O93, f. 69va; V630, f. 132rb; W411, f. 103r; V1341, f.
64rb; E97, f. 305va
XXXVIII INCIPIT TOLETANA SYNODUS TERTIA XX DUORUM EPISCOPORUM IN QUA ARRIATIA
HERESIS IN SPANIA CONDEMNATUR.
IN NOMINE DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI
<W411, f. 103v> anno regnante quarto gloriosissimo atque piissimo
et deo fidelissimo domno Recaredo rege, die VIII Id. Maiar. era DCXXVII haec
sancta synodus <V630, f. 132va> habita est in civitate
regia Toletana ab episcopis totius Spaniae vel Galliae, <V1341, f. 64va> qui infra scripti sunt.
<E97, f. 305vb> Cum pro fidei suae
sinceritate idem gloriosissimus princeps omnes regiminis suae pontifices in unum convenire mandasset, ut tam de eius
conversione quam de gentis Gothorum innovatione in domino exultarent et
divinae dignationi pro tanto munere gratias agerent, memoratus sanctissimus princeps sic venerandum concilium alloquitur dicens:
Non incognitum reor esse vobis, reverentissimi sacerdotes, quod propter instaurandam disciplinae
ecclesiasticae formam ad nostrae vos serenitatis praesentiam evocaverim, et quia recursis retro temporibus heresis imminens in tota ecclesia
catholica agere synodica negotia denegabat, deus, cui placuit per nos
eiusdem heresis obicem depellere, admonuit instituta de more ecclesiastico reparare. Ergo sit vobis iocunditatis, sit gaudii, quod mos canonicus prospectu, dum per nostram gloriam ad paternos <O93, f. 69vb>
reducitur terminos. Prius tamen admoneo pariter et exhortor ieiuniis vos et vigiliis atque orationibus operam dare, ut ordo canonicus, quem a sacerdotalibus sensibus
detraxerat longa ac diurna oblivio, quam aetas nostra se nescire fatetur, divino vobis rursus dono patefiat.
Ad haec autem gratias deo agentes et religiosissimo principi universo concilio in laudibus acclamante, triduanum est exinde praedicatum
ieiunium.
Sed cum die octavo Id. Maiar. in unum coetum dei sacerdotes adessent et
oratione praemissa unusquisque sacerdotum competenti loco resedisset, ecce in medio eorum adfuit serenissimus princeps seque
cum dei sacerdotibus orationi communicans, divino deinceps flumine plenus sic alloquendum exorsus est dicens:
Non credimus vestram latere sanctitatem,
quanto tempore in errore Arrianorum laborasset Spania et non multos post discessum genitoris nostri dies, quibus nos vestra
beatitudo fidei sanctae catholicae cognovit esse sociatos, credimus
generaliter magnum et aeternum gaudium habuisse, et ideo, venerandi patres,
<E97, f. 306ra> ad hanc vos peragendam congregavimus synodum, ut de hominibus nuper advenientibus ad Christum ipsi aeternas domino gratias deferatis. Quicquid vero verbis
apud sacerdotium vestrum <V1341, f. 64vb> nobis agendum erat de
fide atque spe nostra, quam gerimus, in hoc tomo <V630, f. 132vb> conscripta atque allegata innotescimus. Relegatur enim in medio vestri et in iudicio synodali examinata per omne succiduum tempus gloria nostra <W411, f. 104r>
eiusdem fidei testimonio decorata clarescat.
Susceptus est autem ab omnibus dei sacerdotibus offerente rege
sacrosanctae fidei tomus et pronuntiante notario clara voce recensitus est:
Quamvis deus omnipotens pro utilitatibus
populorum regni nobis culmen subire tribuerit et moderamen gentium non
paucarum regiae nostrae curae commiserit, meminimus tamen nos mortalium condicione perstringi nec posse felicitatem futurae beatitudinis aliter promereri,
nisi nos cultui verae fidei reputemus et conditori nostro salutis confessione, quo dignus ipse est, placeamus. Pro qua re quanto subditorum gloria
regali extollimus, tanto providi esse debemus in his, quae a deo sunt vel nostram spem agere vel gentibus nobis a deo
creditis consulere. Ceterum quid pro tantis beneficiorum collationibus omnipotentiae divinae valemus tribuere, quando omnia ipsius sint et
bonorum nostrorum nihil egeat, nisi ut in eum sic tota devotione
credamus, quemadmodum per scripturas sacras se ipse intellegi voluit et
credi praecepit, id est, ut confiteamur esse patrem, qui genuerit ex sua
substantia filium sibi coaequalem et coaeternum, non tamen, ut ipse idem natus ingenitus, sed persona alius sit pater, qui genuit, alius sit filius, qui fuerit generatus, unius tamen
uterque substantiae in divinitate subsistat. Spiritusque sanctus confitendus a nobis et praedicandus est a patre et filio procedere, et cum patre et filio
unius esse substantiae. Tertiam vero in trinitate spiritus sancti <E97, f. 306rb> esse
personam, qui tamen communionem habet cum patre et filio in divinitatis essentia. Haec enim sancta trinitas unus est deus, pater et
filius et spiritus sanctus, cuius bonitate hominis, licet bona sit condita creatura, per assumptam tamen a filio humani habitus formam a damnata progenie reformamur ad beatitudinem pristinam. Sed sicut verae salutis indicium est trinitatem in unitate
et unitatem <V1341, f. 65ra> in trinitate sentiri, ita erit consummata iustitia, si eandem intra universalem ecclesiam teneamus et apostolicam
unitatem in apostolico positi fundamento servemus. Vos tamen dei
sacerdotes meminisse oportet, quanta hucusque ecclesia dei catholica per Spanias aversae partis molestiis laboraverit, dum et catholici con<V630, f. 133r>stanter fidei suae tenerent ac defenderent veritatem, et heretici pertinaciori animosita<O93, f. 70ra>ti propriae niterentur perfidiae. Me quoque, ut res ipsa conspicit, calore fidei accensum in hoc dominus excitavit, ut depulsa obstinatione infidelitatis et discordiae submoto furore <W411, f.
104v> populum, qui sub nomine religionis famulabatur errori, ad
agnitionem fidei et ecclesiae catholicae consortium revocarem. Adest enim omnis gens Gothorum inclita et fere omnium
gentium genuina virilitate opinata, quae licet suorum pravitate doctorum a fide hactenus vel unitate ecclesiae fuerit catholicae
segregata, toto nunc tamen in eo assensus concordans eius ecclesiae communioni participatur, quae diversarum gentium multitudinem materno in sinu suscipit et caritatis uberibus nutrit, de qua propheta canente dicitur: Domus mea domus
orationis vocabitur omnibus gentibus. Nec enim sola Gothorum conversio ad cumulum nostrae mercedis accessit, quin immo et Suevorum gentis infinita multitudo, quam
praesidio caelesti nostro regno subiecimus. Alieno licet vitio in heresim deductam nostro tamen ad veritatis originem studio revocavimus. Proinde, sanctissimi patres, has nobilissimas gentes, quae lucris per nos dominicis
applicatae sunt, quasi sanctum et placabile sacrificium per vestras manus aeterno deo offero. Erit enim mihi immarcescibilis corona vel gaudium <E97, f. 306va> in retributione
iustorum, si hi populi, qui nostra ad unitatem ecclesiae sollertia transcurrerunt fundati in eadem et stabiliti permaneant. Sicut enim divino nutu nostrae curae fuit hos populos ad unitatem Christi ecclesiae pertrahere, ita sit vestrae docibilitatis catholicis eos dogmatibus instituere, quo in tota cognitione veritatis instructi noverint ex toto ex solido errores perniciosos respuere et verae fidei tramitem ex caritate retinere
vel catholicae ecclesiae communionem desiderio avidiori amplectere. Ceterum sicut facile ad veniam pervenisse confido, quod nescia
<V1341, f. 65rb> hucusque tam clarissima erraverit gens, ita gravius esse non dubito, si agnitam
veritatem dubio corde teneat atque a potenti lumine, quod absit, oculos suos avertat. Unde valde pernecessarium esse prospexit vestram in unum convenire beatitudinem, habens
sententiae dominicae fidem, qua dicit: Ubi fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, ibi ero in medio eorum.
Credo enim beatam sanctae trinitatis divinitatem huic sancto interesse concilio, et ideo tamquam ante conspectum dei ita in medio vestri fidem meam, quam protuli conscius admodum sententiae divinae dicentis:
Non ce<V630, f. 133rb>lavi misericordiam tuam et veritatem tuam a congregatione multa, vel apostolum Paulum Timotheo discipulo praecipientem audivi: Certa bonum certamen fidei, appraehende vitam aeternam, in qua vocatus es confessus bonam confessionem coram multis testibus. Vera
est enim redemptoris nostri ex evangelio sententia, <W411, f.
105r> qua confitentem se coram hominibus confiteri dicit coram patre et negantem se esse negaturum. Expedit enim nobis id ore profiteri, quod corde credimus, secundum caeleste mandatum, quo dicitur: Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Proinde sicut anathematizo Arrium cum omnibus dogmatibus et
complicibus suis, qui unigenitum dei filium a paterna degenerem asserebat esse substantiam nec a patre genitum, sed ex nihilo dicebat esse creatum, vel
omnia concilia malignantium, quae adversus sanctam synodum Nicenam exstiterunt. Ita in honorem et in laudem dei fidem sanctam Niceni observo concilii et honoro ea, quae contra eundem <E97, f. 306vb> rectae fidei pestem
Arrium trecentorum X et VIII sancta episcopalis scripsit synodus.
Amplector itaque et teneo fidem centum quinquaginta episcoporum
Constantinopolim congregatorum, quae Macedonium spiritus sancti substantiam minorantem <O93, f.
70rb> et a patris et filii unitate et essentia segregantem iugulo veritatis interemit. Prima quoque Ephesina synodus fidem, quae adversus Nestorium eiusque doctrinam lata est, credo pariter et honoro. Similiter et Chalcedonensis concilii fidem, quam plena sanctitate et eruditione adversus Euticen et Dioscorum protulit, cum omni ecclesia catholica reverenter suscipio. Omnium quoque orthodoxorum venerabilium sacerdotum
concilia, quae ab ipsis <V1341, f. 65va> suprascriptis quattuor synodis
fidei puritate non dissonant, pari veneratione observo. Properet ergo
reverentia vestra fidem hanc nostram canonicis applicare monumentis, ut ab episcopis vel religiosis et gentis nostrae primoribus sollerter fides, quam in ecclesia catholica crediderunt, legatur. Quam renovatam et apicibus vel eorum subscriptionibus roboratam futuris olim temporibus in testimonium dei atque omnium fidelium reservate, ut gentes, quas in dei nomine regia potestate praecellimus, et quae relicto antiquo errore per unctionem sacrosancti chrismatis vel
manus impositionem paraclitum intra dei ecclesiam perceperunt spiritum, quem unum et aequalem cum pa<V630, f. 133va>tre et
filio confitentes eiusque dono in sinu ecclesiae sanctae catholicae collocatae sunt. Quod si eorum aliqui hanc credulitatem et sanctam confessionem nostram minime credere voluerint, iram dei cum anathemate aeterno
percipiant, ut de interitu suo fidelibus gaudium, infidelibus sint in exemplum. Huic vero confessioni meae sanctarum scripturarum et conciliorum constitutionibus consentiens et testimonio divino tota cordis simplicitate subscripsi.
INCIPIT FIDES A SANCTO NICENO CONCILIO
Credimus in unum deum patrem
omnipotentem omnium visibilium et invisibilium conditorem et in unum <W411, f. 105v> dominum Iesum filium dei de patre natum unigenitum, hoc est, de substantia <E97, f. 307ra>
patris, deum ex deo, lumen ex lumine, deum verum ex deo vero, natum non
factum, homousion patris, hoc est eiusdem cum patre substantiae, per quem omnia
facta sunt, quae in caelo et quae in terra, qui propter nos et propter nostram salutem descendit et incarnatus est, homo factus passus est et resurrexit tertia die et ascendit in caelos, inde venturus iudicare vivos et mortuos, et in spiritum sanctum. Eos
autem, qui dicunt, erat, quando non erat, et antequam nasceretur, non erat, et quia ex nullis exsistentibus factus est aut ex alia substantia vel subsistentia dicunt esse aut convertibilem filium dei, anathematizat catholica et apostolica ecclesia.
ITEM SANCTA FIDES, QUAM EXPOSUERUNT
PATRES CL CONSONA VOCE, QUI CONSTANTINOPOLIM CONGREGATI SUNT.
<V1341, f. 65vb> Credimus in unum
deum patrem omnipotentem factorem caeli et terrae, visibilium omnium et
invisibilium conditorem et in unum dominum Iesum Christum filium dei
unigenitum, ex patre natum ante omnia saecula, deum ex deo, lumen ex
lumine, deum verum ex deo vero, natum non factum, homousion patri, hoc est, eiusdem cum patre substantiae, per quem omnia facta sunt, et quae in caelo et quae in terra, qui propter nos et propter nostram salutem descendit et incarnatus est
de spiritu sancto et Maria virgine, homo factus passus est sub Pontio Pilato et sepultus est et tertia die resurrexit, ascendit in caelos, sedit ad dexteram patris, iterum venturus cum gloria iudicare vivos et mortuos, cuius regni non erit
<O93, f. 70va> finis, et in spiritum <V630, f. 133vb>
sanctum dominum et vivificatorem ex patre procedentem cum patre et filio adorandum et
glorificandum, qui locutus est per prophetas, unam catholicam atque apostolicam ecclesiam. Confitemur
unum baptisma in remissionem peccatorum, exspectamus resurrectionem mortuorum, vitam futuri saeculi. Amen.
ITEM TRACTATUS CHALCEDONENSIS CONCILII.
Suffecerat quidem ad plenissimam pietatis
agnitionem et confirmationem cautissimum hoc et salutare divinae
gratiae symbolum. <E97, f. 307rb> De
patre enim et filio et spiritu sancto doctrinam perfectam edocet et
incarnationem dominicam fideliter suscipientibus manifestat. Sed quoniam, qui praedicationem veritatis
destruere nituntur, quasdam propriae hereseos novitates pariunt, quidam enim mysterium pro nobis actum
divinae dispensationis audent corrumpere et vocem illam virginei partus factam ad virginem <W411, f. 106r>
denegant, alii temperamentum confessionum inducentes et unam esse naturam
carnis et deitatis insensate componentes, passibilem unigeniti divinam
naturam tali confusione prodigiose divulgant, idcirco omnem adversus veritatem opponendam ab
ipsis machinationem volens excludere sancta et magna
universalis synodus antiquam praedicationem immobilem docens, statuit
percipue trecentorum X et VIII sanctorum
patrum fidem incontaminatam manere. Et
propter eos, qui spiritui sancto adversantur, centum
quinquaginta patrum paulo posteriori tempore in
urbe Constantinopolitana <V1341, f. 66ra>
convenientium de substantia spiritus sancti
traditam doctrinam corroborat, quam etiam illi omnibus insinuaverunt, non quod in
praecedentibus aliquid deesset adicientes, sed de spiritu sancto eorundem
intellectum, adversus eos, qui deitatis eius damnationem nituntur adimere scripturarum
testimoniis plenius manifestantes. Propter eos sane, qui
dispensationis mysterium temptant corrumpere et purum hominem esse, qui ex sancta
virgine natus est, impudenter divulgant,
beatissimi quondam viri Cyrilli Alexandrinae ecclesiae
sacerdotis synodicas epistolas tam ad Nestorium quam ad ceteros per
orientem congruas et sibi consentientes suscipit ad confutationem quidem Nestorianae amentiae , interpretationem vero eorum, qui
religioso zelo salutaris symboli cupiunt intellectum, quibus et epistolam sancti ac beatissimi primae sedis
archiepiscopi Leonis ad Flavianum scriptam sanctae recordationis
archiepiscopo ad perimendam Euticetis
malignitatem, quae magni Petri confessioni concordat et communem quendam paginam exsistentem contra eos, <V630, f. 134ra>
qui recte non glorificant ad confirmationem catholicae religionis evidenter subiunxit et eos, qui in
duos filios dispensationis dominicae mysterium scindere moliuntur,
exsecratur et eos, qui in duas naturas Christi
temperamentum <E97, f. 307va> vel
confessionem argumentantur, adversatur, et qui caelestem aut alterius
cuiusque substantiam exsistere formam servi, quam pro nobis assumpsit,
insaniendo asserunt, procul abicit, et eos, qui duas quidem ante unitionem naturas, unam vero post unitionem configunt, anathema facit. Consentientes igitur
sanctis patribus unum eundemque filium confiteri dominum nostrum
Iesum Christum consona voce pariter edocemur, perfectum eundem in
humanitate, deum verum et hominem verum eundem ex anima rationali et
cor<O93, f. 70vb>pore, secundum divinitatem <W411, f. 106v> unius cum
patre naturae, secundum humanitatem eundem unius naturae nobiscum, per omnia similem nobis absque
peccato, ante saecula quidem ex patre natum secundum divinitatem,
novissimis vero diebus eundem propter nos et propter salutem nostram ex
Maria virgine dei genetrice secundum humanitatem
unum eundemque Christum <V1341, f. 66rb> filium dominum
unigenitum in duabus naturis inconfuse, immutabiliter,
indivise, inseparabiliter cognoscendo, in nullo naturarum differentias
propter unitatem perimendas, magis autem salva
utriusque naturae proprietate et in una coeuntem persona unoque statu concurrentem, non in duabus personis partiendum
vel dividendum, sed unum eundemque filium unigenitum deum verum dominum
Iesum Christum, sicut ab exordio prophetae de eo, et ipse nos erudivit, et
patrum nobis tradidit symbolum. His itaque cum omni subtilitate et diligentia a nobis
ordinatis, statuit sancta et universalis synodus aliam fidem
nulli licere proferre aut scribere aut edere aut separare aut docere
aliter. Qui autem audent aut disponere aliam fidem aut proferre aut tradere
alium symbolum volentibus converti ad
scientiam veritatis vel ex gentibus vel Iudaeis vel hereticis
quibuscumque, si quidem aut episcopi aut clerici fuerint, alienos se esse episcopos ab episcopatu et clericos a clero, si vero monachi aut laici fuerint, anathemate
feriri.
Ego Recaredus rex fidem hanc sanctam et
veram confessionem, quam una per totum orbem catholica confitetur ecclesia corde retinens, ore affirmans, mea dextera deo protegente <E97, f. 307vb> subscripsi. Ego Balda gloriosa regina hanc fidem, quam credidi et suscepi, manu mea de
toto corde subscripsi.
Tunc acclamatum est in laudibus dei et
in favore principis ab universo concilio:
I Gloria deo patri et filio et spiritui sancto, cui cura est pacem et unitatem ecclesiae suae sanctae catholicae providere.
II <V630, f. 134rb> Gloria domino nostro Iesu
Christo, qui pretio sanguinis sui ecclesiam catholicam ex omnibus gentibus congregavit.
III Gloria domino nostro Iesu Christo, qui tam illustrem
gentem unitati verae fidei copulavit et unum gregem et unum pastorem instituit.
IIII Cui a deo aeternum meritum, nisi vero catholico Recaredo regi?
V Cui a deo aeterna corona nisi vero orthodoxo Recaredo
regi?
VI Cui praesens gloria et aeterna, nisi vero amatori deo Recaredo regi?
VII Ipse novarum plebium in ecclesia catholica conquisitor.
VIII Ipse mereatur veraciter apostolicum meritum, qui
apostolicum implevit officium.
VIIII Ipse sit deo et omnibus amabilis, qui tam mirabiliter deum
glorificavit in terris <W411, f. 107r>
praestante domino nostro Iesu Christo, qui cum deo patre vivit et
regnat in unitate spiritus sancti in saecula saeculorum.
<V1341, f. 66va> IN NOMINE DOMINI
NOSTRI IESU CHRISTI ITEM FIDEI CONFESSIO episcoporum, presbyterorum vel primorum Gothicae gentis, qui infra subscripserunt. Praecipiente autem universo venerabili concilio atque
iubente, unus episcoporum catholicorum ad episcopos et religiosos
clericos vel maiores natu ex herese Arriana conversos eiusmodi allocutione exorsus est dicens:
Officii nostri cura et fidelissimi ac gloriosissimi principis admonitione compellimur, diligenter a vestra caritate perquirere, vel quid damnetis in herese aut quid intra <O93, f. 71ra> sanctam catholicam credatis
ecclesiam. Nam dicente psalmista dicimus: Incipite domino in confessione, optimum est et vestrae saluti conveniens palam confiteri, quod creditis, et sub auditu universorum anathematizare, quod respuitis. Tunc prorsus <E97, f. 308ra> optime poteritis
evangelicae atque apostolicae fidei participes fieri, si eandem fidem catholicam ex confessione catholica incipiatis vel
propria subscriptione firmetis, et sicuti deo iam de bona consensionis cogniti estis conscientia, ita et proximus vos fidei sanctae adstipulatione monstretis. Eo itaque fiet, ut et
vos Christi esse corporis membra significetis et nostra exiguitas nihil dubium, nihil infidum umquam de vestra suspicetur fraternitate, dum
patuerit vos pestem perfidiae Arrianae cum omnibus dogmatibus, regulis, officiis, communione, codicibus praedamnare ac detestandae hereseos exspoliati contagione, innovati quodammodo intra
ecclesiam dei splendido habitu verae fidei clareatis.
Tunc episcopi omnes una cum clericis
suis primoresque gentis Gothicae pari consensione dixerunt: Licet hoc,
quod paternitas atque fraternitas vestra a nobis cupit audire vel
fieri, tam olim conversionis nostrae <V630, f. 134va> tempore
egerimus, quando secuti gloriosissimum dominum nostrum Recaredum regem hac die ad ecclesiam transivimus et perfidiam Arrianam cum omnibus
superstitionibus suis anathematizavimus pariterque abiecimus, nunc vero propter caritatem et devotionem, quam vel deo vel
ecclesiae sanctae catholicae meminimus nos debere, non tantum haec eadem, quae petitis promptissime agere properamus, sed et, si qua adhuc congrua fidei
esse prospicitis ac nobis caritate <V1341, f. 66vb> persuadetis, faciemus. Nos etenim semel rectae fidei amor in eam devotionem advexit, ut omne, quod nobis verius fraternitate vestra patefacitis, teneamus et libera fateamur confessione.
Omnis ergo, qui fidem et communionem ab Arrio venientem et usque ad nos retentam adhuc tenere desiderat et de tota cordis
intentione non damnat, anathema sit.
Quicumque filium dei dominum Iesum
Christum negaverit <W411, f. 107v> a paterna substantia
sine initio genitum et aequalem patri esse vel consubstantialem,
anathema sit.
Quicumque spiritum sanctum non credit aut non crediderit a patre et filio procedere, eumque
non dixerit coaeternum esse patri et filio et coessentialem, <E97, f.
308rb> anathema sit.
Quicumque in patre et filio et spiritu
sancto et personas non distinguit et unius divinitatis substantiam non
agnoscit, anathema sit.
Quicumque filium dei dominum nostrum
Iesum Christum et spiritum sanctum esse iuxta deitatem patrem minorem asseruerit et gradibus separaverit creaturamque esse dixerit, anathema sit.
Quicumque patrem et filium et spiritum
sanctum unius substantiae, omnipotentiae, aeternitatis esse non credit, anathema sit.
Quicumque nescire filium dei deus, quae pater sciat, dixerit, anathema sit.
Quicumque initium filio dei et spiritui sancto deputaverit, anathema sit.
Quicumque filium dei secundum
divinitatem suam visibilem aut passibilem ausus fuerit profiteri, anathema sit.
Quicumque spiritum sanctum sicut patrem et filium verum
deum et
omnipotentem esse non credit, anathema sit.
Quicumque alibi fidem et communionem
catholicam praeter ecclesiam, quam Niceni et Constantinopolitani et primi Ephesini et Chalcedonensis concilii <O93, f. 71rb> decreta tenent pariter et honorant, anathema sit.
Quicumque patrem et filium honore et gloria et divinitate separat et disiungit,
anathema sit.
Quicumque filium dei et spiritum sanctum
cum patre non crediderit esse glorificandos et honorandos, anathema sit.
Quicumque non dixerit: Gloria patri et filio et spiritui
sancto,
anathema sit.
Quicumque rebaptizandi sacrilegium <V630, f. 134vb> opus bonum esse credit aut crediderit, agere aut egerit, anathema sit.
<V1341, f. 67ra> Quicumque
libellum detestabilem XII anno Leobigildi regis a nobis editum, in quo continetur Romanorum ad heresem Arrianam transductio et in quo gloria patri per filium in spiritu
sancto, quo male a nobis instituta continetur, hunc libellum, si quis pro vero habuerit, anathema sit in aeternum.
Confitemur enim nos ex heresi Arriana toto corde, tota anima et de tota mente nostra ad ecclesiam catholicam fuisse conversos. Nulli dubium sit nos nostrosque successores errasse in <E97, f. 308va> herese Arriana et fidem evangelicam atque apostolicam nunc intra ecclesiam catholicam didicisse. Proinde fidem sanctam, quam religiosissimus dominus noster patefecit in medio concilii et manu sua
subscripsit, hanc et nos tenemus, hanc confite<W411, f. 108r>mur
pariter et suscipimus, hanc in populis praedicare atque docere
promittimus.
Haec est vera fides, quam omnis
ecclesia, dum per totum mundum tenet ecclesia catholica esse, creditur et probatur. Cui haec fides non placet aut non placuerit, sit anathema
maranatha in adventu domini nostri Iesu Christi.
Qui fidem spernit Niceni concilii et Constantinopolitani centum quinquaginta episcoporum veramque esse non dixerit, anathema sit.
Qui fidem Ephesini synodi primi et Chalcedonensis non tenet et ea non delectatur, anathema sit.
Qui concilia omnium orthodoxorum episcoporum consona conciliorum Niceni, Constantinopolitani, primi Ephesini et Chalcedonensis non recepit, anathema sit.
Proinde damnationem hanc perfidiae communionis Arrianae et
omnium conciliorum heresem Arrianam foventium cum anathemate eorum propria manu subscripsimus.
Constitutiones vero sanctorum
conciliorum Niceni, Ephesini vel Chalcedonensis, quas gratissima aure audivimus et consensione nostra veram esse probavimus, de toto corde et de tota anima et de tota mente nostra subscripsimus, nihil ad cognitionem veritatis lucidius arbitrantes quam supradictorum conciliorum continent auctoritates. De
trinitate autem et unitate patris et filii et spiritus sancti nihil his verius, nihil lucidius umquam potest vel poterit
<V1341, f. 67rb> demonstrari, de
mysterio incarnationis unigeniti filii dei pro salute humani generis, quo et vera probatur humanae naturae sine
peccati constitutione susceptio et permanet incorruptae in eo divinitatis
plenitudo, dum haec natura utraque non deperit et una fit ex utraque domini nostri Iesu Christi persona, satis
plane in his conciliis probatur patefieri veritas, quae <O93, f. 71va> a nobis creditur omni remota dubitatione. Qui umquam hanc fidem sanctam depravare, corrumpere, mutare temptaverit aut ab eadem fide vel communio<V630, f. 135ra>ne <E97, f.
308vb> catholica, quam nuper sumus deo miserante adepti, se separare vel dissociare voluerit, sit deo et universo mundo crimine infidelitatis in aeternum
obnoxius. Floreat autem sancta ecclesia catholica per omnem mundum pacatissime et emineat doctrina sanctitate et potestate. Si qui intra eam fuerint communicaverintque, hi audiant ad dexteram patris positi: Venite, benedicti patris mei,
percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi. Si qui autem <W411, f. 108v> ab ea recesserint eiusque detraxerint fidei et communionem respuerint, hi
audiant ore divino in die iudicii: Discedite a me, maledicti, nescio
vos, ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Sint ergo damnata in caelo et in terra,
quaecumque per hanc catholicam fidem damnantur, et sint accepta in
caelo et in terra, quaecumque per hanc fidem accipiuntur, regnante domino nostro Iesu
Christo, cui cum patre et spiritu sancto est gloria in saecula
saeculorum.
INCIPIT FIDES A SANCTO NICENO CONCILIO EDITA.
Credimus in unum deum patrem
omnipotentem omnium visibilium et invisibilium conditorem et in unum
dominum Iesum Christum filium dei de patre natum unigenitum, hoc est de
substantia patris, deum ex deo, lumen ex lumine, deum verum ex deo
vero, natum non factum, homousion patri, hoc est eiusdem cum patre
substantiae, per quem omnia facta sunt, quae in caelis et quae in
terris, qui propter nos et propter nostram salutem descendit et incarnatus
est, passus est et resurrexit tertia die ascendit in caelos, inde
venturus est iudicare vivos et mortuos, et in spiritum sanctum.
Eos autem, qui dicunt, erat, quando non erat, <V1341, f. 67va> et
antequam nasceretur, non erat, et quia ex nullis exstantibus factus est
aut ex alia substantia vel subsistentia dicunt esse aut convertibilem vel mutabilem filium dei,
anathematizat catholica et apostolica ecclesia.
ITEM SANCTA FIDES, QUAM EXPOSUERUNT CL PATRES IN CONCILIO
CONSTANTINOPOLITANO.
Credimus in unum deum patrem
omnipotentem factorem caeli et terrae, visibilium omnium et
invisibilium conditorem et in unum Iesum Christum filium dei unigenitum, ex patre natum
ante omnia saecula, deum ex deo, lumen ex lumine, deum verum ex deo
vero, natum non factum, homousion patri, hoc est, eiusdem cum patre
substantiae, <V630, f. 135rb> per quem omnia facta sunt, quae in
caelis et quae in terris sunt, qui propter nostram salutem descendit et incarnatus est de spiritu sancto et Maria virgine,
homo factus passus est sub Pontio Pilato, sepultus tertia die resurrexit, ascendit in caelos, sedet ad dexteram patris, iterum venturus in gloria iudicare
vivos et mortuos, cuius regni non erit finis, et in spiritum sanctum dominum et vivificatorem ex patre procedentem cum patre et filio adorandum et
glorificandum, qui locutus est per prophetas, unam catholicam atque
apostolicam ecclesiam. Confitemur unum baptisma in remissionem peccatorum, exspectamus resurrectionem mortuorum, vitam
futuri saeculi. Amen.
<W411, f. 109r> ITEM TRACTATUS CHALCEDONENSIS CONCILII.
Suffecerat quidem ad plenissimam pietatis
agnitionem et confirmationem cautissimum hoc salutare divinae gratiae
symbolum. <O93, f. 71vb> De patre enim et filio et spiritu sancto
doctrinam perfectam edocet et incarnationem dominicam
fideliter suscipientibus manifestat. Sed quoniam hi, qui praedicationem
veritatis destruere nituntur, quasdam propriae
hereseos novitates parturiunt, quidam enim mysterium pro nobis actum divinae
dispensationis audent corrumpere et vocem illam virginei partus factam ad virginem denegant, alii temperamentum confusionemque inducentes et unam esse naturam
carnis et deitatis insensate componentes, passibilem unigeniti divinam naturam tali
confessione <V1341, f. 67vb> prodigiose
divulgant, idcirco omnem adversus veritatem opponendam ab ipsis
machinationem volens excludere sancta et magna universalis synodus
antiquam praedicationem immobilem docens, statuit praecipue trecentorum
decem et octo sanctorum patrum fidem
incontaminatam manere. Et propter eos, qui spiritui sancto adversabantur, CL patrum
paulo posteriori tempore in urbe Constantinopolitana convenientium de
substantia spiritus sancti traditam doctrinam
corroborat, quam etiam omnibus insinuaverunt, non quod in
praecedentibus aliquid deesset adicientes, sed de spiritu sancto
eorundem intellectus adversus eos, qui deitatis dominationem nituntur
adimere scripturarum testimoniis plenius manifestantes. Propter eos
sane, qui dispensationis mysterium temptant
corrumpere et purum hominem esse, qui ex sancta virgine natus
est, impudenter divul<V630, f. 135va>gant, beatissimi quondam Cyrilli Alexandrinae ecclesiae
sacerdotis synodicas epistolas tam ad Nestorium quam ad ceteros per
orientem congruas et sibi consentientes suscepit ad confutationem quidem Nestorianae amentiae et ad interpretationem eorum, qui religioso zelo salutaris symboli capiunt intellectum,
quibus et epistolam sancti ac beatissimi primae sedis
archiepiscopi Leonis ad Flavianum scriptam sanctae
recordationis archiepiscopum ad perimendam Euticetis malignitatem, quaeque magni Petri confessioni cordat et communem quandam paginam exsistentem contra
eos, qui recte non glorificant ad confirmationem catholicae religionis evidenter subiunxit. Nam eos, qui in duos filios
dispensationis dominicae mysterium scindere moliuntur, exsecratur et
eos, qui passibilem divinitatem unigeniti filii dei audent asserere, de concilio sacerdotum repellit, et eos, qui in duabus naturis Christi <W411, f.
109v> temperamentum vel confusionem argumentantur, adversatur, et qui caelestem aut alterius cuiusque substantiae exsistere formam servi, quam pro
nobis assumpsit, insaniendo asserunt, procul abicit, et eos, qui duas quidem ante
adunationem naturas domini delirant, unam vero post adunationem confingunt, anathema facit.
Consentientes igitur sanctis patribus unum eundemque filium confiteri
dominum nostrum Iesum Christum consona voce pariter edocemur,
<V1341, f. 68ra> perfectum eundem in unitate, deum verum et hominem verum
eundem ex anima rationali et corpore, secundum divinitatem unius cum patre naturae, secundum
humanitatem eundem unius naturae, per omnia similem nobis absque
peccato, ante saecula quidem ex patre natum secundum divinitatem, in novissimis vero
diebus eundem propter nos et propter salutem nostram ex Maria virgine
dei genetrice secundum humanitatem unum eundemque Christum filium
dominum unigenitum in duabus naturis inconfuse, immutabiliter, indivise,
inseparabiliter cognos<O93, f. 72ra>cendo, in nullo naturarum
differentias propter unitatem perimendas, magis autem salva utriusque
naturae proprietate et in una coeunte persona unoque statu concurrente,
non in duabus personis partiendum vel dividendum, sed unum eundemque filium unigenitum deum verum
dominum Iesum Christum, sicut ab exordio prophetae de eo, et ipse nos
erudivit, et patrem nobis tra<V630, f.
135vb>didit symbolum. His itaque cum omni subtilitate et diligentia a nobis
ordinatis, statuit sancta et universalis
synodus aliam fidem nulli licere proferre et scribere aut edere aut separare
aut docere aliter. Qui autem audent exponere aliam fidem aut proferre
aut docere aut tradere alium symbolum volentibus converti ad scientiam veritatis ex gentibus
vel Iudaeis vel hereticis
quibuscumque, si quidem episcopi aut clerici fuerint, alienos esse
episcopos ab episcopatu et clericos a clero praecipimus, si vero monachi aut laici fuerint, anathemate feriantur.
Anastasius in Christi nomine episcopus anathematizans heresim Arriani dogmatis superius damnatam fidem hanc sanctam catholicam, quam in ecclesia catholica veniens credidi, manu mea de toto corde
subscripsi. Murila in Christi nomine episcopus anathematizans <W411,
f. 110r> heresim Arriani dogmatis, superius damnatam fidem hanc sanctam catholicam, quam in ecclesia
catholica veniens credidi, manu mea de toto corde subscripsi. Vuiliscus in Christi nomine episcopus anathematizans heresim Arriani dogmatis superius damnatam fidem hanc sanctam catholicam, quam in ecclesia catholica veniens credidi, manu mea de
toto corde subscripsi. Sumnila in Christi
nomine civitatis Vesensis episcopus anat<V1341, f. 68rb>hematizans
heresim Arriani dogmatis superius damnatam fidem hanc sanctam catholicam, quam in ecclesia
catholica veniens credidi, manu mea de toto corde subscripsi. Gardingus
in Christi nomine civitatis Tudensis episcopus anathematizans heresim Arriani dogmatis superius damnatam fidem hanc sanctam catholicam, quam in ecclesia catholica veniens credidi, manu mea de
toto corde subscripsi. Beccila in Christi
nomine civitatis Lucensis episcopus anathematizans heresim Arriani dogmatis <E97, f. 309ra> superius damnatam fidem hanc sanctam catholicam, quam in ecclesia
catholica veniens credidi, manu mea de toto corde subscripsi. Arbitrus
in Christi nomine civitatis Portucalensis episcopus anathematizans heresim Arriani dogmatis superius damnatam fidem hanc sanctam catholicam, quam in ecclesia
catholica veniens credidi, manu mea de toto corde subscripsi. Fruisclus in Christi nomine civitatis Dertosanae episcopus anathematizans heresim Arriani dogmatis superius damnatam fidem hanc sanctam catholicam, quam in ecclesia catholica veniens credidi,
manu mea de toto corde subscripsi. Similiter et reliqui presbyteri
<V630, f. 136ra> et diacones ex heresi Arriana conversi subscripserunt. Signum Gussini viri illustris proceris. Fonsa vir illuster anathematizans subscripsi. Afrila
vir illuster anathematizans subscripsi. Abila vir illuster
anathematizans subscripsi. Elavi vir illuster anathematizans subscripsi. Similiter et
omnes seniores Gothorum subscripserunt.
Post confessionem igitur et
subscriptionem omnium episcoporum et totius gentis Gothicae seniorum gloriosissimus domnus noster Recaredus rex pro reparandis simul et confirmandis disciplinae ecclesiasticae moribus dei sacerdotes taliter affectus est dicens:
Regia cura usque in eum modum protendi debet et dirigi, quo<O93, f. 72rb>adusque plenam constiterit aetatis et scientiae capere rationem. Nam sicut in rebus
humanis gloriosius eminet potestas regia, ita et prospiciendae commoditati comprovincialium maior debet esse <V1341, f. 68va>
et providentia. Ac nunc, beatissimi sacerdotes, non in eis tantummodo rebus
diffundimus sollertiam nostram, quibus populi sub nostro regimine positi pacatissime gubernentur et vivant, sed etiam <W411, f. 110v> in adiutorio
Christi extendimus nos ad ea, quae sunt caelestia cogitare et quae populos fideles
efficiant, satagimus non nescire. Ceterum si totis nitendum est viribus humanis moribus modum ponere et insolentium rabiem regia potestate refrenare, si quieti et paci propagandae opem debemus impendere, <E97, f. 309rb> multo
magis est adhibenda sollicitudo desiderare et cogitare divina. Inhiare sublimia et ab errore retractis populis veritatem eis serenae lucis ostendere, sic enim agit, qui multiplici bono se a deo remunerari confidit , sic enim audit, qui super id, quod ei committitur, auget, dum illi dicitur: Quicquid supererogaveris, ego, cum
rediero, reddam tibi. Ergo quia iam fidei nostrae et confessionis formam plena serie vestra beatitudo recensuit simul et sacerdotum nostrorumque procerum fides atque
confessio sanctitati vestrae perpatuit, hoc adhuc necessarium pro firmitate catholicae fidei nostra deo supplex instituere decrevit auctoritas, ut propter
roborandam gentis nostrae novellam conversionem omnes Spaniarum et Galliae ecclesiae hanc regulam servent, omni sacrificii tempore ante communicationem corporis Christi vel sanguinis iuxta orientalium partium morem unanimiter clara voce sacratissimum fidei recenseant
symbolum, ut primum populi, quam credulitatem teneant, fateantur et sic corda fide purificata ad Christi corpus et sangui<V630, f.
136rb>nem percipiendum exhibeant. Dum enim constitutio haec fuerit perenniter conservata in dei ecclesia et fidelium ex solido corroboratur credulitas et perfidia infidelium confutata ad id, quod repetitum saepius recognoscit, facillime inclinatur nec se quisquam iam de ignorantia fidei
excusabit a culpa, quando universorum ore cognoscit, quid catholica teneat et credat ecclesia. Omnibus ergo capitulis, quae adhuc per vestram sanctitatem regulis ecclesiasticis
adicienda sunt, hoc pro fidei sanctae reverentia et firmitate proponite, quod de proferendo symbolo nostra deo docente decrevit serenitas. De cetero autem prohibendis insolentium moribus mea vobis consentiente <V1341, f. 68vb> clementia
sententiis terminate districtioribus et firma disciplina, quae facienda non
sunt, prohibete et, quae fieri debent, immobili constitutione firmate.
INCIPIUNT CAPITULA, QUAE IN DEI NOMINE SANCTA SYNODUS IN TOLETANA
URBE CONSTITUIT.
I Ut conciliorum statuta et praesulum Romanorum decreta custodiantur.
II Ut in omnibus ecclesiis die dominica symbolum recitetur.
<E97, f. 309va> III Ut ne quis
extra necessitatem rem ecclesiae alienet.
IIII Ut liceat episcopo unam ex parrochiis basilicam monasterium facere.
V Ut sacerdotes et levitae cum uxoribus suis vivant.
VI Ut servus ecclesiae ab episcopo manu<W411, f.
111r>missus a patrocinio ecclesiae nunquam recedat, et ut liberti aliorum ab episcopo defendantur.
VII Ut ad mensam episcopi scripturae divinae legantur.
VIII Ut clerici de familia fisci a principe non donantur.
VIIII Ut ecclesiae Arrianorum ad catholicum episcopum, in cuius diocesi
sunt, pertineant.
<O93, f. 72va> X Ut viduis pro castitate violentiam nullus inferat et ut mulier
invita virum non ducat.
XI Ut potens poenitentiam agat.
XII De his, qui poenitentiam poscunt, si
vir est, prius tondatur, si femina prius habitum mutet.
XIII Ut clerici, qui saeculares iudices appetunt,
excommunicentur.
XIIII De Iudaeis.
XV Ut servi fisci, qui ecclesias construunt, dotem
faciant.
XVI Ut episcopi cum iudicibus idola
destruant, et ut domini idolatriam servis prohibeant.
XVII Ut episcopi cum iudicibus necatores filiorum acriori
disciplina
corripiant.
XVIII Ut semel in anno synodus fiat et
iudices et actores fisci praesentes sint.
XVIIII Ut ecclesia cum rebus eius ad episcopi ordinationem pertineant.
XX Ut episcopus angarias vel indictiones in diocesi non imponat.
XXI Ut non liceat iudicibus clericos vel servos ecclesiae in
suis angariis occupare.
XXII Ut religiosorum corpora psallendo tantum deducantur et ut in sanctorum nataliciis ballimathiae prohibeantur.
<V1341, f. 69ra> I Post damnationem heresis Arrianae et fidei sanctae catholicae expositionem hoc sanctum
praecepit concilium, ut, quia a nonnullis vel heresis vel gentilitatis necessitate per Spaniarum ecclesias canonicus praetermissus est ordo, dum et licentia abundaret transgrediendi et disciplinae optio negaretur, dum omnis excessus heresis probaretur patrocinio et abundantia mali temporis procul et districtio disciplinae, at nunc pace ecclesiae Christi misericordia reparata omne,
quod priscorum canonum auctoritas prohibet, sit resurgente disciplina
inhibitum, et agatur <E97, f. 309vb> omne, quod praecepit. Permaneant in suo vigore conciliorum omnium constituta simul et
synodicae sanctorum praesulum Romanorum epistolae. Nullus deinceps ad promerendos
honores ecclesiasticos contra canonum aspiret indignus. Nihil ex hoc fiat, quod sancti patres spiritu dei pleni
sanxerunt debere non fieri, et qui praesumpserit, severitate priorum canonum distringatur.
II Pro reverentia sanctissimae fidei et
propter corroborandas hominum invalidas mentes consulto piissimi et gloriosissimi Recaredi regis constituit synodus, ut per omnes ecclesias Spaniae et Galliae vel Galliciae secundum formam orientalium ecclesiarum concilii
Constantinopolitani, hoc est centum quinquaginta episcoporum symbolum
fidei recitetur et, priusquam dominica dicatur oratio, voce clara praedicetur populo, quo et fides vera manifesta sit et testimonium habeat et ad Christi corpus et sanguinem
<W411, f. 111v> praelibandum pectora populorum fide purificata accedant.
III Haec sancta synodus nulli
episcoporum licentiam tribuit res alienare ecclesiae, quoniam et antiquioribus
canonibus hoc prohibetur. Si quid vero, quod utilitatem non gravet ecclesiae, pro suffragio monachorum vel ecclesiis ad suam parrochiam pertinentium dederint, firmum maneat. Peregrinorum vel clericorum et egenorum necessitati salvo iure <V630, f. 136vb> ecclesiae praestare permittuntur pro tempore, quae potuerint.
IIII <O93, f. 72vb> Si episcopus unam de parrochitanis ecclesiis suis monasterium dicare voluerit, ut in ea monachorum <V1341, f. 69rb> regulariter
congregatio vivat, hoc de consensu concilii sui habeat licentiam faciendi. Qui etiam, si de rebus ecclesiae pro
eorum substantia aliquid, quo detrimentum ecclesiae non exhibeat, eidem loco donaverit, sit stabile. Rei enim bonae statuendum sanctum concilium dat consensum.
V Compertum est a sancto concilio
episcopos, presbyteros et diaconos venientes ex heresi carnali adhuc desiderio uxoribus copulari. Ne ergo de
cetero fiat, hoc praecipitur, quod et prioribus canonibus continetur, ut non liceat eis vivere libidinosa societate, sed
manente inter eos <E97, f. 310ra> fide coniugali communem utilitatem habeant et non sub uno conclavi
maneant, vel certe si suffragatur virtus in aliam domum suam uxorem faciat habitare, ut castitas apud deum et apud homines
habeat testimonium bonum. Si qui vero post hanc conventionem obscene cum uxore elegerit vivere, ut neglecto ita habeatur. Qui vero semper sub canone ecclesiastico
iacuerunt, si contra veterum imperata in suis cellulis mulierum, quae
infamiae suspicionem possunt ignorare, consortium habuerint, illi canonice quidem distringantur, mulieres vero ab episcopis venundatae, pretium ipsum pauperibus erogetur.
VI De libertis autem hoc praecepit sancta synodus, ut, si qui presbyteri vel
diaconi ab episcopis facti sunt, secundum modum, quo canones antiqui dant licentiam, sint liberi, et tamen a patrocinio ecclesiae tam ipsi quam ab eis progeniti
non recedant. Ab aliis quoque libertati traditi et ecclesiis commendati patrocinio episcopi colligantur, et ne cuiquam donentur a principe, hoc episcopus postulet.
VII Pro reverentia dei et sacerdotum id
universa constituit synodus, ut, quia solent crebro mensis otiosae fabulae interponi, in omni
sacerdotali convivio lectio scripturarum divinarum misceatur. Per hoc
enim et animae aedificantur ad bonum et fabulae non necessariae
prohibentur.
VIII Iubente autem atque consentiente
domino Recaredo rege id praecepit sacerdotale concilium, ut clericos ex familia fisci nullus audeat a principe
<W411, f. 112r> donatos expetere, sed traditos capitis sui tributum <V1341, f. 69va> ecclesiae dei, cui sunt alligati, usque dum vivunt, regulariter administrent.
VIIII Decreto huius concilii hoc statuitur, ut ecclesiae, quae fuerunt in heresi Arriana, nunc autem sunt <V630, f. 137ra>
catholicae, ad eos episcopos cum suis rebus pertineant, ad quos parrochiae ipsae, in quibus ecclesiae ipsae fundatae sunt, pertinere videntur.
X Pro consulto castitatis, quod maxime hortamento concilii proficere debeat, annuente glorioso domino nostro Recaredo rege, hoc sanctum affirmat concilium, ut viduae, quibus placuerit, teneant castitatem et nulla vidua ad <E97, f. 310rb> nuptias intrandas venire cogatur. Quod si, priusquam profiteantur continentiam, nubere elegerint, illis nubant, quos
propria voluntate voluerint habere maritos. Similis condicio et de virginibus habeatur, nec extra voluntatem parentum vel suam cogantur maritos accipere. Si quis
vero propositum castitatis viduae vel virginis impedierit, a sancta
communione et a liminibus ecclesiae habeatur extraneus.
XI Quoniam comperimus per quasdam
Spaniarum ecclesias non secundum canonem, sed fidissime pro suis peccatis homines agere poenitentiam, et, quoties peccare libuerit, toties a presbyteris se reconciliari expostulent. Et ideo pro coercenda tam exsecrabili praesumptione, id a sancto concilio iubetur, ut secundum formam canonum antiquorum detur poenitentia, <O93, f. 73ra> hoc
est, ut prius eum, quem sui poenitet facti a communione suspensum faciat inter
reliquos poenitentes ad manus impositionem crebro recurrere. Expleto autem satisfactionis tempore,
sicuti sacerdotalis contemplatio probaverit, eum communioni restituat. Hi vero, qui ad propria vitia vel infra poenitentiae tempus vel post
reconciliationem relabuntur, secundum priorum canonum severitate damnentur.
XII Quicumque ab episcopo vel presbytero
sanus vel infirmus poenitentiam postulat, id ante omnia episcopus observet et presbyter, ut, si vir est sive sanus sive infirmus,
prius eum tondat aut in cinere et cilicio habitum mutare faciat et sic
poenitentiam ei tradat. Si vero <V1341, f. 69vb> mulier fuerit,
non accipiat poenitentiam, nisi prius aut velata fuerit aut mutaverit habitum. Saepius enim laicis vel feminis tribuendo desidiose poenitentiam ad lamentanda
rursum facinora post acceptam poenitentiam relabuntur.
XIII Inolita praesumptio usque adeo illicitis ausibus aditum
patefecit, ut clerici conclericos suos relicto pontifice suo ad iudicia publica
pertrahant. Proinde statuimus, ut hoc de cetero non praesumatur. Si quis hoc praesumpserit facere, conventus et causam perdat et a communione efficiatur extraneus.
<W411, f. 112v> XIIII <V630, f.
137rb> Noster hoc canonibus inserendum <E97, f. 310va> praecepit, ut Iudaeis non liceat
christianas habere uxores vel concubinas neque mancipium christianum
in usus proprios comparare, sed et filii, qui ex tali coniugio nati sunt, assumendos esse ad
baptismum. Nulla officia publica eis iniungantur, per quae eis occasio tribuatur poenam christianis inferre. Si qui
vero christiani ab eis iudaismo ritu sunt maculati vel etiam circumcisi non reddito pretio ad
libertatem et religionem redeant christianam.
XV Si qui ex servis fiscalibus fortasse ecclesias construxerint easque de sua paupertate dotaverint, hoc procuret episcopus prece sua auctoritate confirmari.
XVI Quoniam pene per omnem Spaniam sive Galliam idolatriae sacrilegium inolevit, hoc cum consensu gloriosissimi principis
sancta synodus ordinavit, ut omnis sacerdos in loco suo una cum iudice territorii sacrilegium memoratum studiose perquirat et exterminari inventum non differat. Omnes vero, qui
ad talem errorem concurrunt, sine discrimine, qua potuerint animadversione, coerceant. Quod si neglexerint, sciant se utrique
excommunicationis periculum esse subituros. Si
qui vero domini exstirpare hoc malum de possessione sua neglexerint vel familiae prohibere noluerint, ab episcopo et ipsi a
communione pellantur.
XVII Dum multae querelae ad aures sancti concilii deferrentur, inter cetera tantae crudelitatis est opus nuntiatum, quantum consedentium aures sacer<V1341, f. 70ra>dotum non possunt sustinere, ut in quibusdam Spaniae partibus filios suos parentes interimant fornicatione avidi, pietatis alieni. Quibus si taedium est filios numerosius agere, prius se ipsos debent castigare a fornicatione. Nam dum causa propagandae
prolis sortiantur coniugia, parricidio et fornicatione tenentur obnoxii, qui filios necando proprios docent se non pro filiis, sed pro
libidine uxores duxisse. Proinde tantum nefas ad cognitionem
gloriosissimi domini nostri Recaredi regis perlatum est, cuius gloria dignata
est iudicibus earundem partium imperare, ut amovendum tantum facinus diligenter cum sacerdote procurent et habita severitate prohibeant. Ergo et sacerdotes
locorum eorundem, in quibus sceleris huius immanitas <E97, f.
310vb> peragitur, sancta synodus praecipiendo convenit, ut idem scelus cum iudice <V630, f. 137va> curiosius
quaerunt et sine capitali <O93, f. 73rb> vindicta acriori
disciplina prohibeant.
XVIII Praecipit haec sancta et universalis synodus, ut stante priorum
auctoritate canonum, quae bis in anno praecepit congregari concilia consulta itineris longitudine et paupertate ecclesiarum Spaniae, semel in anno in loco, quem metropoli<W411, f. 113r>tanus elegerit,
episcopi congregentur. Iudices vero locorum vel actores fiscalium patrimoniorum ex decreto domini nostri simul cum sacerdotum concilio autumnali tempore die Kal. Novembr. in
unum conveniant, ut discant, quam pie et iuste cum populis agere
debeant, ne in angariis aut in operationibus superfluis sive privatum onerent sive fiscalem gravent. Sint etenim perspectores episcopi secundum regiam monitionem, qualiter iudices cum populis agant, ut ipsos
praemonitos corrigant aut insolentias eorum auribus principum innotescant. Quod si
correptos emendare nequiverint, et ab ecclesia et a communione suspendant. A sacerdote vero et senioribus deliberetur, quid per provincias in suo detrimento praestare debeant iudices, si ad concilium non venerint. Concilium autem
non solvatur, nisi locum prius elegerint, quo succedenti tempore iterum ad concilium veniatur, ut iam non necesse habeat <V1341, f. 70rb> metropolitanus
episcopus pro congregando concilio litteras destinare, si in priori concilio tempus omnibus denuntiatur et locus.
XVIIII Si quidem contra omnem auctoritatem ecclesias, quas aedificaverint, postulant consecrari, ut
dotem, quam eidem ecclesiae contulerint, censeant ad episcopi ordinationem
non pertinere, quod factum est taliter in praeterito, corrigatur et in futuro, ne fiat, prohibetur. Sed omnia secundum constitutionem antiquam ad episcopi
ordinationem et potestatem pertineant.
XX Quia cognovimus episcopos per parrochias suas non
sacerdotaliter, sed crudeliter desaevire, et dum scriptum sit: Forma
estote gregi non ut dominantes in clero, exactionesque diocesis suae vel damna infligant. Ideoque censemus <E97, f. 311ra> excepto, quod veterum constitutiones a parrochiis habere iubent episcopos, ut alia illis, quae hucusque praesumpta sunt, denegentur,
hoc est neque in angariis presbyteris aut diacones neque in aliquibus fatigent indictionibus, ne videamur in ecclesia dei exactores <V630, f.
137vb> potius quam dei pontifices nominari. Hi vero clerici tam vocales, quam diocesani, qui se ab episcopo gravare cognoverint, querelas suas ad metropolitanum deferre non differant, ut metropolitanus non moretur eiusmodi praesumptiones
coercere.
XXI Ecclesiarum servos et episcoporum vel omnium clericorum a iudicibus
vel actoribus publicis in diversis angariis fatigari dolemus. Propter quod omne concilium a pietate gloriosissimi
domini nostri poposcit, ut tales deinceps ausus inhibeat, sed servi suprascriptorum officiorum in eorum usibus vel ecclesiae laborent. Si
qui vero iudicum aut actorum clericum aut servum clerici vel ecclesiae in publicis ac
privatis negotiis occupare voluerit, a communione ecclesiastica, <W411, f. 113v> cui
impedimentum facit, efficiatur extraneus.
XXII Qui divina vocatione ab hac vita recedunt, cum psalmis
tantummodo et psallentium vocibus debere ad sepulchra deferri. Nam
funeris precamen, quod vulgo defunctis cantari solet vel pectoribus se aut proximos aut familias cedere omnino prohibemus. Sufficiat autem, quod in spe resurrectionis christianorum corporibus famulatum divinorum impenditur canticorum. Prohibet enim nos
apostolus sanctus <V1341, f. 70va> lugere defunctos <O93, f.
73va> dicens: De dormientibus autem nolo vos contristari, sicut et
ceteri, qui spem non habent. Et dominus non flevit Lazarum mortuum, sed
ad huius vitae aerumnas ploravit resuscitandum. Si enim potest hoc episcopus, omnes christianos prohibere agere non moretur. Religiosis tamen omnino aliter fieri non debere censemus. Sic enim
christianorum per omnem mundum humari oportet corpora defunctorum.
XXIII Irreligiosa consuetudo est, quam vulgus per sanctorum solemnitates agere consuevit.
Populi, qui debent officia divina attendere, saltationibus turpibus invigilant cantica non solum mala canentes, sed et religiosorum officiis perstrepentes. Hoc etenim, ut ab omni Spania <E97, f. 311ra> depellatur, sacerdotum et iudicum a concilio sancto curae committitur.
INCIPIT EDICTUM REGIS IN CONFIRMATIONE CONCILII.
Gloriosissimus dominus Recaredus rex universorum sub regimine nostrae potestatis consistentium amatores vestri divina faciens veritas nostris principaliter sensibus
inspiravit, ut causa instaurandae fidei ac disciplinae ecclesiasticae episcopus omnes Hispaniae nostro praesentari culmini iuberemus. Praecedente autem diligenti et cauta deliberatione, sive quae ad fidem conveniant seu quae ad morum correctionem respiciunt, <V630, f. 138ra> sensus maturitate et intelligentiae gravitate constant esse digesta. Nostra proinde auctoritas hac omnibus hominibus ad regnum nostrum pertinentibus iubet, ut, si qua definita sunt in hoc sancto concilio acto in urbe Toletana anno regni nostri feliciter quarto, nulli
contemnere liceat, nullus praeterire praesumat. Capitula enim, quae sensibus nostris placita et disciplinae congrua a
praesenti conscripta sunt synodo, in omni auctoritate sive
clericorum sive quorumcumque omnium observentur et maneant, id est: de observatione
priorum canonum; de symbolo proferendo a populis in ecclesia; de
episcopis, ut eis non liceat rem alienare ecclesiae; ut episcopo liceat
unam de parrochitanis ecclesiis monasterium facere; ut episcopis et presbyteris et diaconibus ex heresi conversis iam non liceat misceri uxoribus, <V1341, f. 70vb> vel quod
hi, qui semper catholici fuerint, in cellu<W411, f. 114r>lis suis cum mulieribus
extraneis non morentur; quod liberti ab episcopis vel aliis facti et ecclesiis commendati permanere debeant liberi; quod lectio in
omnibus sacerdotalibus mensis legi debeat; quod clericos ex familiis
fisci nostri nullus umquam a rege postulet, et qui acceperit, irrita talis donatio maneat; de ecclesiis ab heresi translatis ad episcopos, in quorum sunt parrochiis, pertineant; de viduis, quod, quae voluerint, continentiam teneant, et quae nubere elegerint, quibus voluerint, nubant, aeque de virginibus; quod poenitentes secundum modum canonum
antiquorum debeant agere <E97, f. 311va> poenitentiam; quod qui voluerint poenitentiam agere prius tondantur aut habitum mutent; quod non liceat Iudaeis ducere de christianis uxores vel concubinas sive comparare
mancipia christiana et iudaizare non liceat vel publica officia
peragere; quod manere debeat firmum, si servi fisci nostri ecclesias
fecerint easque de peculio suo dotaverint; quod idolatriae cultum a sacerdotibus vel iudicibus exquirenda sit atque exterminanda; quod quae filium suum necaverint, a sacerdotibus vel a iudicibus distringantur; quod semel in anno ad concilium
sacerdotes et iudices atque actores patrimonii nostri debeant
convenire; quod ecclesiarum omnium causa ad episcopi ordinationem pertinere debeat; quod
sacerdotes moderanter agere debeant per parrochias; quod servi ecclesiae sive clericorum non debeant a
iudicibus vel nostris actoribus in aliqua angaria fatigari; quod religiosorum corpora cum hymnis
et canticis tantum deferenda sint ad sepulchra; quod balmathiae et turpia cantica prohibenda sunt a sanctorum sollemniis.
Has omnes constitutiones ecclesiasticas,
quas summatim breviterque per<V630, f. 138rb>strinximus, sicut plenius in canone continentur, manere perenni stabilitate sancimus. Si quis ergo clericus aut laicus
<O93, f. 73vb> harum sanctionum oboediens esse noluerit, si episcopus, presbyter,
diaconus aut clericus fuerit, ab omni concilio excommunicationi subiaceat, si vero laicus fuerit et honestioris loci persona est, me<V1341, f. 71ra>dietatem facultatum suarum amittat fisci viribus profuturam. Si vero minoris loci persona est, amissione rerum suarum multatus in exilium deputetur.
Flavius Recaredus rex hanc
deliberationem, quam cum sancta definimus synodo, confirmans subscripsi. Masona in Christi nomine
ecclesiae catholicae Emeretensis metropolitanus episcopus provinciae
Lusitani eis constitutionibus quibus in urbe Toletana interfui, manu mea subscripsi. Similiter
et alii episcopi subscripserunt, id est LXVIII.
O93, f. 73vb;
V630, f. 138rb; W411, f. 114r; V1341, f. 71ra;
E97, f. 311va