O93, f. 34ra; V630, f. 74ra; I83, f. 157rb;
VD38,
f. 149rb;
SG670, p. 318b; P9629, f. 48ra
INCIPIT EXEMPLAR CONSTITUTI DOMNI CONSTANTINI IMPERATORIS.
<V630, f. 74va>
In nomine sanctae et individuae trinitatis, patris scilicet et filii et spiritus sancti, imperator Caesar Flavius Constantinus, in Christo Iesu uno ex eadem sancta trinitate salvatore domino deo nostro fidelis, mansuetus,
maximus, beneficus, Alamannicus, Gothicus, Sarmaticus,
Germanicus, Britannicus, Hunicus, pius, felix, victor ac triumphator, semper augustus sanctissimo ac
beatissimo patri patrum Silvestro, urbis Romae episcopo et papae atque
omnibus eius successoribus, qui in sede beati Petri usque in finem
saeculi sessuri sunt, <SG670,
p. 319a> pontificibus
nec non et omnibus reverentissimis et deo amabilibus catholicis
episcopis
eidem <I83, f. 157va> sacrosanctae Romanae ecclesiae per
hanc
nostram imperialem constitutionem subiectis in universo orbe terrarum, nunc et in
posteris cunctis retro temporibus constitutis
gratia, pax, caritas, gaudium, longanimitas, misericordia a deo patre omnipotente et Iesu Christo filio eius et spiritu
sancto cum omnibus vobis.
<VD38, f. 149va>
Ea, quae salvator et redemptor noster, dominus noster Iesus Christus, altissimi patris
filius, per suos sanctos apostolos Petrum et Paulum, interveniente
patre nostro Silvestrio, summo pontifice et universali papa mirabiliter operari dignatus est,
liquida enarratione per huius nostrae
imperialis institutionis paginam, ad agnitionem omnium populorum in universo orbe terrarum nostra studuit propagare mansuetissima serenitas.
Primum quidem fidem
nostram, quam a praelato beatissimo
patre et oratore nostro
Silvestrio universali pontifice docti sumus, intima cor<SG670, p.
319b>dis confessione ad instruendas <I83, f.
157vb> omnium
vestrum mentes proferentes et ita demum misericordiam dei
super nos diffusam annuntiantes.
Nosse
enim vos volumus, sicut per anteriorem nostram sacram pragmaticam iussionem
significavimus, nos a culturis
idolorum, simulacris mutis et surdis
<O93, f. 34va> manufactis diabolicis compositionibus
atque ab omnibus satanae pompis
recessisse et ad integram
christianorum fidem, quae est vera lux et vita perpetua, pervenisse
<VD38, f. 149vb> credentes iuxta id, quod nos isdem almificus, summus pater et
doctor noster Silvester instruit, pontifex, in deum patrem omnipotentem, factorem caeli et
terrae, visibilium omnium et invisibilium, et in Iesum Christum filium
eius unicum dominum nostrum, per quem
creata sunt omnia, et in
spiritum sanctum dominum et vivificatorem universae <V630, f. 74vb> creaturae. Hos, patrem et filium
et spiritum sanctum, confitemur ita, ut in trinitate perfecta et
plenitudo sit divinitatis et
unitas <P9629, f. 48rb> potestatis, pater deus, filius
deus et
spiritus sanctus deus, et tres unum sunt in Iesu Christo. Tres itaque <SG670, p.
320a> formae, sed una potestas.
Nam sapiens retro semper deus
edidit ex se, per quod semper erant <I83, f.
158ra> gignenda saecula, verbum. Et
quando eodem solo suae
sapientiae verbo universam ex nihilo formavit creaturam, cum eo erat
cuncta suo archana componens mysterio, igitur perfectis caelorum virtutibus
et universis terrae materiis pio sapientiae suae nutu ad imaginem et
similitudinem suam primum de limo terrae
fingens hominem hunc in paradyso posuit
<VD38, f. 150ra> voluntatis . Quem antiquus serpens et hostis invidens diabolus
per amarissimum ligni vetiti gustum, exulem ab eisdem effecit gaudiis eoque
expulso non desinit sua venenosa multis
modis protelare iacula, ut a via veritatis
humanum abstrahens genus idolorum culturae
videlicet creaturae et non creatori deservire suadeat, quatenus per hos eos, quos suis voluerit irretire insidiis, secum
aeterno afficiat concremandos supplicio. Sed deus
noster misertus plasmae <SG670, p.
320b> suae dirigens sanctos suos prophetas, per
quos lumen futurae vitae, adventum videlicet
filii sui domini dei et salvato<I83, f. 158rb>ris nostri
Iesu
Christi annuntians misit eundem
unigenitum suum filium et
sapientiae verbum. Qui descendens de caelis
propter nostram salutem, natus de spiritu sancto ex Maria virgine,
verbum caro factum est et habitavit in nobis, non
amisit, quod fuerat, sed coepit esse, quod non erat. Deum perfectum et
hominem perfectum, ut deus mirabilia perficiens et ut homo humanas passiones
sustinens, <VD38, f. 150rb> ita verum hominem et verum deum praedicante patre nostro Silvestrio summo pontifice
intellegimus, ut verum deum, verum hominem fuisse
nullo modo ambigamus. Electisque duodecim apostolis,
miraculis coram eis et innumerabilis populi multitudine choruscavit . Confitemur eundem dominum deum Iesum Christum et
implesse legem et prophetas, passum, crucifixum secundum
scripturas, tertia die a mortuis
resurrexisse, assumptum in caelos atque sedentem ad dexteram patris, inde
venturum iudi<SG670, p. 321a>care
vivos et mortuos, cuius imperio non erit finis.
Haec est enim fides nostra
<I83, f. 158va> orthodoxa a beatissimo patre
nostro Silvestrio summo pontifice
nobis prolata.
Exhortantes
idcirco omnem <V630, f. 75ra> populum et diversas gentium
nationes hanc fidem tenere, colere ac praedicare et in
sanctae trinitatis nomine beatissimi gratiam consequi, et dominum Iesum
Christum salvatorem nostrum, qui cum patre et spiritu
sancto per infinita vivit et regnat saecula, <VD38,
f. 150va> quem Silvester beatissimus pater noster universalis
praedicat pontifex corde
devoto adorare.
Ipse enim dominus deus noster misertus
mihi peccatori misit sanctos suos apostolos ad
visitandum nos et lumen sui splendoris infulsit nobis, et abstracto <P9629, f.
48va> a tenebris ad veram lucem et agnitionem veritatis me pervenire gratulamini. Nam dum valida squaloris lepra tota mei corporis
invasisset carnem et multorum
medicorum convenientium cura adhiberetur nec unius quidem promeriti in salutem, ad haec <SG670, p. 321b> advenerunt sacerdotes
Capitolii dicentes mihi debere fieri fontem in
Capitolio <I83, f. 158vb> et compleri hunc innocentium
sanguine et calente in eo loco
me posse mundari. Et secundum eorum dicta aggregatis plurimis
innocentibus infantibus, dum vellent sacrilegii paganorum
sacerdotes eos mactari et ex eorum
sanguine fontem repleri, cernens
serenitas nostra lacrimas matrum eorum, ilico exhorrui facinus misertusque eos proprios illos restitui praecipimus filios suos
datisque vehi<VD38, f. 150vb>culis et donis concessis
gaudentes ad propria relaxavimus.
Eadem
igitur transacta die nocturna nobis facta silentia, dum <O93, f.
34vb> somni tempus advenisset, adsunt
apostoli sanctus Petrus et Paulus dicentes mihi: Quoniam flagitiis posuisti terminum
et effusionem sanguinis innocentis horruisti, missi sumus a Christo
domino deo nostro dare tibi sanitatis recuperandae consilium. Audi ergo monita nostra et fac,
quodcumque indicamus
tibi. Silvester episcopus civitatis ad
montem Sareptem per<SG670, p. 322a>secutiones
tuas fugiens in cavernis petrarum
cum suis clericis latebram fovet. Hunc, cum ad
te <I83, f. 159ra> adduxeris, ipse
tibi piscinam pietatis ostendet, in qua, dum te tertio merserit,
omnis te valitudo ista deseret leprae. Quod dum factum fuerit, hanc
vicissitudinem tuo salvatori compensa, ut omnes iussu tuo per totum orbem
ecclesiae restaurentur. Te
autem ipsum in hac parte purifica, ut relicta omni superstitione idolorum deum vivum et
verum, qui solus est et verus, adores et excolas , ut ad eius
voluntatem <VD38, f. 151ra> attingas. Exsurgens igitur a
somno,
protinus iuxta id, quod a sanctis apostolis
admonitus sum, peregi advocatoque eodem praecipuo et magnifico patre et illuminatore
nostro Silvestrio, universali papa,
omnia <V630, f. 75rb> a sanctis
apostolis mihi praecepta dixi verba percunctatique eum sumus, qui isti
dii essent Petrus et Paulus. Ille vero non eos deos vere
dici, sed apostolos salvatoris nostri domini dei Iesu Christi. Et rursum interrogare
coepimus <SG670, p. 322b> eundem beatissimum papam, utrum
istorum apostolorum imaginem expressam haberet, ut ex
pictura disceremus hos esse, quod revelatio docuerat. Tunc isdem venerabilis pater,
<I83, f. 159rb> imaginem eorundem
apostolorum per diaconem suum exhiberi praecepit, quas,
dum aspicerem et eorum, quos in somno videram, figuratos in ipsis imaginibus
cogno<P9629, f. 48vb>vissem vultus, ingenti clamore coram
omnibus satrapibus meis confessus sum
eos esse, quos in somno videram. Ad haec
beatissimus isdem Silvester pater noster, urbis Romae episcopus, indixit nobis poenitentiae tempus
intra <VD38, f. 151ra> palatium nostrum Lateranense, in uno cilicio, ut omnia, quae a
nobis impie peracta atque iniusta disposita fuerant,
vigiliis, ieiuniis atque lacrimis et orationibus apud dominum deum nostrum Iesum
Christum salvatorem impetraremus. Deinde per manus impositionem clericorum usque ad
ipsum praesulem veni ibique
abrenuntians satanae, pompis et
operibus eius vel universis idolis
manufac<SG670, p. 323a>tis, credere me in deum patrem
omnipotentem, factorem caeli ac terrae, visibilium et invisibilium, et
in Iesum Christum filium eius unicum dominum nostrum, qui natus est de spiritu
sancto et Maria virgine, spontanea voluntate coram
omni populo professus sum. Benedictoque
fonte illic me trina <I83, f. 159va> mersione unda salutis
purificavit. Positoque me in fontis gremio manu de caelo me
contingente propriis vidi
oculis. De qua mundus
exsurgens ab omni me leprae squalore mundatum agnoscite.
Levatoque me de venerabili <VD38, f. 151va> fonte indutus vestibus candidis
septiformis sancti spiritus in me consignatione adhibuit beati chrismatis
unctione et vexillum sanctae crucis in
mea fronte linivit dicens: Signat te
deus sigillo fidei suae in nomine patris et filii et spiritus sancti in consignatione fidei. Cunctusque clerus respondit:
Amen. Et adiecit praesul:
Pax tibi.
Prima itaque die post
perceptum sacri baptismatis mysterium et post
curationem cor<SG670, p.
323b>poris mei a
leprae squalore agnovi non esse alium deum
nisi patrem et filium et spiritum sanctum, quem beatissimus Silvester
papa praedicat, veritatem in unitate, unitate in trinitatem. Nam omnes dii
gentium, <I83, f. 159vb> quos usque hactenus colui, daemonia, opera hominum
manufacta comprobantur. Etenim quantam potestatem isdem salvator noster
suo apostolo beato Petro contulerit in caelo ac terra, lucidissime nobis isdem venerabilis pater
edixit , dum fidelem eum in
sua interro<V630, f. 75va>gatione inveniens ait:
<VD38, f. 151vb> Tu es Petrus et super
hanc
petram aedificabo
ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Advertite , potentes, et aure
cordis intendite, quid bonus magister et
dominus <P9629, f. 49ra> suo discipulo adiunxit, inquiens : Et tibi dabo claves
regni caelorum. Quodcumque
ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit
solutum et in caelis. Mirum
est hoc valde et gloriosum <SG670, p.
324a> in terra ligare et solvere, et in caelo ligatum et solutum esse. Et
dum haec praedicante beato Silvestrio agnoscerem et beneficiis ipsius beati Petri
integrae me sanitati comperi
<O93, f. 35ra> restitutum , utile iudicavimus
una cum omnibus nostris satrapibus et universo senatu, optimatibus
etiam et cuncto populo Romano gloriae imperium subiacenti, ut, sicut in
terris vicarius filii dei esse videtur
constitutus, etiam et pontifices, qui ipsius principis apostolorum
gerunt vices principatus, potestatem amplius quam terrena imperialis
nostrae serenitatis mansuetudo habere
videtur, concessam a nobis nostroque imperio obtineant, eligentes nobis
ipsum principem apostolorum vel eius vicarios firmos apud deum esse
patronos, et sicut nostra est terrena imperialis potentia, eius
sacrosanctam Romanam ecclesiam decrevimus veneranter honorare et
amplius quam nostrum imperium et terrenum thronum sedem sacratissimam
beati Petri gloriose exaltari, tribuentes ei
potestatem et gloriae dignitatem atque vigorem et honorificentiam
imperialem, atque decernentes sancimus, ut principatum teneat
tam super quattuor praecipuas sedes Antiocenam, Alexandriam,
Constantinopolitanam et Hierosolimitanam, quamque etiam super omnes in universo orbe
terrarum dei ecclesias. Et pontifex, qui pro tempore ipsius
sacrosanctae Romanae ecclesiae exstiterit, celsior et princeps cunctis
sacerdotibus totius mundi exsistat, et eius iudicio quaeque ad cultum
dei vel fidei christianorum stabilitatem procuranda fuerint,
disponantur, iustum quippe est, ut ibi lex sancta caput teneat
principatus, ubi sanctarum legum institutor salvator noster beatum
Petrum apostolatus obtinere praecepit
cathedram, ubi et crucis patibulum sustinens beatae mortis sumpsit poculum
suique magistri et domino imitator apparuit.
Et ibi gentes pro Christi nominis confessione colla flectant, ubi eorum
doctor, beatus Paulus apostolus, pro Christo extenso collo martyrio
coronatus est, illic usque in finem quaerant doctorem, ubi sanctum
doctoris quiescit corpus et ibi proni ac humiliati <P9629, f.
49rb> caelesti regis dei salvatoris nostri Iesu Christi
famulentur
officio, ubi superbi terreni regis serviebant imperio.
Interea nosse volumus omnem populum
universarum gentium ac nationum, <V630, f. 75vb> per
totum orbem
terrarum construxisse nos intra palatium nostrum Lateranense eidem salvatori nostro domino Iesu Christo ecclesiam a fundamentis
cum baptisterio, et XII nos sciatis de eius fundamentis secundum
numerum XII apostolorum cophinos terrae onustatos propriis asportasse humeris, quam
sacrosanctam ecclesiam caput et vertice montium omnium ecclesiarum universo
orbe terrarum dici, coli, venerari ac praedicari sancimus, sicut per alia nostra imperialia
decreta statuimus. Construximus itaque ecclesias beatorum Petri et
Pauli, primum apostolorum, quas auro et argento
locupletavimus, ubi et sacratissima eorum corpora cum magno honore recondentes thecas ipsorum ex
electro, cui nullo fortitudo praevalet elementorum
construximus, et crucem ex auro purissimo et gemmis pretiosis per
singulas eorum thecas posuimus et clavis
aureis
confiximus. Quibus pro concinnatione luminariorum possessionum praedia
contulimus et rebus diversis eas ditavimus, et per nostram imperialium iussionum sacras tam in oriente quam in occidente vel
etiam septentrionali et meridiana plaga, videlicet in Iudaea, Graecia,
Asia, Thracia, Africa et Italia vel diversis insulis nostram largitatem eis concessimus, ea prorsus ratione,
ut per manus beatissimi patris nostri Silvestrii pontificis successorumque eius omnia
disponantur.
Gaudeat enim una nobiscum omnis populus et gentium nationes in universo orbe terrarum exhortantes
omnes, ut deo nostro et salvatori Iesu Christo immensas una nobiscum
referatis gratias, quoniam ipse deus in caelis desuper et in terra
deorsum, qui nos per suos sanctos visitans apostolos sanctum baptismatis
sacramentum percipere et corporis sanitate dignos effecit, pro quo concedimus ipsis sanctis
apostolis, dominis meis beatissimis Petro et Paulo, et per eos etiam
beato Silvestrio patri nostro <O93, f.
35rb>
summo pontifici et universali urbis Romae papae et omnibus eius
successoribus pontificibus, qui usque in finem mundi in sede beati
Petri apostoli erunt sessuri, atque de praesenti
contradimus palatium imperii nostri Lateranense, quod omnibus in toto
orbe terrarum praefertur atque praecellit palatiis, <P9629, f.
49va>
deinde diadema, videlicet coronam capitis nostri simulque frigium, necnon et superhumeralem, videlicet lorum, qui imperiale circumdare assolet collum,
verum etiam et clamidem purpuream atque tunicam coccineam et omnia
imperialia indumenta seu et dignitatem imperialium praesidentium
equitum conferentes etiam et imperialia sceptra, simulque et conta atque signa banda etiam et diversa
ornamenta
imperialia et omnem processionem imperialis culminis et gloriam potestatis
nostrae.
Viris enim
reverentissimis clericis diversis ordinibus eidem sacrosanctae Romanae
ecclesiae servientibus illud culmen, singularitatem, potentiam
<V630, f. 76ra> et praecellentiam habere sancimus, cuius amplissimus noster senatus videtur
gloria adornari, id est patricios atque consules effici necnon et
ceteris dignitatibus imperialibus eos promulgantes decorari. Et sicut
imperialis militia, ita et clero sanctae Romanae
ecclesiae ornari decernimus. Et quemadmodum imperialis potentia
officiis diversis cubiculariorum, nempe et ostiariorum atque omnium
excubiorum ornatu, ita et
sanctam Romanam ecclesiam decorari volumus, et ut amplissimum
pontificalis decus profulgeat, decernimus et hoc,
ut clerici eiusdem sanctae Romanae ecclesiae mappulis ex linteaminibus,
id est candidissimo colore decorari equos et
ita equitari. Et sicut noster senatus calciamentis utitur cum udonibus,
id est candido linteamine illustrari, ut sicut caelestia ita et terrena
ad laudem dei decorentur.
Prae
omnibus autem licentiam tribuentes ipso sanctissimo patri
nostro Silvestrio, urbis Romanae episcopo et papae
et omnibus, qui post eum in successum et perpetuis temporibus
advenerint, beatissimis pontificibus pro honore et gloria Christi dei
nostri in eandem magnam dei
catholicam et apostolicam ecclesiam, ex nostro inclyto, quem placatus
proprio consilio clericare voluerit et in numero religiosorum
clericorum connumerare, nullum ex omnibus praesumentem superbe agere.
Decrevimus itaque et hoc, ut isdem venerabilis pater noster Silvester,
summus pontifex vel omnes eius successores pontifices diadema,
videlicet corona, quam ex capite nostro
illi concessimus, ex auro purissimo et gemmis pretiosis uti debeant et
eorum capite ad laudem dei pro honore beati <P9629, f.
49vb>
Petri gestare. Ipse vero beatissimus papa super coronam clericatus,
quam gerit ad gloriam beati Petri omnino ipsa ex auro non est passus uti corona, frigium
vero candido nitore splendidam resurrectionem dominicam designans, eius
sacratissimo vertici manibus nostris posuimus et tenentes frenum
equi ipsius pro
reverentia beati Petri stratoris officium illi
exhibuimus, statuentes eodem frigio omnes eius
successores singulariter uti in processionibus
ad imitationem imperii nostri. Unde ut non pontificalis apex vilescat,
sed magis amplius quam terreni imperii dignitas et gloriae potentia
decoretur, ecce tam palatium
nostrum, ut praelatum est,
quamque Romae urbis et omnes
Italiae seu occidentalium regionum provincias, loca et civitates saepe
fato beatissimo pontifici patri nostro Silvestrio universali papae
contradentes atque relinquentes eius vel successorum ipsius pontificum
potestati et ditioni firma imperiali censura per hanc
nostram divalem sacram et pragmaticum constitutum decernimus disponendam, atque iure sanctae
Romanae ecclesiae concedimus permanendum. Unde congruum prospeximus nostrum imperium et
regni potestatem orientalibus transferri ac transmutari regionibus et
in Byzantiae provincia in optimo loco nomini nostro civitatem
aedificari et nostrum illic constitui imperium, quoniam, ubi
principatus sacerdotum et christianae religionis caput ab imperatore
caelesti constitutum est, iustum non est, ut illic imperator terrenus
habeat potestatem.
Haec
vero omnia, quae per hanc nostram imperialem sacram et per alia divalia <O93, f.
35va> decreta statuimus atque confirmavimus, usque in finem
mundi
illibata et inconcussa permanenda decernimus. Unde coram deo vivo, qui
nos regnare praecepit, et coram terribili eius iudicio obtestamur per
hoc nostrum imperiale constitutum omnes nostros successores,
imperatores vel cunctos optimates, satrapes, etiam amplissimum senatum
et universum populum in toto orbe terrarum, nunc et in posterum cunctis
retro temporibus, imperio nostro subiacentem, nulli eorum quoque modo licere haec,
quae a nobis imperiale sanctione
sacrosanctae Romanae ecclesiae vel eius omnibus pontificibus concessa
sunt, refragare aut confringere vel in
quoquam convelli.
Si
quis autem, quod non credimus, <P9629, f. 50ra> in hoc
temerator
aut contemptor exstiterit, aeternis condemnationibus subiaceat
innodatus et sanctos dei principes apostolorum Petrum et Paulum sibi in
praesenti et futura vita sentiat contrarios atque in inferno inferiori
concrematus cum diabolo et omnibus deficiat impiis.
Huius
vero imperialis decreti nostri paginam propriis manibus roborantes super venerandum corpus beati Petri
principis apostolorum posuimus ibique eidem dei apostolo
spondentes nos cuncta
inviolabiliter conservare et nostris successoribus imperatoribus
conservanda in mandatis relinqui, beatissimo patri nostro
Silvestrio summo pontifice et universali papae
eiusque per eum cunctis successoribus pontificibus domino deo et
salvatore nostro Iesu Christo annuente tradimus perenniter atque
feliciter possidenda.
Et
subscriptio imperialis: Divinitas vos conservet per
multos annos, sanctissimi ac beatissimi patres.
Datum
Roma sub die tertio
Kalendarum Apriliarum domno nostro Flavio
Constantino Augusto quater et Gallicano viris clarissimis consulibus.
O93,
f. 35va; V630, f. 76rb;
P9629, f. 50ra