[Home]
[Überblick]
Handschriftenverzeichnis

Handschriftenbeschreibungen
[Text]
[Übersetzungen]
[Capitula Angilramni]
[Collectio Danieliana]
[Lizenz]
[Kontakt]
[Links]
[Impressum]
[Inhalt]

Projekt Pseudoisidor

Pseudoisidor

Capitula Angilramni

Collectio Danieliana

Pseudoisidor Teil I

Pseudoisidor Teil II

Pseudoisidor Teil III

7. Konzil von Karthago

Inhaltsverzeichnis

1. Konzil von Arles

Die Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition finden Sie hier.

Konzil von Mileve

O93, f. 56va; V630, f. 112rb; W411, f. 64v; B132, f. 33rb; V1341, f. 42vb; E97, f. 283va

INCIPIUNT1 TITULI CONCILII2 MILEVITANI

I Contra Pelagianos, qui dicunt etiam sine peccato mori potuisse Adam.

II Quod iuxta apostoli testimonium etiam parvuli, qui nihil peccati adhuc commiserunt, omnes in peccatorum3 remissione4 veraciter baptizentur.

III Quod5 gratia dei non solum peccata dimittat6, sed etiam adiuvet7 ne committantur.

IIII Quod per8 gratiam dei sciamus, quid facere debeamus, et diligere, ut faciamus.

V Quod gratia9 dei praestet10, ut lex impleatur, non, sicut ait11 Pelagius12, facile13, quasi14 sine15 gratia dei difficilius possit impleri.

VI Quod iuxta sententiam Iohannis evangelistae nemo sit, qui esse possit sine peccato.

VII Quod unicuique etiam iusto non solum pro aliis, sed et16 pro semetipso dicere oporteat: Dimitte nobis debita nostra.

<V1341, f. 43ra> VIII Quod a17 sanctis veraciter dicitur: Dimitte nobis debita nostra.

VIIII Quod18 ad19 communes causas ecclesiae generale concilium congregare20 oporteat, in privatis vero causis speciale unuscuiusque provinciae.

X Ut epistolas ad concilium <W411, f. 65r> evocandum21 metropolitanus subscribat et dirigat.

XI Ut de hereticis22 vel23 infidelibus, quicquid in concilio constituitur, a principe impetretur24.

<V630, f. 112rb> XII Ut preces vel orationes compositae, nisi probatae fuerint in concilio, non dicantur25.

XIII Ut posteriores anterioribus episcopis non praeferantur26 nec inconsulto27 primatibus suis aliquid agere praesumatur28.

XIIII Ut episcopi pro tempore consecrationis suae litteras ab ordinatoribus habeant.

XV Ut ubi quis primum legerit29, ibi permaneat clericus.

XVI Ut pro causis ecclesiarum exsecutores30 vel advocati a principe postulentur.

XVII Ut neque dimissus31 neque dimissa alteri coniungatur32.

XVIII De his, qui in sua provincia non communicant33, alibi non34 communicent35.

XVIIII De clericis, qui apud principem saeculare36 iudicium aut synodale imploraverint.

XX Ut sine formatis nemo ad comitatum proficiscatur, vel qualiter fiant37 formatae.

XXI De episcopis, qui38, quod39 repetere poterant, praetermissa40 synodo invaserint.

XXII De clericis, qui de iudicio41 episcoporum suorum conquaeruntur.

XXIII De his, qui apud hereticos poenitentiam acceperunt.

XXIIII De episcopis negligentibus adversus hereticos.42

XXV43 Unde supra.

<B132, f. 33va> XXVI44 De virginibus, qui45 infra viginti quinque46 annos necessitate cogente velantur.

XXVII47 De episcopis, qui post acta Carthaginensi48 49 synodo retenti sunt ad reliqua peragenda50.51

INCIPIT52 CONCILIUM MILEVITANUM53 SUB ARCHADIO ET HONORIO IMPERATORIBUS GLORIOSISSIMIS ACTUM54

<B132, f. 33vb> <E97, f. 283vb> Gloriosissimis imperatoribus Arcadio55 et Honorio augustis56 vv57. consulibus. VI Kal. Septembr. in civitate Milevitana58, in secretario basilicae, cum Aurelius episcopus ecclesiae Cartaginis59 in concilio universali consedisset60, adstantibus diaconibus61, Aurelius62 episcopus dixit: Quoniam ecclesiae sanctae unum est corpus omniumque membrorum caput est unum63, factum est64 volente domino65 ac66 67 nostram infirmitatem iuvante68, ut ad hanc ecclesiam veniremus dilectionis et fraternitatis gratia invitati. Unde quaeso caritatem vestram, quia ita credendum est, quod noster accessus ad vos nec superfluus nec69 insuavis est cunctis70. Ideoque71 pariter quaedam de causis fidei, unde <V1341, f. 43rb> nunc quaestio Pelagianorum72 <V630, f. 112va> imminet, in hoc coetu sanctissimo primitus tractetur73, deinde subsequantur74 et aliqua quae disciplinae ecclesiasticae necessaria exsistunt.

QUOD75 ADAM NON76 SIT FACTUS A DEO MORTALIS

I Placuit igitur omnibus episcopis, qui fuerunt in hac sancta <O93, f. 56vb> synodo, constituere haec, quae in praesenti concilio definita sunt, ut quicumque dicit: Adam primum hominem mortalem factum ita, ut, sive peccaret sive non peccaret, moreretur77 in corpore, hoc est de corpore exiret, non peccati merito, sed necessitate naturae, anathema sit.

QUOD78 PARVULI IN PECCATORUM REMISSIONE BAPTIZENTUR

II Item placuit, ut quicumque parvulos recentes ab uteris matrum baptizandos negat79 aut dicit80 in81 remissionem82 quidem <W411, f. 65v> peccatorum eos baptizari83, sed nihil ex Adam trahere orginalis peccati, quod lavacro regenerationis expietur84, unde fit85 consequens, ut in eis forma baptismatis86 in remissionem87 peccatorum non vera, sed falsa intellegatur88, anathema sit, quoniam non aliter intellegendum est, quod ait apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in89 mundum et90 per peccatum mors, et ita in omnes91 homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt, nisi quemadmodum ecclesia catholica <B132, f. 34ra> ubique diffusa semper92 intellexit93. Propter hanc enim regulam fidei etiam parvuli, qui nihil peccatorum in semet<E97, f. 284ra>ipsis94 adhuc committere potuerunt95, ideo96 in peccatorum remissione97 veraciter baptizantur98, ut in eis regeneratione99 mundetur, quod generatione traxerunt.

QUOD100 GRATIA DEI NON SOLUM REMISSIONEM TRIBUIT PECCATORUM101, SED ETIAM PRAESTAT102 ADIUTORIUM, NE PECCETUR

III Item placuit, ut103, quicumque dixerit gratiam104 dei, qua iustificamur105 per Iesum Christum dominum nostrum ad solam remissionem peccatorum valere, quae iam commissa sunt106, non etiam ad adiutorium107, ut non committantur108, anathema sit.

QUOD109 PER GRATIAM DEI SCIAMUS, QUID FACERE DEBEAMUS; ET DILIGERE, UT FACIAMUS

IIII Item110 quisquis111 dixerit eandem gratiam dei112 per Iesum Christum dominum nostrum propter hoc tantum nos adiuvare ad non peccandum, quia per ipsam113 nobis revelatur et114 aperitur intellegentia115 mandatorum, ut sciamus, quid appetere, quid vitare debemus116, non autem per illam nobis praestari117, ut118, quod faciendum cognoverimus, etiam facere debeamus119 atque valeamus, anathema sit. Cum enim dicat <V1341, f. 43va> apostolus: Scientia inflat, caritas vero aedificat, valde impium est, ut credamus ad eam, quae inflat, nos habere gratiam Christi et120 ad eam121, quae aedificat, non habere, cum sit utrumque donum dei et scire, quid facere debeamus122, et diligere, ut faciamus, ut aedificante caritate scientia123 non possit124 inflare. Sicut autem de deo scriptum est: Qui125 <V630, f. 112vb> docet hominem126 scientiam, ita127 etiam scriptum est: Caritas ex deo est.

QUOD128 SINE GRATIA129 DEI NIHIL BONI POSSIMUS IMPLERE

V Item placuit, ut, quicumque130 dixerit ideo nobis gratiam131 iustificationis dari, ut, quod facere per liberum iubemur arbitrium, facilius possimus implere per gratiam, tamquam etsi gratia non daretur, non quidem facile, sed tamen possimus132 etiam sine illa implere divina mandata, anathema sit. De fructibus enim mandatorum dominus loquebatur, ubi non ait: Sine me difficilius potestis facere, sed ait: Sine me nihil potestis facere.

QUOD133 IUXTA SENTENTIA134 IOHANNIS EVANGLISTAE NEMO SIT, QUI ESSE POSSIT SINE PECCATO

VI135 Si <E97, f. 283rb> dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et veritas in nobis non est. Quisquis sic accipiendum putaverit, ut dicat propter humilitatem non136 oportere dici nos non habere peccatum137, non quia veritas138 est, anathema sit. Sequitur enim apostolus et adiungit: Si autem confessi fuerimus peccata nostra, <W411, f. 66r> fidelis est et iustus, qui remittat nobis peccata et mundet nos ab omni iniquitate, ubi satis apparet hoc non tantum humiliter, sed etiam veraciter dici. Poterat enim139 apostolus <O93, f. 57ra> dicere: Si dixerimus, quia non140 habemus peccatum, nos ipsos extollimus, et humilitas in nobis non141 est. Sed cum ait: Nos ipsos decipimus et veritas in nobis non est, satis ostendit eum, qui dixerit se non habere peccatum, non verum loqui sed falsum.

QUOD142 UNICUIQUE, ETIAM IUSTO, NON SOLUM PRO ALIIS, SED ET PRO SEMETIPSO DICERE OPORTEAT: DIMITTE NOBIS DEBITA NOSTRA

VII Item placuit, ut, quicumque dixerit in oratione dominica, ideo dicere sanctos: Dimitte nobis debita nostra, ut non pro seipsis hoc dicant, quia non est eis iam necessaria ista petitio, sed pro143 aliis, qui sunt in suo populo peccatores, <B132, f. 34rb> et ideo non dicere unumquemque144 sanctorum: Dimitte mihi debita mea, sed dimitte nobis debita nostra, ut hoc pro aliis potius quam pro se iustus145 petere intellegatur, anathema sit. Sanctus enim <V1341, f. 43vb> et iustus erat apostolus Iacobus146, cum147 dicebat: In multis enim offendimus omnes. Nam quare additum148 est omnes, nisi ut ista sententia conveniret et149 psalmo, ubi legitur: Ne150 intres in iudicium cum servo tuo, quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Et in oratione sapientissimi Salomonis: Non est homo, qui non peccet151. Et in libro sancti Iob: In manu omnis hominis signat, ut sciat omnis homo infirmitatem suam. Unde etiam Daniel sanctus et iustus, cum in oratione pluraliter diceret: Peccavimus, iniquitatem fecimus, et cetera, quae ibi veraciter et humiliter confitetur, ne putaretur, quemadmodum quidam sentiunt, hoc non de suis, sed de populi sui potius dixisse peccatis, postea dixit: Cum orarem et confiterer peccata mea et peccata <V630, f. 113ra> populi mei <E97, f. 284va> domino deo meo, noluit dicere peccata nostra, sed152 populi sui dixit et sua, quoniam futuros istos, qui tam male intellegerent, tamquam propheta praevidit.

QUOD153 VERACITER A SANCTIS DICATUR: DIMITTE NOBIS DEBITA NOSTRA

VIII Item placuit, ut quicumque ipsa verba dominicae orationis, ubi dicimus: Dimitte nobis debita nostra, ita volunt a sanctis dici, ut humiliter, non veraciter154 hoc dicatur, anathema sit. Quis enim ferat155 orantem et non hominibus, sed ipsi domino mentientem, qui labiis sibi dicit dimitti156 velle, et corde dicit, quae sibi dimittantur157, debita non habere?

HUCUSQUE158 DE FIDE159 CAPITULA CONTRA PELAGIANOS, NUNC REGULAE TRACTANTUR ECCLESIASTICAE160.

VIIII161 Placuit162, non sit ultra fatigandis163 fratribus anniversaria necessitas, <W411, f. 66v> sed quoties exegerit causa communis, id est totius Africae, undecumque ad hanc sedem pro concilio datae litterae fuerint, congregandam esse synodum in ea provincia, ubi opportunitas persuaserit, causae autem, quae communes non sunt, in suis provinciis iudicentur.

X Placuit etiam164 peti165, ut omnium episcoporum166 167 epistolis omnibus de concilio dandis sanctitas tua sola subscribat.

XI Placuit168 et illud169 adversus hereticos et paganos vel eorum superstitiones170, ut171 legati172 missi de hoc173 glorioso concilio, quicquid utile praeviderint174, a175 gloriosissimis principibus176 impetrent.

XII Placuit etiam et177 illud, ut preces vel orationes seu missae, quae178 probatae fuerint in concilio, sive praefationes179 sive commendationes seu manus impositiones ab omnibus celebrentur180, nec aliae181 omnino dicantur in ecclesia, nisi quae182 <V1341, f. 44ra> a prudentioribus tractatae183 vel comprobatae in synodo fuerint, ne forte aliquid contra fidem vel184 per ignorantiam vel per minus185 studium sit compositum.

XIII Valentinus186 episcopus dixit: Si permittit bonum patientiae vestrae187, prosequar ea, quae necessaria sunt ecclesiasticae disciplinae. Scimus enim sic188 inviolate189 semper190 permansisse <B132, f. 34va> ecclesiasticam disciplinam, ita191 ut nullus fratrum prioribus suis se aliquando auderet anteponere, sed officiis legitimis id semper exhibitum est prioribus, quod ab insequentibus <E97, f. 284vb> rationabiliter semper acciperetur. Hunc ordinem iubeat sanctitas vestra melius192 vestris interlocutionibus roborare. Aurelius episcopus dixit: Non decuerat193 quidem, ut haec repeteremus194, nisi forte exsisterent inconsideratae <O93, f. 57rb> mentes quorumdam, quae ad haec statuenda nostros acuerent195 <V630, f. 113rb> sensus196, sed communis haec causa est, quam insinuavit frater et coepiscopus noster197, ut unusquisque nostrum ordinem198 sibi decretum a deo cognoscat et199 posteriores anterioribus deferant200, nec201 eis202 inconsultis203 aliquid agere praesumant. Qua de re oportet eos, qui putaverint204 spretis maioribus aliquid praesumendum competenter esse ab omni205 concilio coercendos206. Universi episcopi dixerunt: Hic ordo et a patribus et a maioribus est servatus et a nobis deo propitio servabitur salvo207 etiam iure primatus Numidiae et Mauritaniae.

UT208 EPISCOPI, QUI ORDINANTUR; AB ORDINATORIBUS SUIS EPISTOLAS ACCIPIANT, QUAE DIEM ET CONSULEM PRAEFERANT

XIIII Deinde placuit, ut, quicumque deinceps ab209 episcopis ordinantur, litteras accipiant ab ordinatoribus suis manu eorum subscriptas continentes consulem et diem, ut nulla altercatio de posterioribus vel anterioribus210 oriatur.

DE211 HIS, QUI SEMEL IN ECCLESIA LEGERIT212, AB ALIIS NON POSSE PROMOVERI

XV Item placuit, ut, quicumque in ecclesia vel semel legerit, ab alia ecclesia213 ad clericatum non teneatur.

XVI Placuit praeterea, ut214 exsecutoribus in omnibus iustis215 desideriis impertiatur. Placuit etiam, ut petantur216 <W411, f. 57r> a gloriosissimis imperatoribus, ut iubeant iudicibus dare petitos sibi defensores scholasticos217, qui in actu218 sint vel in officio defensionum causarum219 ecclesiasticarum, ut more220 sacerdotum provinciae idem ipsi, qui defensionem ecclesiarum susceperint221, habeant222 facultatem pro negotiis ecclesiarum, quoties necessitas flagitaverit, vel ad obsistendum223 obrepetentibus224 <V1341, f. 44rb> vel ad necessaria suggerenda ingredi iudicum225 secretaria.

UT226 NEQUE DIMISSUS NEQUE DIMISSA ALTERI CONIUNGATUR

XVII Placuit ut227 secundum evangelicam et apostolicam disciplinam228 neque dimissus ab uxore neque dimissa a marito alteri coniungantur229, sed ita maneant aut sibimet230 reconcilientur. Quod si contempserint, ad poenitentiam redigantur, <E97, f. 285ra> in qua231 causa legem imperialem232 petendam233 promulgari.

XVIII Placuit234, quicumque non communicans in propria provincia in aliis provinciis vel transmarinis partibus ad communicandum obrepserit, iacturam communionis vel clericatus excipiat.

DE235 CLERICIS, QUI APUD PRINCIPEM SAECULARE236 IUDICIUM NON SYNODALE IMPLORAVERINT

XVIIII Placuit, ut, quicumque ab imperatore cognitionem237 iudiciorum238 publicorum petierit, honore proprio privetur. Si autem episcopale iudicium ab impera<B132, f. 34vb>tore postulaverit, nihil ei obsit.

UT239 SINE FORMATIS AD240 COMITATUM NEMO PROFICISCATUR, VEL QUALITER FIANT FORMATAE

XX Placuit, ut, quicumque clericus propter necessitatem suam alicubi ad comitatum ire voluerit, formatam ab episcopo suo accipiat. Quod241 si sine formata voluerit pergere, a communione removeatur242. Quod si alicubi243 ei repentina244 necessitas orta fuerit ad comitatum <V630, f. 113va> pergendi, alleget apud episcopum loci eius ipsam necessitatem et de hoc scripta245 eiusdem episcopi deferat246. Formatae autem, quae a primatibus vel247 a quibuscumque episcopis248 clericis249 propriis dantur, habeant diem paschae. Quod si adhuc eiusdem anni paschae dies incertus est250, ille251 praecedens adiungatur252, quomodo solet253 post consulatum254 in publicis gestis255 adscribi.

DE256 HIS, QUI IN PLEBES, QUAS AD SE PUTANT PERTINERE257, IN CONVENTIS HIS258, A QUIBUS TENENTUR, IRRUERINT

XXI Item259 placuit, ut quicumque260 episcopi quascumque ecclesias vel plebes, quas ad suam cathedram aestimant261 pertinere262, non ita repetunt263, ut causas suas episcopis iudicantibus agant, sed264 alio retinente irruerint sive265 volentibus sive nolentibus plebibus, causae suae detrimentum patiantur266, et quicumque iam hoc fecerunt267, si nondum est inter episcopos finita contentio, sed adhuc inde contendunt, ille inde discedat, quem constiterit268 praetermissis269 iudiciis270 ecclesiasticis <O93, f. 57va> <V1341, f. 44va> irruisse, nec sibi quisque271 blandiatur, si a primate272, ut retineat, litteras impetrarit, sed sive habeat litteras sive non habeat, conveniat eum, qui tenet et eius litteras accipiat, ut eum273 appareat pacifice tenuisse ecclesiam ad se pertinentem. Si autem ille274 aliquam quaestionem retulerit, per episcopos <E97, f. 285rb> iudices causa finiatur, sive quos275 eis276 primates277 dederint278 sive quos ipsos279 vicinos ex280 consensu delegerint.

DE281 CLERICIS, QUI DE IUDICIIS282 EPISCOPORUM SUORUM CONQUAERUNTUR

XXII Item placuit, ut presbyteri, diaconi vel ceteri inferiores <W411, f. 67v> clerici in causas283, quas habuerint, si de iudiciis episcoporum suorum quaesti fuerint, vicini episcopi eos audiant et inter eos, quicquid est, finiant284 adhibiti285 ab eis ex consensu episcoporum suorum. Quod286 si287 et ab eis provocandum putaverint, non provocent, nisi ad Africana concilia vel ad primates288 provinciarum suarum. Ad transmarina autem, qui putaverint289 appellandum, a nullo intra290 Africam in291 communione292 suscipiatur.

XXIII Placuit, ut quicumque conversus ab hereticis293 dixerint294 se apud eos poenitentiam accipere295, unusquisque catholicus episcopus requirat, ubi et ob quam296 causam apud eosdem297 hereticos poenitentiam susceperit298, ut299 cum certis documentis hoc ipsum sibi approbaverit pro qualitate peccati, sicut eisdem300 episcopo catholico visum fuerit, tempus poenitentiae vel reconciliationis decernat301.

XXIIII Item302 placuit, ut, quicumque neglegunt303 loca ad suam cathedram pertinentia304 in305 catholicam unitatem <B132, f. 35ra> lucrari, conveniantur a306 diligentibus vicinis episcopis, ut id agere non morentur307. Quod si intra sex menses a die conventionis308 non haec309 fecerint, qui potuerit eas310 lucrari, ad ipsum pertineant ita sane, ut, si ille, ad quem pertinuisse videbantur, probare potuerit311 magis illius electam312 <V630, f. 113vb> neglegentiam ab hereticis, ut313 impune ibi sint et suam diligentiam fuisse praeventam, ut314 eo modo eius cura sollicitior315 vitaretur, cum hoc iudices episcopi cognoverint, suae cathedrae loca restituant. Sane si episcopi, inter quos causa versatur, diversarum sunt provinciarum, ille primas316 317 det iudices, in cuius provincia est locus, de quo contenditur318. Si autem ex communi placito vicinos iudices elegerint, aut unus eligatur aut tres. Quod319, si tres elegerint, aut omnium sententiam320 sequantur321 aut duorum.

<V1341, f. 44vb> QUOD322 ELECTORUM IUDICUM SENTENTIA SPERNI NON DEBET323

A324 iudicibus autem, quos communis consensus <E97, f. 285va> elegerit, non liceat provocare325. Et quisquis probatus fuerit pro326 contumacia327 nolle obtemperare iudicibus, cum hoc primae sedis episcopo fuerit probatum, det328 litteras, ut nullus ei communicet episcoporum, donec obtemperet329.

UT330 SI EPISCOPIS331 IN332 SUAM DIOCESIM COMMUNIONE PRIVETUR333

XXV334 Si in matricibus cathedris episcopus neglegens fuerit adversus hereticos, conveniatur a vicinis episcopis diligentibus, et335 ei336 sua negligentia demonstretur337, ut se excusare non possit. Quod si ex die, quo338 convenitur, intra sex menses, si339 in eius provincia exsecutio340 fuerit et non eos ad unitatem catholicam convertendos curaverit341, non ei communicetur, donec impleat. Si342 autem exsecutor343 ad loca non venerit, non adscribatur episcopo.

DE344 EPISCOPIS, QUI DONATISTAS COMMUNICASSE MENTITI FUERINT345

Si346 autem probatum fuerit347 eum de communione illorum348 fuisse mentitum dicendo eos communicasse, quos eo349 sciente non communicasse constiterit, etiam episcopatum amittat.

DE350 VIRGINIBUS, QUAE INFRA VIGINTI QUINQUE ANNOS NECESSITATE COGENTE VELANTUR

XXVI351 Item placuit, ut, quicumque episcoporum necessitate periclitantis352 pudicitiae virginalis, cum vel petitor potens353 vel raptor aliquis354 formidatur355, vel si etiam aliquo356 <W411, f. 68r> mortis periculoso357 scrupulo358 compuncta fuerit, ne non velata moriatur, aut exigentibus parentibus aut his, ad quorum curam pertinet, velaverit359 virginem seu360 velavit inter361 viginti quinque annos aetatis, non ei obsit concilium, quod de isto numero annorum constitutum est.

DE362 EPISCOPIS, QUI PERACTA CARTHAGINENSI363 SYNODO RETENTI SUNT AD RELIQUA PERAGENDA

XXVII364 Item placuit, ne diutius universi episcopi, qui ad concilium congregati sunt, tenerentur365 ab universo concilio iudices ternos366 de singulis provinciis elegi367 368. Et electi sunt de provincia Carthaginiensi369 Vincentius, Fortunatianus370 et Clarus371, de provincia Numidia372 Alipius, Augustinus373 et Restitutus374, de provincia Bizacena375 cum sancto sene Donatiano <V1341, f. 45ra> primate376 Crisconius377, <E97, f. 285vb> Iocundus et Emelianus378, de Mauri<V630, f. 114ra>tania379 Sitifensi380 Severianus, <B132, f. 35rb> Asiaticus381 et Donatus, de provincia Tripolitana Plautius, qui ex more legatus unus est missus. Qui omnes cum sancto sene Aurelio universa cognoscant, a quo petit382 universum concilium, ut cunctis sive gestis, quae confecta iam sunt, sive383 epistolis384 ipse subscribat.

Et385 subscripserunt: Aurelius episcopus ecclesiae Carthaginiensis386 huic387 decreto consensi et perlecto388 subscripsi, Donatianus Teleptensis primae sedis subscripsi. Agustinus389 Ippone regionis390 subscripsi. Similiter omnes episcopi subscripserunt.391

EXPLICIUNT392 AFRICAE393 CONCILIA.

O93, f. 57vb; V630, f. 114ra; W411, f. 68r; B132, f. 37ra; V1341, f. 45ra; E97, f. 285vb


1 Rubrik CONCILIUM AFRICANAE IN MILEVITANA URBE EDITUM CCXIIII EPISCOPORUM ERA CCCCXL TITULI W411

2 CONCILII MILEVITANI] MILEVITANI CONCILII V630

3 peccatorum remissionem] remissione peccatorum W411

4 remissionem W411

5 Quoniam W411

6 dimittit E97

7 adiuve W411; adiuvat E97

8 per fehlt W411

9 gratia] per gratiam V1341

10 preęest V630

11 ut W411

12 pelagianus korr. aus pelagius V630

13 facere B132

14 quod B132; E97; quasi] quod si V630; quod si korr. aus si V1341

15 sine fehlt W411

16 et fehlt V630; V1341

17 a fehlt O93; W411

18 Ut W411

19 ad fehlt W411

20 congregari W411

21 devocandum W411; V1341

22 heticis B132

23 sive V630; et V1341

24 imperetur E97

25 dicant W411

26 deferantur W411; V1341

27 inconsultis korr. aus inconsulto V630

28 praesumant W411

29 elegerit W411

30 excutores W411

31 dismissus W411

32 coniungantur V1341

33 communicantes W411

34 non fehlt W411

35 communicant W411; V1341

36 secularem W411

37 fiant formatae] formatae fiant V630; B132; V1341; E97

38 qui quod] quidquid W411

39 quo B132; quod korr. aus quo V1341

40 praetermissos W411

41 iudiciis E97

42 folgen folgende Rubriken: XXV Quod electorum iudicum sententia sperni non debeat

XXVI Ut si episcopus neglegat suam diocesim communione privetur

XXVII De episcopis qui donatistas se communicasse mentiti fuerint B132

43 Rubrik fehlt B132

44 XXVIII B132

45 quae V630; W411; B132

46 quinque fehlt B132

47 XXVIIII B132

48 cartaginense W411; cartaginensis E97

49 Carthaginensi synodo] cartaginensis synodi V630

50 peragenda] peragenda EXPLICIUNT TITULI E97

51 folgen folgende Rubriken: XXX De archivo et matricula numidiae

XXXI De quodvuldeo episcopo

XXXII De maximino episcopo

XXXIII In hoc concilio quid egerint episcopi qui ad transmarina legati directi sunt intimatur

XXXIIII De episcopis afrace qui non adfuerunt praesenti concilio

XXXV De episcopis bizacenis

XXXVI De episcopis mauritanie sitifensis

XXXVII De episcopis numidiae

XXXVIII De episcopis tripolitanis

XXXVIIII De conveniendis donatistis

XL Forma conventionis donatistarum

XLI Haec synodus adversus donatistas legationem ad principes dirigit

XLII Quale commonitorium acceperunt legati contra donatistas

XLIII In hoc synodo quę statuta sunt brevis declaratur adnexus

XLIIII Breves causarum

XLV In hoc concilio quaedam de constitutis superioribus corriguntur

XLVI Ut ab electis iudicibus provocare non liceat

XLVII De legtionibus diversarum provinciarum

XLVIII Protestatio maurorum pontificum de promoso

XLVIIII De plebibus que numquam episcopos habuerunt

L De plebibus vel diocesibus ex donatistis conversis

LI De suggestione maurentii episcopi

LII De pacificandis ecclesię romanę et alexandrinę

LIII Concilium contra paganos et hereticos

LIIII Item concilium contra paganos et hereticos

LV Concilium de cognitī episcopi

LVI Concilium contra donatistas

LVII De plebibus conversis a donatistis

LVIII De diocesibus qualiter eas dividant inter se episcopi tam catholici quam qui ex donati parte conversi sunt

LVIIII Ut si qua diocesis episcopos ab heresi liberans triennio possideri nullus eam repetat B132

52 Überschrift fehlt W411

53 MILEVITANUM korr. aus MILIEVITANI V1341

54 ACTUM] actum PROLOGUS E97

55 AFRICANO V W411

56 agustis O93; V1341; AGUSTO W411; augustis] augustis venerabilibus E97

57 V W411; vv.] viris clarissimis E97

58 MELIVITANA W411

59 cartaginensis B132

60 consedisset] consedisset et B132

61 diaconibus fehlt W411; diaconibus] diaconibus idem E97

62 Aurelius episcopus fehlt B132

63 unum fehlt W411

64 est fehlt W411

65 deo B132

66 ad B132; ac korr. aus ad V1341

67 ac nostram infirmitatem iuvante fehlt W411

68 iuvante ut ad hanc ecclesiam korr. aus iuvante V630; V1341

69 nec fehlt W411

70 cunctis] cunctis ut consensum omnium vestrum manifestetur concordari conplacitis decretorum quae iam dudum vel in ipponensi synodo firmata sunt vel postmodum meliori concilio apud cartaginem definita Nunc quoque nobis ex ordine recitentur Tunc demum fraternitatis vestrę concordia luce clarior apparebit si haec quę a nobis superioribus conciliis legaliter definita noscuntur non solum consensu vestro his actis verum et subscriptionibus manifestetis Scippus episcopus primę sedis numidię dixit Credo quod omni fraternitati placuit et statuta sua manu confirmaverunt et subscribendo etiam nobis placere posse et nostra subscriptione firmamus Nicecius episcopus primę sedis mauritanię sitifensis dixit Quę recitata sunt decreta quoniam ratione non carent et sunt approbata cunctis etiam et meę parvitati hęc placent quę quidem propria subscriptione firmabo B132

71 ideo E97

72 pelaginorum W411; pelagianorum korr. aus pelaginorum V1341

73 tractemus E97

74 subsequatur W411

75 Rubrik fehlt V630; W411; B132

76 NON SIT] NON SIT O93

77 moriretur B132

78 Rubrik fehlt V630; W411; B132

79 negant W411

80 dicit] dicit quidem V630

81 in remissionem quidem] quidem in remissionem V630

82 remissione W411

83 baptizare W411

84 expiatur W411

85 sit W411; E97

86 baptismatis korr. aus baptizatis V1341

87 remissionem] remissionem omnium B132

88 intellegantur W411

89 in] in hunc E97

90 et per korr. aus et B132

91 omnes homines korr. aus omnes V630

92 seper W411

93 illexit W411

94 seipsis W411

95 potuerint B132; V1341

96 Idem W411

97 remissionem W411; E97

98 baptizentur B132

99 regenerationem W411

100 Rubrik fehlt V630; W411; B132

101 PECCATOREM V1341

102 PRAESTAT fehlt V630; W411; B132

103 ut fehlt W411

104 gratia W411; gratam korr. aus gratiam V630

105 iustificamus W411

106 sint B132

107 iustorum W411

108 mittatur W411

109 Rubrik fehlt V630; W411; B132

110 Item korr. aus Item placuit O93

111 quisque W411

112 dei fehlt W411

113 ipsam korr. aus ipsum V1341

114 et aperitur W411

115 intellegentia] in diligentia W411

116 debeamus V1341; E97

117 prestavit W411

118 ut fehlt W411

119 debemus W411; diligamus V630; B132; V1341; E97

120 et fehlt V630

121 eadem W411

122 debemus W411

123 scientiam W411

124 possunt B132

125 quo W411

126 omnem W411

127 ita fehlt W411

128 Rubrik fehlt V630; W411; B132

129 GRATIA DEI] DEI GRATIA V1341; E97

130 quicumque dixerit korr. aus quicumque V1341

131 gratia W411

132 possemus W411; E97

133 Rubrik fehlt V630; W411; B132

134 SENTENTIAM V1341; E97

135 VI] VI Item placuit, ut, quod ait sanctus Iohannes apostolus korr. aus VI V630; VI Item placuit, ut, quod ait sanctus Iohannes apostolus E97

136 non fehlt W411

137 peccatum fehlt W411

138 veritas] vere ita W411; E97

139 etenim W411

140 non habemus peccatum] peccatum non habemus V1341; E97

141 non fehlt W411

142 Rubrik fehlt V630; W411; B132

143 interlinear vel ut E97

144 unuquemque B132

145 iustos W411

146 Iacobus fehlt W411

147 qui W411; V1341

148 dictum W411

149 et fehlt W411; E97

150 Non V630

151 peccet] peccet tibi W411

152 sed] sed et W411

153 Rubrik fehlt V630; W411; B132

154 veraciter hoc korr. aus veraciter V1341

155 ferat korr. aus fuerat V1341

156 dimitte B132

157 dimittantur] dimittantur se W411

158 Rubrik fehlt B132

159 FIDE fehlt V1341

160 ęcclesię E97

161 VIIII fehlt V630

162 Placuit] IN PRIMITUS PLACUIT ut W411; PLACUIT] PLACUIT UT V630; In primis placuit ut E97

163 fatigandi W411

164 iam W411

165 peti ut] petito W411; petitu E97

166 episcoporum korr. aus episcoporum suorum V630

167 episcoporum] episcoporum ut W411; E97

168 Placuit] Placuit ut W411

169 illud] illud ut E97

170 subprestitiones W411

171 ut fehlt W411; E97

172 legati missi] legatissimi B132

173 hoc] hoc ad W411

174 providerint E97

175 de W411

176 principis W411

177 et fehlt W411; B132

178 nisi W411

179 pręvationes W411

180 celebrantur W411

181 aliae] alique ex his W411

182 quae fehlt W411

183 tractatae vel comprobatae] tractata conprobata W411

184 vel per korr. aus vel W411

185 minus fehlt W411

186 VALERIANUS W411; alentinus E97

187 nostrae V630

188 sic] in hac ecclesia cartaginensis W411; in hac ęcclesia cartaginiensi E97

189 inviolatam W411

190 semper fehlt V630

191 ita ut korr. aus ita V630

192 melius vestris korr. aus melius V1341

193 docuerat W411

194 repeterem B132

195 acuerunt W411

196 sensos W411

197 noster ut korr. aus noster B132

198 ordinem fehlt W411; V1341

199 ut W411

200 deferant] deferant honorem korr. aus deferant V630

201 nec] nec in B132

202 eis inconsultis] inconsultis primatibus W411

203 inconsultis] inconsultis primatibus V1341

204 putaverunt W411

205 omni concilio] omnibus W411

206 coercendos. Universi episcopi dixerunt: Hic ordo et a patribus fehlt W411

207 salvo etiam iure primatus Numidiae et Mauritaniae fehlt W411

208 Rubrik fehlt V630; W411; B132

209 ab episcopis fehlt W411

210 anterioribus korr. aus anteoribus E97

211 Rubrik fehlt V630; W411; B132

212 LEGERINT korr. aus LEGERIT V1341; legerint E97

213 ecclesia] eclesia si W411

214 ut exsecutoribus fehlt W411

215 iustis fehlt W411

216 petatur E97

217 scholasitcos] ęcclesiasticos vel scolasticos E97

218 actos W411

219 causarum ecclesiasticarum, ut more sacerdotum provinciae idem ipsi, qui defensionem fehlt E97

220 mores W411

221 susciperint W411

222 habeant korr. aus habeat O93

223 obsistendum korr. aus obsitendum V630

224 obrepentibus korr. aus obrepetentibus V630; obrepentibus W411; B132; V1341

225 iudicum korr. aus iudicium V630; iudicium W411

226 Rubrik fehlt V630; W411; B132

227 quoque W411

228 disciplinam] disciplinam ut W411

229 coniungatur V1341; coniungatur korr. aus coniugatur E97

230 sibi W411

231 qua fehlt W411

232 imperialem korr. aus imperalem W411

233 petentem W411; petendum E97

234 Placuit] Placuit ut V630; E97

235 Rubrik fehlt V630; W411; B132

236 SAECULAREM V1341

237 cogitationem W411

238 iudiciorum publicorum] publicorum iudiciorum W411

239 Rubrik fehlt V630; W411; B132

240 AD COMITATUM NEMO] NEMO AD COMITATUM V1341; E97

241 Quod si] quasi W411; Quod si korr. aus Quod V1341

242 removetur W411

243 alicubi korr. aus cubi O93

244 repentina] repenti nec W411

245 rescripta V1341

246 perferat V1341

247 vel a quibuscumque] que W411

248 episcopi W411

249 clericis fehlt W411

250 est korr. aus fuerit O93

251 illum E97

252 adiungantur W411

253 solent W411

254 consolatum W411

255 gentis W411

256 Rubrik fehlt V630; W411; B132

257 PERTINERE] PER ITINERE V1341

258 HIS A korr. aus HIS V1341

259 Item fehlt W411

260 quicumque fehlt V630; W411; V1341

261 existimant W411

262 pertine W411

263 repetant V630; repetierint W411; repetierint korr. aus reptierint E97

264 sed] sed si korr. aus sed V630

265 sive volentibus fehlt W411

266 patiatur W411

267 fecerint W411

268 constituerit W411; B132

269 premissis W411

270 iudicibus W411; E97

271 quis W411

272 primato W411

273 eum fehlt W411

274 ille] ille qui W411

275 quod W411

276 ei E97

277 premates dederint] perimatus dederit W411

278 dederit W411; E97

279 ipsi W411; E97

280 ex consensu] cum consulto primatis W411; E97

281 Rubrik fehlt V630; W411; B132

282 IUDICIO V630; W411; B132

283 causis W411; V1341; E97

284 fiant W411

285 adhibiti] a debitis W411

286 Quod si et] quos W411

287 si et korr. aus sit V630

288 primatos W411

289 putaverint korr. aus putaverit V630; putaverit W411; E97

290 intra korr. aus inter V1341

291 in communione] ad conmunionem W411

292 communionem E97

293 HEREDICIS W411

294 dixerit V630; W411; B132; V1341; E97

295 accepisse E97

296 hanc B132

297 eosdem] eos dum W411

298 susciperit W411

299 ut korr. aus et W411

300 eidem V630; W411; B132; V1341

301 decernit B132

302 Item fehlt W411

303 NEGLEGANT W411

304 pertinentia in] pertinentiam O93

305 in fehlt B132

306 a diligentibus] ad ligentibus W411

307 moretur W411

308 conversionis W411

309 hoc V630

310 ea E97

311 potuerit korr. aus poterit E97

312 relectam W411

313 ut impune] inpune ut V630; inpone W411

314 ut] ut korr. aus ut in V630; ut in B132; V1341

315 sollicitus W411

316 primates O93; B132; V1341; primatus W411; primas korr. aus primates V630

317 primas det iudices] primatus deiudicet W411

318 contenditur korr. aus tenditur V630

319 Quod, si tres elegerint, aut omnium sententiam sequantur fehlt W411

320 sententia V630; B132

321 sequatur korr. aus sequantur V630

322 Rubrik fehlt V630; W411; B132

323 DEBEANT V1341; DEBET] debeat Unde supra E97

324 Vor A] XXV V630; E97; am Rande XXV B132

325 provocari E97

326 per W411

327 contumaciam W411; V1341

328 de W411

329 adtemperet W411

330 Rubrik fehlt V630; W411; B132

331 EPISCOPIS IN] EPISCOPUS NEGLEGAT O93; V1341; E97

332 IN fehlt O93; V1341; E97

333 PRIVETUR] privetur Item de eodem E97

334 XXVI V630; B132

335 et fehlt W411

336 ei korr. aus eis B132

337 demostretur E97

338 quo fehlt W411

339 si fehlt E97

340 excutio W411

341 curaret W411

342 Si autem exsecutor ad loca non venerit, non adscribatur episcopo fehlt W411

343 executor korr. aus excutor E97

344 Rubrik fehlt V630; W411; B132

345 FUERINT] fuerint Item de eodem E97

346 Vor Si] XXVII V630; am Rande XXVII B132

347 est E97

348 eorum W411

349 eos V630; B132

350 Rubrik fehlt V630; W411; B132

351 XXVIII V630; B132

352 periclitantis korr. aus periclitantes W411

353 potens vel raptor] petens vel probatur W411

354 aliqui W411

355 formidator W411

356 aliquo] aliquo in W411; aliquo korr. aus aliqui V1341

357 periculosos korr. aus periculo V630; periculo W411

358 scripulo W411

359 velaverint W411

360 seu velavit fehlt W411

361 intra W411; E97

362 Rubrik fehlt V630; W411; B132

363 cartaginiensi E97

364 XXVIIII V630; B132

365 teneretur W411

366 terminos W411

367 eligi korr. aus elegi V630; V1341; eligi W411

368 eligi Et fehlt W411

369 cartaginensi V630; W411; B132; V1341

370 fortunatus B132

371 clerus E97

372 numidiae korr. aus numidia V630; numedia W411

373 agustinus W411; V1341

374 restitutus korr. aus restitus V1341

375 bizicena W411; bizacene B132; bizazena E97

376 primatę korr. aus privatę V1341

377 cresconius E97

378 melianus V630; W411; V1341; E97

379 maritania W411

380 sitifensis O93; W411

381 asiatius W411

382 petiit W411

383 seve W411; seu V1341

384 episcopis E97

385 Et subscripserunt fehlt W411

386 cartaginensis W411; B132

387 huic decreto consensi et perlecto fehlt W411

388 perlecto korr. aus prelecto V630; praelecto B132

389 Augustinus B132; E97

390 regiensis E97

391 folgen folgende Texte: c. 86 (Schluss) bis c. 88 und c. 90-101 des Konzils von Afrika der Dionysio-Hadriana B132

392 EXPLICIUNT AFRICAE CONCILIA fehlt B132; EXPLICIUNT AFRICAE CONCILIA] EXPLICIT CONCILIUM MILEVITANUM Hucusque africę concilia E97

393 AFRICANA W411

© 2004, 2005 Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten, vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten. Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License unter dem Menüpunkt Lizenz.

Zuletzt geändert am 9.10.2005