O93, f. 49rb; V630, f. 98va; W411, f.
42v; V1341, f. 30ra; B132, f. 51va; E97, f. 269vb
INCIPIUNT GESTA CONCILII CARTAGINENSIS SECUNDI HABITA ERA CCCCXXXIII .
I Ut
trinitas et credatur et praedicetur.
II Ut
castitas a levitis et sacerdotibus custodiatur.
III
Ut
chrisma et benedictio puellarum et reconciliatio
poenitentium a presbyteris non fiat.
IIII
Ut
presbyter poenitentem iussus ab episcopo suo
reconciliet.
V Ut
diocesis, quae episcopum numquam habuit, non habeat.
VI Ut
qui criminibus <W411, f. 43r> implicati sunt, clericos
non
accusent.
VII
Ut
qui excommunicatum alterius susceperit, excommunicetur.
VIII
Ut
si excommunicatus presbyter sacrificare
praesumpserit, anathematizetur.
VIIII
Ut
si presbyter inconsulto episcopo agenda celebraverit, honore privetur.
X Quanti
debeant iudicare sacerdotem atque levitam.
XI Ut
nullus parrochiam alienam praesumat.
XII
Ut
sine consulto metropolitani nullus ordinetur
episcopus.
XIII
Ut qui contra professionem vel subscriptionem suam venerit, in concilio deponatur.
GLORIOSISSIMO
IMPERATORE VALENTINIANO AUGUSTO IIII ET THEODOSIO , VIRIS CLARISSIMIS CONSULIBUS, III KL. IUNII CARTHAGINE IN BASILICA PERPETUA RESTITUTA, CUM
GENECLIUS EPISCOPUS UNA CUM VICTORE ABDIRITANO
<E97, f. 270ra> ET ALIO VICTORE PUPPIANENSE ET CETERIS COEPISCOPIS SUIS
PROVINCIARUM DIVERSARUM <V630. f. 98vb> CONSEDISSET,
I Geneclius episcopus dixit: Omnipotenti deo
gratias refero, qui permisit, ut secundum commune consilium habitum in praetorio etiam ita tenorem petitionis litterarum mearum
ad Carthaginem pro fide atque humilitate ecclesiastica veniretis, licet non omnes tamen, quoniam totum caritas persuadet, ut qui corpore sunt absentes, nobiscum spiritu videantur esse coniuncti,
idcirco deo propitio, quia praesentes estis pari professione fides ecclesiastica, quae per nos
traditur,
in hoc coetu glorioso primitus confitenda est, unde nunc ordo ecclesiasticus singulorum
ex consensu est exstruendus atque roborandus, ut fratrum et coepiscoporum nuper promotorum omnium mentes de his, quae proponenda sunt, roborentur, et sicut a patribus certa dispositione
accepimus, ut trinitatem, quam nostris in sinibus consecratam retinemus, patris et
filii
et spiritus sancti unitatem, quae nullam noscitur habere differentiam, sicut didicimus, dei populos instruamus. Ab universis episcopis
dictum est: Plane sic accipimus, sic tenemus fidem apostolicam
sequentes.
DE CONTINENTIA
II Aurelius episcopus dixit: Cum in praeterito concilio de continentiae et castitatis moderamine tractaretur, gradus isti
tres conscriptione quadam castitatis per consecrationes annexi sunt: episcopos, inquam, presbyteros et diaconos ita placuit, ut condecet, sacrosanctos antistites ac dei sacerdotes necnon
et
levitas, vel qui sacramentis divinis inserviunt, continentes esse in
omnibus, quo possint simpliciter, quod a deo postulant, impetrare, ut, quod
apostoli docuerunt et ipsa servavit antiquitas, nos quoque custodiamus. Ab
universis
episcopis dictum est: Omnibus placet, ut episcopi, presbyteri et diaconi, vel qui sacramenta
contrectant, pudicitiae custodes etiam ab uxoribus se
absti<B132, f.
52ra>neant. Ab omnibus dictum est: Placet, ut in omnibus et ab omnibus pudicitia custodiatur, qui altario inserviunt.
<E97,
f. 270rb> UT
CHRISMA ET BENEDICTIO PUELLARUM ET RECONCILIATIO POENITENTIUM A PRESBYTERIS NON FIAT.
III
Fortunatus episcopus dixit: Si iubet sanctitas vestra,
suggero, <V341, f. 30va> nam memini praeterito concilio
fuisse
statutum, ut chrisma vel reconciliatio poenitentium necnon et puellarum
consecratio a presbyteris non fiat. Si quis
autem
emerserit hoc faciens, quid de eo statuendum sit? Aurelius episcopus dixit: Audivit dignatio
vestra suggestionem fratris et coepiscopi nostri
Fortunati, quid ad haec dicitis? Ab universis
episcopis dictum est: Chrismatis confec<V630, f.
99ra>tio et
puellarum consecratio a presbyteris non fiat, vel
reconciliare quemquam in publica missa presbytero non licere, hoc omnibus
placet.
<O93, f. 49va> DE HIS, QUI IN PERICULO POSITI
RECONCILIANTUR
IIII
Aurelius episcopus dixit: Si quisquam in
periculo fuerit constitutus et se reconciliari divinis altaribus petierit, si episcopus
absens fuerit, debet utique presbyter consulere episcopum, et sic periclitantem eius praecepto reconciliare, quam rem debemus salubri consilio roborare.
Ab
universis episcopis dictum est: Placet, quod sanctitas vestra necessario
nos
instruere dignata est.
V Felix episcopus Selemselitanus dixit: Etiam si hoc placet
sanctitati
vestrae, insinuo, ut dioceses, quae numquam episcopos acceperunt, non habeant, et illa diocesis, quae aliquando habuit, habeat
proprium. Et si accedente tempore, crescente fide dei populus
multiplicatus desideraverit proprium habere rectorem, eius
videlicet voluntate, in cuius potestate est diocesis constituta, habeat
episcopum. Secundum autem hanc prosecutionem sanctitas vestra aestimet, quid fieri debeat. Geneclius episcopus dixit: Si placet,
insinuatio
fratris et coepiscopi nostri Felicis ab omnibus
confirmetur.
Ab universis episcopis dictum est: Placet.
DE HIS, QUI IN ACCUSATIONEM MAIORIS NATU VENIUNT, ET UT EPISCOPUM NULLI
CRIMINOSO LICEAT ACCUSARE
VI Numidius
episcopus Massilitanus dixit: Praeterea sunt quamplurimi non bonae conversationis, qui existimant maiores natu vel
episcopos <E97, f. 270va> passim vageque in accusationem pulsandos: debent tam facile admitti <W411, f. 44r> necne? Aurelius episcopus dixit: Placet igitur caritati vestrae, ut is, qui
aliquibus sceleribus irretitus est, vocem
adversus <V1341, f. 30vb>
maiorem natu non habeat accusandi? Ab
universis episcopis dictum est: Si criminosus est, non admittatur, omnibus placet.
<B132, f. 52rb>
DE HIS, QUI MERITO FACINORUM SUORUM AB ECCLESIAE CONGREGATIONE PELLUNTUR
VII
Felix
episcopus Selemselitanus dixit: Illud autem vestrae suggero
sanctitati, ut hi , qui pro facinoribus suis de
ecclesia
pelluntur et ausi fuerint aut ad comitatum pergere aut ad iudicia
publica prosilire, aut si forsitan ecclesiae catholicae limina
conturbare episcopus vel clericus cuiuslibet
plebis eos sine consensu susceperit, de his, quid censetis? Epigonius episcopus Bullensium
regionum dixit: Si quis episcopus communionem
tenens catholicam huiusmodi <V630, f. 99rb> homines vanis blandimentis incedentes temere susceperit, sciat cum his reiectis esse depravatum vel damnatum. Geneclius episcopus dixit: Ergo recte
suggerunt
fratres et coepiscopi nostri, ut, qui merito facinorum suorum ab
ecclesia pulsi sunt, si ab aliquo episcopo aut presbytero vel clerico fuerint in communione suscepti, etiam ipse pari cum eisdem crimine teneatur obnoxius, refugientes sui episcopi regulare iudicium? Ab
universis dictum est: Omnibus placet.
DE PRESBYTERIS, QUI A PROPRIIS
CORRIPIUNTUR EPISCOPIS
VIII
Alipius episcopus ecclesiae Tagastensis legatus
provinciae Numidiae dixit: Nec illud praetermittendum est, ut,
si quis forte presbyter ab episcopo suo correptus aut excommunicatus, tumore vel
superbia inflatus, putaverit separatim se deo sacrificia offerenda vel aliud
erigendum altare contra ecclesiasticam fidem disciplinamque
crediderit agendum, non exeat impunitus. Valentinus primae sedis provinciae Numidiae
dixit: Necessario disciplinae ecclesiasticae et fidei
congrua sunt, quae frater noster Alipius prosecutus est. Proinde, quid exinde videtur vestrae dilectioni, edicite. Si quis presbyter contra episcopum suum
inflatus scisma fecerit, anathema sit. Ab universis
episcopis dictum est: Si quis presbyter a praeposito suo
excom<E97,
f. 270vb>municatus vel correptus fuerit, debet utique apud
vicinos
episcopos conquaeri, ut ab ipsis eius causa possit audiri ac per ipsos suo episcopo reconciliari. Quod,
nisi
fecerit, sed superbia, quod absit, inflatus
secernendum se ab episcopi sui communione duxerit ac separatim
cum aliquibus scisma faciens sacrificium deo obtulerit, loco amisso
anathema habeatur et locum <V1341, f. 31ra>
amittat. Nihilominus et de civitate et congregatione, in qua fuerit,
longius
repellatur, ne vel ignorantes vel simpliciter viventes serpentina
fraude decipiat, quoniam secundum apostolum ecclesia una est,
una fides, unum baptisma. Et si querimoniam iustam <B132, f.
52va> adversus episcopum non habuerit, inquirendum erit.
VIIII
Numidius episcopus Maxilitanus dixit:. In quibusdam locis sunt
presbyteri, qui aut ignorantes simpliciter aut dissimulantes audaciter
<O93, f. 49vb> praesente et inconsulto episcopo cum plurimis in
domiciliis agant agenda, quod disciplinae et incongruum esse cognoscit sanctitas
vestra. Geneclius <V630, f. 99va> episcopus dixit: Fratris et coepiscopi nostri dignae satisfactioni respondere non moremur. Ab universis episcopis
dictum est: Quisquis presbyter inconsulto episcopo agendam in quolibet loco voluerit celebrare, ipse honori suo
contrarius
exsistit.
SI QUIS EPISCOPUS ABSQUE TEMPORE SYNODI
IN CRIMINE DETRACTUS FUERIT, A DUODECIM EPISCOPIS AUDIATUR
X Felix
episcopus Selemselitanus dixit: Etiam hoc adicio secundum statuta veterum conciliorum, ut si quis episcopus,
quod non optamus, in reatum aliquem incurrerit et fuerit
ei
nimia necessitas non posse plurimos congregare, ne in crimine remaneat,
a duodecim episcopis audiatur et a sex presbyter et a tribus diaconus cum proprio suo episcopo. Geneclius episcopus dixit: Quid ad haec dicit sanctitas
vestra? Ab universis episcopis dictum est: A nobis veterum statuta debere servari.
X Victor episcopus Abziritanus dixit: Roboranda est ecclesiastica
disciplina, ne quisquam episcoporum alterius plebes vel diocesim sua importunitate
pulsare
debeat. Qui hoc facere temptaverit,
<E97,
f. 271ra> quemadmodum coercendus est? Geneclius episcopus dixit: Et lex sancta
prohibet, et ipsa veritas definit non debere quemquam aliena concupiscere.
Proinde, quid etiam vobis omnibus placeat, propria voce signate. Ab universis episcopis
dictum est: Placet et secundum divinae legis et sancti evangelii auctoritatem, ut
nemo
nostrum alienos limites transgrediatur.
XII
Numidius episcopus Maxilitanus dixit: Aliqui
episcopi usurpatione quadam existimant contempto primate cuiuslibet
provinciae sive ad desiderium populi episcopum
ordinare sine litteris ad se primae cathedrae manentibus neque postea acceptis. Quid de hoc statuat sanctitas vestra? Geneclius episcopus dixit: Quoniam communis
est
honorificentia, quae unicuique servari oportet et ipsum fratrem vestrum pronuntiare. Ab universis episcopis dictum est:
Placet omnibus, ut inconsulto primate
cuiuslibet provinciae tam facile nemo
praesumat,
licet cum multis episcopis in quocumque loco sine eius, ut
dictum
est, <B132, f. 52vb> praecepto episcopum ordinare. Si autem necessitas
fuerit,
tres episcopi, in quocumque loco sint, cum primatis praecepto ordinare debeant episcopum.
<W411,
f. 46r> XIII Geneclius episcopus dixit: Omnia ergo, quae a coetu gloriosissimo statuta sunt, placet ab omnibus custodiri? Ab universis episcopis dictum est:
Placet, ut custodiantur ab omnibus. Geneclius episcopus dixit: Si, quod non
opinamur, ab aliquo fuerint violata, quid statuitis, quid fieri debeat? <V630, f.
99vb> Ab
universis episcopis dictum est: Qui contra suam professionem vel
subscriptionem venerit, ipse se ab hoc coetu separabit. Geneclius episcopus dixit: Gratulemur deo
nostro
praestante, quod pro statu ecclesiae catholicae cuncta nos
salubri consilio servanda decrevimus. Et ideo, quae ab omnibus sunt
dicta, propria debemus subscriptione roborari. Ab universis episcopis dictum est:
Fiat, fiat. Et subscripserunt.
O93, f. 49vb; V630, f.
99vb, W411, f. 45r; V1341, f. 31rb; B132, f. 53ra; E97, f. 271ra