O93, f. 53ra; V630,
f. 106ra; W411, f. 55r; B132, f. 61ra; V1341, f. 37ra; E97, f. 277ra
CONCILIUM CARTAGINENSE AFRICAE QUINTUM
HABITUM AB EPISCOPIS LXXIIII ERA CCCCXXXVIII
INCIPIUNT TITULI
I De accusatoribus.
II De clericis pro
crimine suo damnatis, ut a quolibet non
defensentur.
<E97,
f. 277rb> III De sacerdotibus et
levitis, ut ab uxoribus se contineant.
IIII De clericis ad
testimonium non pulsandis.
V De rebus ecclesiae
sine consulto metropolitani
episcopi non alienandis.
VI Ut nullus episcopus
relicta cathedra in diocesi resideat.
VII De his, qui nullo
testimonio se baptizatos noverunt, ut baptizentur.
Similiter de consecratione
ecclesiarum faciendum est.
VIII De tempore paschali
seu concilii.
VIIII De intercessoribus,
ne cathedram morientis episcopi diu retineant, <V1341, f.
37rb> sed infra annum sacerdotem provideant.
<B132,
f. 61rb> X De defensore ecclesiarum a principe postulando.
XI Ut episcopi ad diem
concilii occurrant.
XII Ut lapsis
sacerdotibus manus eis sicut
laicis non imponatur.
XIII De clericis
excommunicatis, quamdiu eis asserere liceat.
XIIII De clericis vel
monachis ab alio episcopo ordinatis.
XV De basilicis, quae
sine martyrum reliquiis dedicatae sunt.
XVI De idolatriis
destruendis.
<O93,
f. 53rb> POST CONSULATUM placuit , ut die VI Kal.
Iul. Carthagine in secretario
basilicae restitutae subter inserta
statuerentur, cum Aurelius episcopus unacum episcopis suis consedisset
adstantibus diaconibus constituta sunt haec, quae in subsequente concilio definita
sunt:
I In principio
statuendum est, ut accusatoribus de inimici domo
prodeuntibus, vel qui cum inimicis morantur, non credatur, nec ab
accusatis recipiantur, dein qui forte in
ecclesia quamlibet causam iure apostolico ecclesiis imposito agere
voluerit et fortasse discissio clericorum uni parti displicuerit, non
liceat clericum in iudicium ad
testimonium devocari eum, qui cognitor vel praesens fuit et nulla ad testimonium
dicendum ecclesiastici cuiuslibet persona pulsetur.
II
Et illud statuendum, ut nullae accusationes
a iudicibus audiantur ecclesiasticis, quae legibus saeculi prohibentur,
et ut, si quis cuiuslibet honoris clericus iudicio episcoporum quocumque crimine
fuerit damnatus, non liceat eum sive ab ecclesiis, quibus praefuit, sive a quolibet
homine defensari, interposita poena <V630, f.
106rb> damni pecuniae atque honoris, quo nec aetatem nec
sexum excusandum esse praecipimus.
III
Praeterea, cum de quorumdam
clericorum quamvis erga uxores proprias incontinentia
referretur, <E97, f. 277va> placuit episcopos et
presbyteros et
diaconos secundum priora statuta etiam ab uxoribus continere, quod,
nisi fecerint, ab ecclesiastico removeantur officio. Ceteros autem <W411, f.
55v> clericos ad hoc non
cogi, sed secundum
uniuscuiusque ecclesia consuetudinem observari debere.
IIII
Placuit etiam, ut rem ecclesiae nemo vendat. Quod si aliqua necessitas
cogit, hanc insinuandam esse primati
provinciae, ut cum statuto numero episcoporum, utrum
faciendum sit, arbitretur. Quod si tanta urguet necessitas ecclesiae,
ut non possit ante consulere, saltem post factum
curiositatem habeat et vicinis episcopis hoc ante indicare et ad concilium referre
eas ecclesiae
necessitates. Quod si non
fecerit, reus concilii venditor teneatur.
V
Placuit, ut nemini sit facultas relicta principali
cathedra, ad aliquam ecclesiam in diocesi constitutam se conferre vel in re propria diutius,
quam oportet, constitutum curam vel frequentationem propriae cathedrae
neglegere.
VI
Placuit de infantibus, quoties non inveniuntur certissimi testes, qui
eos baptizatos esse sine dubitatione testentur, neque ipsi sunt per
aetatem idonei de traditis sibi sacramentis
respondere absque ullo scrupulo eos esse baptizandos, ne ista trepidatio
eos faciat sacramentorum purgatione privari. Hinc enim legati Maurorum fratres
nostri consuluerunt, quia multos tales a barbaris redimunt.
Similiter et de ecclesiis,
quotiens super earum consecratione hesitatur, agendum est, id
est, ut sine ulla trepidatione consecrentur.
VII
Placuit, ut dies venerabilis paschae formatarum subscriptione omnibus intimetur,
dies vero concilii XI Kal. Novembris servetur et scribendum ad
singularum quarumque provinciarum primates, ut, quando
<V630, f. 106va> apud se concilium congregant, istum diem
non
impediant.
VIII
Item constitutum est, ut nulli intercessori licitum sit cathedram, cui intercessor
datus est, quibuslibet populorum studiis vel seditionibus retinere, sed dare
operam, ut intra annum eisdem
episcopum praevideat. Quod si neglexerit, anno
exempto <E97, f.
277vb> interventor alius tribuatur.
VIIII
Ab imperatoribus
universis visum est postulandum propter afflictionem pauperum, quorum
molestiis sine intermissione fatigatur ecclesia, ut defensores eis
adversus potentias divitum cum episcoporum provisione delegentur.
X
Item placuit, ut, quotiescumque
concilium congregandum est, episcopi, qui neque
aetate neque aegritudine neque
alia graviori necessitate impediuntur, competenter occurrant
primatibusque suarum provinciarum intimetur, ut de
universis episcopis vel duae vel tres turmae fiant ac de singulis turmis
vicissim, quotquot electi fuerint, ad diem concilii instantissime
occurrant. Quod si non potuerint occurrere, excusationes suas in
tractatoria subscribant, vel si post
adventum tractatoriae aliquae necessitates repente forsitan <V1341,
f. 37vb> ortae fuerint, nisi rationem impedimenti sui apud suum
primatem reddiderint, ecclesiae communione debere esse contentos.
<O93,
f. 53va> XI Item confirmatum est, <W411, f.
56r> ut, si quando presbyteri vel diaconi in aliqua graviori culpa convicti
fuerint, qua eos a ministerio
necesse sit removeri, non eis manus tamquam poenitentibus vel
tamquam fidelibus laicis imponatur, neque umquam
permittendum, ut rebaptizati ad
clericatus gradum promoveantur.
XII
Rursus constitutum est, ut quoties clericis convictis et confessis in aliquo crimine
vel propter eorum, quorum verecundiae parcitur vel
propter ecclesiae opprobrium aut insolentem insultationem hereticorum atque
gentilium, si forte causae suae adesse voluerint et innocentiam suam
asserere, intra annum excommunicationis hoc faciant. <V630, f.
106vb> Si vero intra annum causam suam purgare contempserint, nulla eorum vox penitus audiatur.
XIII
Item placuit, ut, si quis de alterius
monasterio repertum vel ad clericatum
promovere voluerit, vel in suo monasterio
maiorem monasterii constituere, episcopus, qui hoc fecerit, a ceterorum
communione <E97, f. 278ra> seiunctus, suae tantum plebis communione contentus sit et
ille neque clericus neque praepositus perseveret.
XIIII Item placuit, ut
altaria, quae passim per
agros aut vias tamquam memoriae martyrum constituuntur, in quibus nullum
corpus aut reliquiae martyrum conditae
probantur, ab episcopis, qui
eisdem locis praesunt, si fieri potest, evertantur. Si autem hoc propter tumultus populares non sinitur, plebes
tamen admoneantur, ne illa loca
frequentent, ut, qui recte sapiunt,
nulla ibi superstitione devincti teneantur. Et omnino nulla memoria
martyrum probabiliter acceptetur, nisi
ubi corpus aut aliquae reliquiae sunt aut origo
alicuius habitationis vel possessionis vel passionis
fidelissima origine traditur. Nam quae per somnia et per inanes quasi
revelationes quorumlibet hominum ubicumque constituuntur altaria,
omnimodo reprobentur.
XV Item placuit ab
imperatoribus gloriosissimis peti, ut reliquiae idolatriae non
solum in simulacris, sed in quibuscumque locis vel lucis vel arboribus
omnimodo deleantur.
Aurelius episcopus
ecclesiae Carthaginis supra compraehensis in nostro concilio statutis
subscripsi; similiter LXXII episcopi subscripserunt.
O93, f. 53 va;
V630,
f. 106vb, W411, f. 56r; V1341, f. 37vb; E97, f. 278ra