O93, f. 24ra; N442,
f. 53va; V630, f.
55vb; I83, f. 116rb; VD38,
f. 109va;
SG670, p. 227°; P9629, f. 30r
EPISTOLA CUIUS SUPRA
HISPANIARUM EPISCOPIS DIRECTA.
Dilectissimis
fratribus per
Hispaniarum provincias
constitutis Sixtus
episcopus in domino salutem.
Magno
munere misericordiae dei
totius ecclesiae
catholicae multiplicata sunt gaudia, cum ecclesiarum status eo viget ordine, <VD38,
f.
109vb> quo apostoli eorumque successores illum statuerunt. Et cum antiqui hostis
astutia eum turbari
cognoscimus, non modico
contristamur merore.
Quam ob causam,
fratres, hortamur
vos, monemus et flagitamus, ut a tramite apostolicae institutionis nequaquam recedatis nec a capite
dissidatis, sed fidem et ordinem, quem apostoli
et apostolici viri statuerunt, absque hesitatione teneatis. Nam si columnae alicuius
magnae domus corruerint, ipsa postea domus minime stabit. Sic et vos, qui columnae ecclesiae
estis, si labefactari coeperitis, sancta ecclesia, quae
per vos regitur, tabescit et labitur . Nunc fratres, quae dico, valde timenda
sunt <SG670, p. 227b> et sum<I83, f. 116va>mo moderamine pensanda atque, ne
fiant, cavenda. Ipsa enim per se veritas
ait: Vos estis
sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo
salietur? et cetera.
Ideo,
carissimi, vos moneo, quia
debitor vobis sum et valde vos diligo, et quando
bona audio de vobis, congratulor satis, et econtra, quando adversa,
nimis conturbor. Ego vero, quamvis a vobis
per longa
<VD38, f. 110ra> terrarum intervalla disiunctus sim, tamen omnino vobis corde coniunctus.
Ideoque de vestra
beatitudine erga me modis
omnibus confido, quia, cum me vicissim diligitis, a me longe non
estis, unde magis
gratias <V630, f. 56ra> referimus illi grano sinapis, qui ex modico dispicabilis seminis specie ita ramis ex eadem radice
surgentibus atque se
distendentibus usquequaque diffusus , ut in eis
volatilia caeli cuncta
nidificent. Gratiaque sit fermento illi, quod tribus ferme satis <N442, f.
53vb> totius humani generis massam in unitate conspersit atque parvo lapidi,
qui abscisus de
monte sine manibus occupavit universam faciem orbis terrae, qui ad hoc
se <SG670, p. 228a> usquequaque distendit, ut om<I83, f.
116vb>ni humano generi in unitate redacto citius corpus perficeretur
ecclesiae atque
ita a totius compagis pertineret commodum membrorum
particialis ista distinctio. Unde nos quoque nobis longe non sumus, quia in illo, qui ubique est,
unum sumus.
Aga<VD38, f. 110rb>mus ergo ei gratias, qui
solutis inimicitiis in
carne sua fecit, ut
in omni orbe terrarum unus esset grex et unum ovile sub se uno pastore,
semper memores, quid nos veritatis
praedicator admoneat dicens: Solliciti servare unitatem spiritus
in vinculo pacis.
Vinculum enim pacis nemo
servat, dum alium
infestat, aut verbis vel factis persequitur.
Ideo, fratres, ista
praetulimus , quia <O93, f.
24rb>
audivimus inter vos accusationes exercere et pulsos a sedibus episcopos
aut suis rebus
exspoliatos iudicare. Quapropter statutum est, ut,
si quis contra
episcopum vel auctores ecclesiae se
proprium crediderit habere negotium,
non prius adeat iudices, quam ad eos recurrat <SG670,
p.
228b> caritatis studio, ut
familiari colloquio
commoniti ea sanare debeant,
quae in
querimoniam deducuntur. Quod si
aliter egerit,
communione privetur.
Nemo
pontificum deinceps aliquem
episcopum suis exspoliatum
rebus aut a
se<I83, f. 117ra>de pulsum excommunicare aut iudicare
praesumat, <VD38, f. 110va> quia non
est privilegium, quo spoliari possit iam
nudatus.
Nullus episcopus alterius
parrochianum praesumat retinere
aut ordinare absque
eius voluntate vel
iudicare, quia sicut irrita erit eius ordinatio, ita et diiudicatio, quoniam censemus
nullum alterius
iudicis, nisi sui sententia teneri. Nam, qui
eum ordinare non
potuit, nec iudicare ullatenus
poterit. Ista vobis deinceps
tenenda et fratres
vicissim adiuvare mandamus.
Fratres vero, quos timore terreno iniuste damnastis,
scitote a nobis
<V630, f. 56rb> iuste esse restitutos. Quibus ex auctoritate
sancti Petri
apostolica auctoritate omnia, quae eis ablata sunt,
integerrime
<SG670, p. 229a> reddi praecipimus, si non vultis et
vos et principes vestri
a collegio nostro et membris
ecclesiae
separari. Iusto enim iudicio dei datur plerumque peccatoribus potestas,
qua sanctos ipsius
persequantur, ut, qui
spiritu dei iuvantur et
aguntur, fiant per laborum exercitia clariores. Illi
tamen, qui hoc
agunt, nullatenus evadent <VD38, f.
110vb>
poenam, quia, ut ait dominus: Vae illi, per quem scandalum
venit. Et
quamquam iuxta salvatoris sententiam necesse sit <N442, f.
54ra> venire scan<I83, f. 117rb>dala, vae tamen, per quem veniunt.
De occultis enim
cordis <P9629,
f. 30v> alieni temere iudicare peccatum est, et
eum, cuius non
videntur opera nisi bona, iniquum est ex suspicione repraehendere, cum
eorum, quae hominis sunt incognita, solus deus iudex
sit iustus, inspector et
verus. Unde scriptum est: Incerta non
iudicemus
et, quoadusque veniat dominus, qui
et illuminabit
abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium. Et quamvis vera sint, non tamen
<SG670, p.
229b> credenda sunt, nisi quae certis indiciis comprobantur,
nisi quae manifesto iudicio convincuntur, nisi quae
iudiciario ordine publicantur. Nullus ergo potest humano condemnari examine,
quem deus suo
iudicio reservavit.
Haec
omnia summopere sunt
praecavenda, ne praesumptores esse videamur. Et accusatio
episcoporum non est facile
recipienda <VD38, f. 111ra> dicente domino: Non suscipias
vocem mendacii. Et apostolus inquit adversus presbyterum
inscriptionem non recipiendam absque duobus vel
tribus idoneis
testibus. Si haec de presbyteris vel ceteris fidelibus sunt
<I83, f. 117va> praecavenda, quanto magis de episcopis?
Quibus
cognitis magis vos dominari
velle manifestum est quam consulere fratribus aut
sustentare eos, quia
honor inflat superbiam, et quod provisum est ad concordiam,
tendit ad noxam. Decuerat namque
iuxta praefatas regulas, ut, si
aliquid egissent
contra suum ordinem mandare nobis et exspectare, quid ad vestra
<SG670, p. 230> consulta rescriberemus, in
tantum, ut, si
etiam quicquam grave
intolerandumque committerent,
nostra praestolaretur censu<V630, f.
56va>ra, ut nihil prius aut aliud decerneretis , quam quod nobis
placere cognoveritis ita, ut regulis praestitutis nulla aut
neglegentia aut praesumptione
recederetis. Cesset huiusmodi pressa nostra
auctoritate praesumptio, vitentur huiusmodi nocumenta, quia nequaquam talia
patienter ferre possumus <VD38,
f.
111rb> machinamenta, quoniam convenit nos paternarum sanctionum diligentes esse custodes.
Merito namque causa nos
respicit, si
silentio faveamus errori.
Est
insuper a sanctis
predecessoribus
<I83, f. 117vb> nostris plerumque iam statutum, ut nemo
anathema in nostra
suscipiatur accusatione nec illi, qui nos
in sua nolunt recipere querela
vel accusatione, cum nos super
illos sciamus a
domino constitutos, non illos super nos. Et sicut
maior non potest
a minore iudicari, ita nec colligari,
quia rarum est
omne, quod magnum est.
Por<N442,
f. 54va>temus onera <SG670, p.
230b>
omnium, <O93, f. 24va> qui gravantur, quin immo haec portat in nobis
beatus apostolus Petrus, cuius vice
fungimur legatione et cuius regula
informamur , quatenus eius
fulti auxilio ab
omnibus nunc et in perpetuo tueamur adversis.
Data
XVII Kal. Augusti
Valeriano et Decio vv.
cc. conss.
O93, f. 24va; N442, f. 54rb;
V630, f. 56va;
I83, f. 117vb; VD38, f.
111rb; SG670, p. 230a; P9629, f. 30v