O93, f. 38rb; V630,
f. 81ra; W411, f. 11r; V1341, f. 12va; E97, f. 249vb
INCIPIT CONCILIUM
NEOCAESARIENSE.
I
<W411, f. 11v> De presbyteris, quod
uxorem ducere non debent.
II
De muliere duobus fratribus nubere
non licere.
III
De his, qui multis nuptiis communicaverint.
IIII De
concupiscentia
non consumpta.
V De caticuminis
peccantibus.
VI
De pregnantibus baptizandis.
VII
Presbyteros in secundis nuptiis
non debere orare.
VIII
Uxoris adulterae virum clericum fieri non debere.
VIIII
De presbyteris corporali peccato praeoccupatis.
X De diaconibus
corporali peccato praeoccupatis.
XI
De presbytero minus triginta
annorum minime ordinandum.
XII
De his, qui in aegritudine
sunt baptizati.
XIII
De presbyteris alterius regionis.
XIIII
De diaconibus septem.
Et
hi quidem canones
secundi sunt eorum, qui in Anchyra et Caesarea expositi sunt, Nicenis
vero priores inveniuntur. Convenerunt autem in synodum memoratam Novae Caesariense
<O93, f. 38va> civitate hi, qui infra scripti
sunt:
Vitalis,
Germanus, Sedus, Erstrius, Lupus, Gerontius, Leontius, sanctus Basiliscus, Valentinus,
Stephanus, Gregorius, Longinus, Salamnus, Narcissus,
Leontius, Decasius, Heraclius, Alipius, a quibus haec regulae prolatae sunt, quae infra
scriptae sunt.
PRESBYTERIS <V1341, f.
12vb> UXOREM DUCERE NON LICERE
|
O93, f. 38va; V630,
f. 81ra; W411, f. 11v; V1341, f. 12vb
I Presbyter, si
uxorem duxerit, ab ordine illum deponi
debere. Quod si fornicatus fuerit vel ad<V630, f.
81rb>ulterium
commiserit, extra ecclesiam abici et ad poenitentiam inter laicos
redigi oportet.
DE MULIERE DUOBUS FRATRIBUS NUBERE NON
LICERE
II Mulier, si duobus fratribus
nupserit, abiciatur usque ad diem mortis, sed propter
humanitatem in extremis suis sacramentis reconciliari oportet, ita tamen ut, si forte
sanitatem recuperaverit, matrimonio soluto ad poenitentiam admittatur. Quod si defuncta fuerit mulier in
huiusmodi consortio
constituta, difficilis erit poenitentia remanenti. Quae sententia tam
viros quam mulieres tenere debebit.
|
E97, f. 249vb
Presbiter, si uxorem
acceperit, ab ordine deponatur. Si vero fornicatus fuerit aut
adulterium perpetraverit, amplius pelle debet et ad penitentiam redigi.
De iis que duobus
fratribus nupserint
Mulier, si duobus
fratribus nupserit, abiciatur usque ad mortem. Veruntamen <E97,
f.
250ra> in exitu propter misericordiam. si promiserit, quod facta
incolumis huius coniunctionis vincula dissolvat, fructum penitentie
consequatur. Quod si defecerit mulier aut vir in talibus nuptiis,
difficilis esse penitentia invita permanenti.
|
DE HIS, QUI MULTIS NUPTIIS COMMUNICAVERINT
III De his, qui frequenter
uxores ducunt et de his, qui saepius nubunt,
tempus quidem his constitutum manifestum est, sed conversatio et fides eorum tempus
abbreviat.
DE CONCUPISCENTIA NON
CONSUMMATA
IIII Si quis concupita
muliere, etiamsi concubitus eius desiderium habet, non autem
subsequatur effectus, manifestum est hunc fuisse per
divinam gratiam liberatum.
DE CATICUMINIS PECCANTIBUS
V Caticuminus, id est audiens,
qui ingreditur ecclesiam et stat
cum caticuminis, si peccare fuerit visus, figens genua audiat verbum, ut se abstineat ab
illo peccato, <W411 f. 12r> quod fecit. Quod si in eo
perdurat,
abici omnino debere.
DE PREGNANTIBUS
BAPTIZANDIS
VI De pregnantibus,
quod eas oportet
baptizari, quando volunt, nihil enim in hoc sacramento
commune est pariturae et illi, qui de eius utero
fuerit editus, quia uniuscuiusque
in illa confessione libertas arbitrii declaratur.
PRESBYTERI IN SECUNDIS NUPTIIS
ORARE NON DEBENT
VII Presbyterum conubio secundarum
nuptiarum interesse non debere, maxime cum praecipiatur secundis nuptiis
poenitentiam tribuere. Quis erit presbyter,
<V1341, f. 13ra> qui propter convivium illis consentiat
nuptiis?
UXORIS
ADULTERAE VIRUM CLERICUM FIERI NON DEBERE
VIII Si cuius uxorem adulterium
commisisse, cum esset laicus, fuerit comprobatum, hic ad ministerium
ecclesiasticum admitti non potest. Quod si
in clericatu iam constituto eo adulteravit, dato repudio
dimittere eam debet. Si vero retinere eius consortium velit, non potest
suscepto ministerio perfrui.
DE PRESBYTERIS
CORPORALI PECCATO
PRAEOCCUPATIS
VIIII Qui admiserit
corporale peccatum et hic <E97, f. 250rb> postea
presbyter
ordinatus est, si confessus fuerit, quod ante ordinationem suam
peccaverit, non quidem offerat, maneat autem in aliis officiis propter
eius studii utilitatem. Nam et cetera <V630, f.
81va> peccata censuerunt plurimi etiam ordinatione
privari. Quod si de his non fuerit
confessus nec ab aliquibus potest manifeste convinci,
huic ipsi de se potestas est committenda.
DE DIACONIBUS
CORPORALI PECCATO PRAEOCCUPATIS
X Similiter et
diaconus, si in eodem culpae
genere fuerit involutus, sese a ministerio cohibebit.
PRESBYTERUM MINUS TRIGINTA
ANNORUM MINIME ORDINANDUM
XI Presbyter ante
triginta annorum aetatem non ordinetur,
quamvis sit probabilis vitae, sed observetur usque ad
praefinitum tempus. Dominus enim tricesimo anno baptizatus est
et tunc praedicavit.
DE HIS, QUI IN AEGRITUDINE
SUNT BAPTIZATI
XII Si quis in
aegritudine constitutus fuerit baptizatus, presbyter ordinari non
debet. Non enim fides illius voluntaria, sed ex necessitate est, nisi
forte postea ipsius studium et
fides probabilis fuerit aut hominum raritas cogat.
DE PRESBYTERIS ALTERIUS REGIONIS
XIII Presbyteri, qui
conregionales non sunt, in ecclesia praesentibus episcopis vel
presbyteris civitatis offerre non possunt, nec panem dare
sanctificatum nec calicem
porrigere. Quod si absentes sunt civitatis
sacerdotes et fuerint invitati ad dandam orationem,
soli debebunt dare. Vicarii autem episcoporum, quos Graeci chorepiscopos <W411, f.
12v> vocant, constituti sunt quidem ad ex<O93, f.
38vb>emplum
septuaginta seniorum, sed tamquam consacerdotes propter sollicitudinem
et studium, quod in pauperes agunt, offerant et
honorabiles habeantur.
DE DIACONIBUS SEPTEM
XIIII Diaconi septem debent esse secundum
regulam, quamvis magna sit civitas. Regulae tamen auctoritas
ista est, quod et liber actuum apostolorum insinuat .