea, si necesse fuerit, regulariter vocati venirent <VD38, f. 90vb> ad causam, et si iustum visum fuerit, accusantium propositionibus sustentatione fratrum responderent. <N442, f. 46rb> Nulla enim permittit ratio, dum ad tempus eorum bona vel ecclesias atque res ab aemulis aut a quibuscumque detinentur, ut aliquid illis obicere debeat, nec quicquam potest eis quoquo modo quilibet <V630, f. 48ra> maiorum vel minorum obicere, <I83, f. 99ra> dum ecclesiis vel rebus aut potestatibus carent suis.
Similiter statutum est et nos eadem statuta firmantes statuimus, ut, si aliquis clericorum suis episcopis infestus aut insidiator <SG670, p. 189b> fuerit eosque criminari temptaverit, aut conspirator fuerit, ut mox ante examinatum iudicium submotus a clero curiae tradatur, cui diebus vitae suae deserviat et infamis absque ulla restitutionis spe permaneat.
Nec ullus umquam praesumat accusator simul esse et iudex vel testis, quoniam in omni iudicio quattuor personas necesse est semper adesse, id est iudices electos <VD38, f. 91ra> et accusatores ac defensores atque testes. Similiter statuentes apostolica auctoritate iubemus, ne pastorem suum oves, quae ei commissae fuerant, nisi in fide erraverit, repraehendere audeant, quia facta propositorum oris gladio ferienda non sunt, neque potest esse discipulus super magistrum dicente veritatis voce: Non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum. Odibilis autem coram deo et hominibus est superbia et exsecrabilis omnis iniquitas. Perdit deus memoriam superborum et reliquit
memoriam humilium sensu. Semen hominum honora<I83, f. 99rb>bitur <SG670, p. 190a> hoc, quod timet deum. Semen autem hoc exhonorabitur hominum, quod praeterit mandata domini. In medio fratrum rector illorum in honore, et qui timent dominum, erunt in oculis eius. Fili, ait Salomon, in mansuetudine serva animam tuam et da illi honorem, cui honor competit. Priusquam interroges, ne vituperes quemquam, et cum interrogaveris, corripe iuste. Priusquam audias, ne respondeas verbum, et in medio seniorum <VD38, f. 91rb> ne adicias loqui.
Exemplo Cham filii Noe damnantur, qui patrum suorum culpas in publico produnt , aut eos accusare vel detrahere praesumunt,
veluti Cham, qui patris sui Noe pudenda non operuit, sed deridenda monstravit. Similiter et illi exemplo Sem et Iaphet iustificantur, qui reverenter operiunt et non produnt ea, quae patres suos excessisse cognoscunt. <N442, f. 46va> Si enim a fide deviaverit episcopus, erit corrigendus prius secrete a subditis. Quod si incorrigibilis, quod absit, apparuerit, tunc <SG670, p. 190b> erit accusandus ad primates suos aut ad sedem apostolicam. Pro aliis vero actibus suis magis est tolerandus ab ovibus et subditis suis quam accusandus aut publice derogandus, <I83, f. 99va> quia, cum eis a subditis delinquitur, eius ordinatio<V630, f. 48rb>ni obviatur, qui eos eis praetulit dicente apostolo: Dei ordinationi resistit, qui potestati resistit. Qui vero omnipotentem deum metuit nec contra evangelium nec contra apostolos nec contra <VD38, f. 91va> prophetas vel sanctorum patrum instituta agere aliquid ullo modo consentit. Sacerdotes ergo honorandi sunt, non lacerandi vel exprobrandi, sicut legitur in Ecclesiaste: In tota anima tua time deum et sacerdotes illius sanctifica. In omni virtute tua dilige eum, qui te fecit, et ministros eius non derelinquas. Honora deum ex tota anima tua, et honorifica sacerdotes, et propurga te cum brachiis. Da illi partem, sicut mandatum est tibi, primiciarum et purgationis et de neglegentia purga te cum paucis. <SG670, p. 191a> Datum brachiorum tuorum et sacrificium sanctificationis offerens domino et initia sanctorum et pauperi porrige manum tuam, ut perficiatur propitiatio et benedictio tua.
Haec non tantummodo vobis, sed omnibus fratribus per vos nota fieri volumus, ut unanimes unum sentientes permaneamus in Christo, nihil per contentionem nobis neque per inanem gloriam <I83, f. 99vb> vindicantes, non hominibus, sed deo salvatori nostro placentes, <VD38, f. 91vb> cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
Data XIIII Kal. Novembr. Maximo et Africano vv. cc.
conss.
O93, f. 20ra; N442, f. 46va; V630, f. 48rb; I83, f. 99vb; VD38, f. 91vb; SG670, p. 191; P9629, f. 22v