O93, f. 20ra; N442, f. 46va; V630, f. 48rb; I83, f. 99vb; VD38, f. 91vb; SG670, p. 191; P9629, f. 22v
CUIUS SUPRA AD HILARIUM EPISCOPUM
Dilectissimo fratri Hilario episcopo Fabianus.
Divinae circa nos gratiae memores esse debemus, qui nos per dignationis suae misericordiam ob hoc ad fastigium sacerdotale provexit, ut mandatis ipsius inhaerentes et in quadam sacerdotum eius specula constituti prohibeamus illicita, et sequenda doceamus.
In tantum enim in occiduis partibus, quibus moraris, audivimus astutiam diaboli saevire in populum christianum atque in multi<O93, f. 20rb>plici deceptione prorumpere, ut non solum laicos saecu<SG670, p. 191b>lares, sed ipsos quoque domini sacerdotes premat atque vexetur. Unde in grandi merore <P9629, f. 23r> positi dissimu<N442, f. 46vb>lare non possumus, quod corrigere atrociter debemus, quapropter competens adhibenda est talibus medela vulneribus, ne immatura curandi facilitas mortifera capitis peste nihil <VD38 f. 92ra> possit, sed segnius tracta pernicies reatu non legitimae curationis involvat <I83, f. 100ra> pariter sauciatos et meden<V630, f. 48va>tes.
Ob id ergo statuentes decernimus, ut hi, qui non sunt bonae conversationis, aut quorum vita est accusabilis, aut quorum fides, vita et libertas nescitur, non possint domini sacerdotes accusare, nec viles personae ad accusationem eorum admittantur . Similiter hi, qui in aliquibus criminibus irretiti sunt, vel qui sunt suspiciosi, vocem adversum maiores natu non habeant accusandi, quia suspiciosa vox et inimica veritatem solet opprimere. Peregrina vero iudicia salva in omnibus apostolica auctoritate generali <SG670, p. 192a> sanctione prohibemus, quia indignum est, ut ab externis iudicetur, qui provinciales et a
se electos
debet habere iudices, nisi fuerit appellatum. Unde oportet, si aliquis episcoporum super certis accusetur criminibus, <VD38, f. 92rb> ut ab omnibus audiatur, qui sunt in provincia, episcopis, quia non oportet accusatum aliubi quam in foro suo audiri. Si quis vero iudicem adversum sibi senserit, vocem appellationis exhibeat. Appellantem autem non debet afflictio ulla aut detentionis iniuriare custodia, sed liceat appellatori vitiatam causam <I83, f. 100rb> appellationis remedio sublevare. Liceat etiam in causis criminalibus appellare, nec appellandi vox denegetur ei, quem in supplicio sententia destinarit. Pulsatus ante suum iudicem causam dicat, et non ante <SG670, p. 192b> suum iudicem pulsatus, si voluerit, taceat, et ut pulsatis, quotiens appellaverint, induciae dentur. Si quis ergo iratus crimen aliquod cuilibet temere obiecerit, convicium non est pro accusatione habendum, sed permisso tractandi spatio id, quod iratus dixit, per scripturam se probaturum esse fateatur, ut si fortasse res<VD38, f. 92va>ipiscens, quae pro iracundia dixit, iterare aut scribere noluerit, non ut reus criminis teneatur. Omnis ergo, qui crimen obicit, scribat se probaturum revera. Ibi semper causa agatur, ubi crimen admittitur, et qui non probaverit, quod obiecit, poenam, quam intulerit, ipse patiatur. Placuit etiam, ut, si episcopus accusatus appellaverit apostolicam sedem, id statuendum, <N442, f. 47ra> quod eiusdem sedis pontifex censuerit. Haec tamen omnino in sacerdotum causa forma servetur, ne quemquam sententia non a suo iudice dicta constringat. <SG670, p. 193a> Occurrere quoque <I83, f. 100va> quisque fidelium ruinis debet oppressorum et miserorum subsidio, quo valeant ex relevatione alienae vindictae a se dei removere vindictam. Libat enim domino prospera, qui ab afflictis pellit adversa, <VD38, f. 93ra> unde scriptum est: Frater fratrem adiuvans <V630, f. 48vb> exaltabitur.
Ecclesia enim dei sine macula et ruga debet exsistere, et ideo non oportet eam a quibusdam conculcare aut maculare, quia scriptum est: Una est columba mea, perfecta mea. Hinc iterum dominus ad Moysen ait: Est locus penes me, et stabis super petram. Quis est locus, qui non sit domini, dum cuncta in ipso, per quem creata sunt, continentur? Sed tamen est locus apud eum, videlicet sanctae ecclesiae unitas, in qua supra petram statur, dum confessionis soliditas humiliter tenetur.
Te, frater, et omnes fratres nostros ecclesiam Christi sanguine redemptam regentibus monemus, ut omnes a praecipitio , in quo fratres et domini pastores detrahendo et persequendo verbis et factis labuntur, laqueis, quibus potestis, retentetis
<SG670,
p. 193b> et labi eos in ima non permittatis, quia scriptum est: Ira viri iustitiam dei non operatur. Hinc rursum dicitur: Sit omnis homo velox ad audiendum, <I83, f. 100vb> tardus ad loquendum et tardus ad iram.
Haec autem vos auctore deo omnia servare non ambigo, sed occasione admonitionis exorta bonis vestris desideriis et operibus me furtive subiungo, ut, quod non admoniti facitis, quando vobis et admonens additur, iam non soli faciatis. Quapropter, fratres, oportet vos et omnes fideles diligere in invicem et non detrahere aut accusare alterutrum. Scriptum est enim: Dilige proximum et coniungere fidem cum illo. Quod si denu<O93, f. 20va>daveris absconsa illius, non persequeris post eum. Sicut enim homo, qui perdit amicum suum, sic qui perdit amicitiam proximi sui. Et sicut qui dimittit avem <VD38, f. 93rb> de manu sua, sic dereliquisti proximum tuum et non eum capies. Non illum sequaris, quoniam longe abest, effugit enim quasi caprea de laqueo, quoniam vulnerata est anima eius. Ultra eum non poteris colligare, <SG670, p. 194a> et maledicta est concordatio. Denudare autem amici mysteria disperatio est animae infidelis. Annuens oculo fabricat iniqua, et nemo eum abiciet. In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum et super sermones <N442, f. 47rb> tuos admirabitur, novissime autem pervertet os suum <I83, f. 101ra> et in verbis tuis dabit scandalum. Multa audivi et non coaequavi ei, et dominus odiet illum.
Qui in altum mittit lapidem, super caput eius cadit, et plaga dolosa dolosi dividet vulnera. Qui fodit foveam, decidet in illam, et qui statuit lapidem proximo, offendet in eo, et qui laqueum alii ponit, <VD38, f. 93va> peribit in illo. Facienti consilium nequissimum super ipsum devolvetur, et non agnoscet, <V630, f. 49ra> unde adveniet illi. Illusio et improperium superborum et vindicta sicut leo insidiabitur illi. Laqueo peribunt, qui oblectantur casu iustorum. Dolor autem consumet illos, antequam moriantur. Ira et furor utraque exsecrabilia, et vir peccator continens erit illorum. Qui vindicari vult a deo, inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit. Relinque proximo tuo nocenti te, et tunc <SG670, p. 194b> deprecanti tibi peccata solventur. Homo homini servat iram et a
deo quaerit medelam? In hominem similem sibi non habet misericordiam et de peccatis suis deprecatur altissimum? Ipse, dum caro sit, servat iram et propitiationem petit a deo? Quis exorabit pro delictis illius? Memento novissimorum et desine inimicari. Tabitudo enim et mors inminent in man<VD38, f. 93vb>datis. Memorare <I83, f. 101rb> timorem dei et non irascaris proximo. Memorare testamenti altissimi et despice ignorantiam proximi. Abstine te a lite et minues peccata. Homo enim iracundus incendit litem et vir peccator turbabit amicos et in medio pacem habentium immittet inimicitiam. Secundum enim ligna silvae sic ignis exardescit et secundum virtutem hominis iracundia <SG670, p. 195a> illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam. Certamen festinatum incendet ignem, et lis festinans effundet sanguinem, et lingua testificans adducet mortem. Si sufflaveris, quasi ignis exardebit, et si exspueris super illam, exstinguetur, et utraque ex ore proficiscuntur.
Susurro et bilinguis maledictus, multos enim turbabit pacem habentes. Lingua tertia multos commovit et dispersit illos a gente in gentem, civitates muratas divitum destruxit et domos magnatorum <VD38, f. 94ra> effodit, virtutes populorum concidit et gentes fortes dissolvit. Lingua tertia mulieres viritas <N442, f. 47vb> eiecit et privavit illas de laboribus suis. Qui respicit illam, non habebit requiem nec habitabit cum requie. Flagelli plaga livorem facit, plaga <SG670, p. 195b> autem linguae comminuit ossa. Multi ceciderunt in ore <I83, f. 101va> gladii, sed non sic, quomodo, qui interierunt per linguam suam. Beatus, qui tectus est a lingua nequam, et qui in iracundiam illius non transivit, et qui non attraxit iugum eius et vinculis illius non est ligatus. Iugum enim illius iugum ferreum est et vinculum illius vinculum aereum est. Mors illius mors nequissima et utilis potius inferus quam illa. Perseverantia illius non permanebit, sed obtinebit vias iniustorum et flamma sua <V630, f. 49rb> non comburet iustos. Qui derelinquunt deum, incidunt in illam et exardescet in illis et non exstingue<VD38. f. 94rb>tur, et immittetur in illos quasi leo et quasi pardus laedet illos. Sepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam, et ori tuo <SG670, p. 196a> facito ostia et seras auribus tuis. Aurum tuum et argentum confla et verbis tuis facito stateram et frenos ori tuo rectos. Et attende, ne forte labaris in lingua tua et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi et sit casus tuus insanabilis in mortem. Ista caveant omnes et cohibeant linguas a malo, et labia eorum, ne loquantur dolum.
De cetero, carissimi, confortamini in domino et in potentia virtutis eius. Induite <I83, f. 101vb> vos arma dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli, quia non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus <O93, f. 20vb> principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in caelestibus. Propterea <VD38, f. 94va> accipite armaturam dei, ut possitis resistere in die malo et in omnibus <SG670, p. 196b> perfecti stare. State ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti lorica iustitiae et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis, in omnibus sumentes scutum fidei , in quo possitis omnia tela nequissima exstinguere. Et galeam salutis assumite et gladium spiritus, quod est verbum dei.
Haec, frater, quae tibi scripsimus generaliter omnibus notum fieri volumus, ut, quae ceteros tangunt, omnibus nota fiant.
Omnipotens deus te, frater, et reliquos fratres nostros ubique consistentes protegat usque in finem, qui cunctum mundum dignatus est redimere Iesus Christus dominus noster, qui est benedictus in saecula. Amen.
Data XVII Kal. Novemb. Africano et Decio vv. cc. conss.
O93, f. 20vb; N442, f. 47va; V630, f. 49rb; I83, f. 101vb; VD38, f. 94vb; SG670, p. 196b; P9629, f. 23v