O93, f. 42va; V630, f. 88rb; W411, f.
25r; V1341, f. 20rb; E97, f. 258rb
INCIPIT SYNODUS, QUAE FACTA EST CONSTANTINOPOLIM ADVERSUS <V630, f.
88va> HERESIM
MACEDONIANAM AB EPISCOPIS NUMERO CL SUB THEODOSIO
MAIORE SIAGRIO ET EUTHERIO CONSULIBUS AERA CCCCXVIII
I Custodiendam esse fidem patrum trecentorum decem
et
octo.
II Ut
episcopi suam diocesim gubernent nec ad alias
accedant.
III
Non
invitatos episcopos ultra diocesim propriam
accedere non debere.
IIII
De
ecclesiis in barbaricis compositis.
V De
honore Constantinopolitani episcopi.
VI De
Maximo Cinico philosopho.
VII
De
fide symboli apud Constantinopolim constituti.
Hae regulae sive definitiones sunt expositae ab episcopis CL, qui in
unum
Constantinopolim convenerunt, quando beatus Nectarius episcopus est ordinatus, damnato Maximo Cinico,
quorum nomina et provinciae in Graeco continentur.
CUSTODIENDAM ESSE FIDEM PATRUM CCCXVIII
I Non
spernendam esse fidem patrum trecentorum decem et octo, qui in Nicea Bithiniae convenerunt, sed manere
eam
ratam oportet et anathematizare omnem heresim, specialiter autem
Eunominiorum, immo Anomianorum, qui latine sine
lege dicuntur, et Arrianorum sive Eudoxianorum seminaarrianorum, necnon Pneumatomacorum, id est qui contra sanctum spiritum
pugnant, et Sabellianorum et Marcellianorum et Tofinorum et Apollonaristarum.
UT EPISCOPI SUAM DIOCESIM GUBERNENT NEC AD ALIAS ACCEDANT
II Episcopi,
qui extra diocesim sunt ad ecclesias, quae extra terminos eorum sunt,
non accedant, neque <E97, f. 258va> confundant et
permisceant
ecclesias, secundum regulas constitutas Alexandriae quidem episcopi ea, quae sunt in Aegypto, tantum
gubernent, Orientis autem episcopi solius Orientis curam gerant servatis honoribus primatus ecclesiae
Antiochenae, qui in regulis Niceni synodi continentur, sed et Asianae diocesis episcopi ea, quae sunt in Asia et quae ad Asianam tantummodo diocesim pertinent,
gubernent. Ponti autem episcopi Ponticae tantum diocesis habeant curam,
Thraciae vero ipsius tantummodo Thraciae.
NON INVITATI EPISCOPI ULTRA DIOCESIM PROPRIAM NON ACCEDANT
III Non invitati episcopi <W411,
f.
25v> ultra diocesim accedere non debere super ordinandis
aliquibus
vel quibuscumque disponendis ecclesiasticis causis servata regula, quae supra scripta est, de
unaquaque diocesi. <V630, f.
88vb>
Manifestum namque est, quod per singulas quasque <V1341, f.
20va> provincias provincialis synodus administrare et gubernare omnia debeat secundum
ea,
quae sunt in Nicea definita.
DE ECCLESIIS IN BARBARICIS COMPOSITIS
IIII Ecclesias
autem dei, quae sunt in barbaricis
gentibus
constitutae, regere administratori oportet secundum consuetudinem, quae
a
patribus obtinuisse dignoscitur.
DE HONORE CONSTANTINOPOLITANI EPISCOPI
V Constantinopolitanae
civitatis episcopum habere oportet primatis honorem post
Romanum episcopum, propter quod sit nova Roma.
DE MAXIMO CINICO PHILOSOPHO
VI Propter totius indisciplinationis eius
doctrinam, quae Constantinopoli orta est, statutum est, neque Maximus fuisse aut esse iam putetur episcopus neque hi, qui ab eo sunt ordinati,
qualemcumque
gradum clericatus obtineant omnibus scilicet, quae circa eum vel ab eo
gesta sunt, in irritum revocatis.
INCIPIT SYMBOLUM
EORUNDEM SANCTORUM CL PATRUM APUD CONSTANTINOPOLIM INSTITUTUM
VII Credimus
in
unum deum patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, visibilium
omnium et invisibilium conditorem <O93, f. 43rb> et in
unum
dominum Iesum Christum filium dei unigenitum
ex patre natum ante omnia saecula, deum ex deo, lumen ex lumine, deum
<E97, f. 258vb> verum ex deo vero, natum, non factum,
homousion patri, hoc est eiusdem cum patre
substantiae, per quem omnia facta sunt, quae in caelo et quae in terra, qui propter nos et propter
nostram salutem descendit et incarnatus est de spiritu sancto
et Maria virgine homo factus, passus
est
sub Pontio Pilato ac sepultus et tertia die resurrexit, ascendit in
caelos, sedet ad dexteram patris, inde venturus
cum
gloria iudicare vivos et mortuos, cuius regni finis non erit. Credimus et in spiritum sanctum, dominum et vivificantem, ex patre procedentem, cum patre et
filio adorandum et conglorificandum, qui locutus est per prophetas, unam catholicam atque apostolicam
ecclesiam. Confitemur unum baptisma in remissione peccatorum, exspectamus
resurrectionem
mortuorum et vitam futuri saeculi. Amen.
Nomina episcoporum CL: Nectarius Constantinopolitanus, Timotheus Alexandriae, Dorotheus a Corintho, Cyrillus Hierosolymitanus,
Galasius Caesariensis, Marcer Hierecuntius, Dionysius Diospolitanus, Pricianus Nicopolitanus, Saturninus Sebastianus, Ausentius Ascolonita, Helianus Ianiensis, Zenon Tyrius, Paulus <W411,
f.
26r> Synodensis, Neisbus a Ptolemeidi, Philippus Damascenus, Varacus
Paleademsis, Timotheus, Basilides Abilibo, <V630, f. 89ra>
Mochimus
Aradensis, et ceteri.
O93, f. 43rb; V630, f.
89ra; W411, f. 26r; V1341, f. 20va; E97, f. 258vb