O93, f. 67va; V630, f. 129rb; W411, f. 97v; V1341, f.
61ra; E97, f. 302rb
INCIPIT VALENTINUM CONCILIUM SEX EPISCOPORUM HABITUM ERA DXXXIII.
TITULI EIUSDEM CONCILII INCIPIUNT
<V630. f. 129va> I Ut evangelium post apostolum
legatur.
II Ut defuncto episcopo de rebus ipsius vel ecclesiae
nullus quicquam
praesumat.
III Ut propinqui morientis episcopi de rebus eius nihil usurpent sine metropolitani et
comprovincialium conscientia.
IIII De exsequiis morientis episcopi et qualiter humetur.
<V1341, f. 61rb> V De vagis et inoboedientibus
clericis.
VI Ut clericum alienum nullus ordinet,
nec sit clericus, qui non spoponderit locum, ubi sit delegatus.
ANNO XV TEODORICI REGIS SUB DIE PRIDIE NON. DECEMBR.
I Cum in nomine domini nostri Iesu Christi Valentino concilio congregati ecclesiasticas regulas tractaremus antiquos canones relegentes inter
cetera hoc
esse censuimus observandum, ut sacrosancta evangelia ante munerum illationem vel missam <W411, f. 98r> caticuminorum in ordine lectionum
post legantur, quatenus salutaria praecepta domini nostri Iesu Christi vel sermones sacerdotis non solum fideles, sed etiam caticumini ac poenitentes et omnes, qui e diverso sunt, audire licitum habeant. Si enim pontificum praedicatione audita nonnullos attractos ad fidem evidenter scimus.
II Hoc etiam placuit, ut episcopo ab hoc saeculo iubente domino arcessito clerici ab omni omnino supellectili vel quaecumque sunt in domo ecclesiae vel episcopi in libris, <E97,
302va> in speciebus, utensibilibus, vasculis, frugibus, gregibus,
animalibus vel omni omnino re, rapaces manus abstineant et nihil latronum more diripiant. Qui nisi canonum auctoritate cohibiti fuerint omnia, quae
pervaserint,
metropolitani vel omnium comprovincialium sacerdotum districtione coacti in pristinum statum redintegrare cogantur, ut nihil antistiti vel dispensatori futuro necessariorum sub hac iusta
constitutione <O93, f. 67vb> depereat. Quod ut confidentius iustitia manente servetur secundum Regiensis synodi constituta episcopo a corpore recedente vicinior
illi accedat episcopus, qui ex more exsequiis celebratis, statim ecclesiae ipsius curam
districtissime gerat, ne quid ante ordinationem futuri pontificis
remanentium
clericorum subversioni vel direptioni iam liceat, ita ut perspectis omnibus inspectio certior descriptioque fidelissima, si fieri potest, intra octavas defuncti sub diligentia praesentis episcopi peragatur. Dehinc ad metropolitani notitiam habita ordinate descri<V630, f. 129vb>ptio deferatur, ut eius
electione talis persona ordinandae domus ecclesiasticae procuretur, quae vel consueta clericis stipendia dispenset et creditarum sibi rerum, si forsitan tarditas in episcopo ordinando successerit, metropolitano congruis temporibus
reddere possit rationem, ut sub hac salubri constitutione clerici stipendiis suis omnino contenti labores <V1341, f. 61va> non diripiant episcopi decedentis et in vacuam ecclesiae domum futurus pontifex non sine dolore
succedat, sed magis de praedecessoris sui dimisso possit et ipse gaudere et aliis ministrare.
III Simili quoque modo parentibus et propinquis decedentis episcopi, si intestatus obierit denuntietur, ut sine metropolitani vel comprovincialium sacerdotum
conscientia nihil de rebus defuncti occupare pertemptent, ne forte hereditariis
rebus etiam aliqua ad ecclesiam pertinentia vel permixta usurpent, sed
usque ad
ordinationem futuri exspectent antistitis aut certe, si longum fuerit, ad metropolitani, ut dictum est, ordinationem <W411, f.
98r> recurrant. Si quis <E97, f. 302va> autem immemor divini
timoris contra haec sancta synodica clericus quisque vel laicus venire improba mente temptaverit et
communione et consortio privetur ecclesiae, quia durum est, ut ad illam conveniat, quam exspoliare non metuit, nisi forte spiritu meliori correptus, dum a praesumptione cessaverit, recuperet indulgentiam. Si autem rationabiliter modesteque unusquisque repetit, quod sibi iure debetur, ei absque aliqua animadversione
a metropolitano, vel cui iniunxerit, aut res aut ratio non negetur. Hos etiam omnes canones constringunt, qui tam in praeteritum quam in futurum res ecclesiae vel episcopi usurpantes
diripuerint.
IIII Illud etiam provido consilio decernentes, ut, quia saepe sanctorum antistitum per abstinentiam commendatoris episcopi exsequiae differuntur, ita ut
veneranda pontificis membra, dum tardius funerantur, iniuriae omnino subiaceant. Episcopus, qui post mortem fratris ad
sepeliendum eum solet invitatus occurrere, infirmum magis et adhuc in
corpore positum admonitus visitare non differat, ut aut de relevatione consacerdotis amplius gaudeat aut certe de ordinatione domus suae
fratrem admoneat eiusque probabilem voluntatem in effectum transmittat ac recedentem a saeculo oblatum in eius commendatione sacrificium deo, mox sepulturae tradat diligentissime et superius
constituta canonice non differat adimplere. Si autem, ut fieri solet,
antistes
obitu repentino discesserit et collimitanei sacerdotes de longinquo
minime adesse potuerint, uno die tantum cum sua nocte exanimatum corpusculum sacerdotis maneat, ne sine <V630, f. 130ra> fratrum ac religiosorum frequentia vel psallentium excubatione
<V1341, f. 61vb> servatum a presbyteris cum omni diligentia in loculo conditum seorsum non statim humetur, sed honorifice
commendetur, donec sine mora invitato undecumque pontifice ab ipso, ut
condecet, sollemniter tumuletur, ut et iniuriae tollatur occasio et mos
antiquus in sepeliendis sacerdotibus observetur.
V Hoc etiam placuit, ut vagus atque instabilis clericus
<O93, f. 68r> sive etiam in diaconi ministerio vel presbyteri officio constitutus, si episcopi, a quo ordinatus est, praeceptis non oboedierit, ut in
delegata
sibi ecclesia <E97, f. 303ra> officium dependat assiduum,
quousque in vitio permanserit, et communione et honore privetur.
VI Ut nullus alienum clericum secundum decreta canonum sine consensu episcopi sui audeat ordinare, sed
nec ullum
sanctorum sacerdotum quispiam ordinet, qui localem se futurum primitus
non spoponderit, ut per hoc nullus a regula vel disciplina <W411, f.
99r> ecclesiastica deviare
permittatur impune.
Celsinus in Christi nomine episcopus kk. subscripsi. Secabius episcopus subscripsi. Benagius episcopus
subscripsi. Ampelius episcopus subscripsi. Salustius archidiaconus
vicarius domini mei Marcelli episcopi subscripsi.
O93, f. 68ra; V630, f. 130ra; W411, f. 99r;
V1341, f. 61vb; E97, f. 303ra