O93,
f. 91ra; V630, f. 164vb; W411, f. 169v; B132, f. 25va; V1341, f. 102va;
E97, f. 343ra
IN
NOMINE DOMINI INCIPIUNT
ACTA SYNODALIA CONCILII TOLETANI XII TOLETANA
IN URBE
<O93, f. 91rb> REGIA
CELEBRATA ANNO I ORTHODOXI
ATQUE SERENISSIMI DOMINI
NOSTRI ERVIGII REGIS SUB DIE V
ID. IANUAR. ERA DCCXVIIII.
Cum
ex glorioso praedicti
principis iussu in unum fuissemus
aggregati conventum et in basilica
sanctorum apostolorum
debitis in sedibus locaremur, adfuit coram nobis idem
clementissimus princeps humilitatis gratia
plenus et claro pietatis cultu perspicuus,
qui nostro se coetui reclinem exhibens ac
devotum imprimis omnium sacerdotum se
committit precibus adiuvandum,
deinde grates multiplices
omnipotenti domino ait
de conventu totius concilii,
quia gloriosae iussionis
suae, ut in unum adessent, impleverint
<W411, f. 170r> votum
et alternae visionis innovatione
se refecerint
gaudiorum.
Deinde
adiciens sic omne est
concilium allocutus: Non dubium est,
sanctissimi patres,
quod optima conciliorum adiutoria
ruenti mundo subveniant,
si officiosis, quae corrigenda sunt,
studiis peragantur, et ideo quibus
plagis pro eventu dierum
succedentium pereamus,
paternitati vestrae non reor
esse incognitum. Obinde quia certum apud nos gerimus, quod
pro contemptu divinorum praeceptorum terra perniciem sustineat
pressurarum, dicente domino per
prophetam: Propter hoc lugebit terra et infirmabitur omnis, qui
habi<V630, f. 165ra>tat in ea. Ideo oportet, ut, quia ore
salvatoris nostri et domini
oracula esse probamini,
<V1341, f. 102vb> per vos salvationis obtineat lucrum, per quos
regenerationis percepit
sacramentum, ut diligentia dignationis
vestrae ab omni mundata
contagione et ab infirmitatis <E97,
f. 343rb> peste sit libera et bonorum omnium sit proventibus
gratiosa. Iam nunc, quicquid me adhuc dicere opportuna ratio sinit,
quicquid etiam narrandum vestris
auribus convenit aut memoriae curarum intercapedo
subducit aut fastidium prolixae
orationis intercipit, ecce in brevi
complexa vel exarata devotionis meae
negotia in huius tomo
complicationis agnoscenda perlegite,
perlecta discutite, discussa
elimatis ac
decretis titulorum sententiis
definite, ut
pura et
placens deo vestrarum devotionum valitura discretio et regni nostri
primordia decoret exhortatione
iustitiae et terrores
plebium digna cohibeat severitate censurae. Scriptum est enim: Iustitia
elevat gentem, miseros facit
populos peccatum.
Tunc
suscepto a glorioso principe hoc
tomo pro tam salubri
<B132, f. 25vb> invitamento et copiosas
grates retulimus domino Iesu
Christo et idem
benediximus principi glorioso. Post egressum igitur eiusdem
serenissimi principis haec
in iamdicto tomo scripta repperimus.
IN
NOMINE DOMINI FLAVIUS
ERVIGIUS REX SANCTISSIMIS
PATRIBUS IN HAC SANCTA SYNODO
RESIDENTIBUS.
Reverentissimi
patres, si
patres et honorabiles ministeriorum
caelestium sacerdotes,
soliditatem sanctae fidei veraciter teneant
sincera cordis devotione amplectentur
testimonium paternitatis vestrae
fortissimum in salutis nostrae advoco adiumentum, ut, qui
regnum fautore deo ad salvationem
terrae et sublevationem
plebium suscepisse nos credimus, sanctitudinis vestrae consiliis
adiuvemur. Unde licet
sublimationis nostrae primordia
paternitati
vestrae opinabili relatione non
lateant, quibus clara divinorum iudiciorum dispositione
praeventus et regnandi
conscenderim sedem et sacrosancti
regni perceperim
unctionem, nunc tamen melius
id poteritis et scripti
relatione <W411, f. 170v> cognoscere et promulgationis
vestrae sententiis publicare, ut, sicut eadem regni nostri primordia
conventus vestrae sanctitudinis comperit
divinitus ordinata,
ita his <V1341, f.
103ra> et orationibus solamen impendat et salubrium conciliorum
nutrimenta impertiat, quo susceptum regnum <E97, f. 343va> sicut
iam vestris assensionibus
teneo gratum, ita vestrorum
benedictionum perfruar
definitionibus consecrandum, ut
innovatio quodammodo nostri videatur imperii
haec numerositas vestri ordinis aggregati.
Et ideo quia dominus in
evangelio praecepit dicens: Amen, dico
vobis: Si duo ex vobis
consense<V630, f. 165rb>rint super <O93, f. 91va> terram de
omni re, quacumque petierint, fiet
illis a patre meo, qui in caelis est. Ob hoc venerabilem paternitatis
vestrae coetum cum lacrimarum
effusione conveni,
ut zelo vestri regiminis purgetur
terra contagione pravitatis. Exsurgite,
quaeso, exsurgite, culpatorum solvite
nodus, transgressorum
mores corrigite inhonestos,
excitate zeli disciplinam in
perfidos, superborum
mordacitates exstinguite,
oppressorum ponderibus subvenite, et quod plus omnibus
est, Iudaeorum
pestem, quae in novam semper recrudescit insaniam,
radicitus exstirpate. Leges
quoque, quae in eorundem Iudaeorum perfidiam propter
vanam
gloriam noviter promulgatae
sunt, omni examinationis probitate percurrite, et tam
eisdem legibus tenorem inconvulsum adicite, quam pro eorundem
perfidorum excessibus complexas in unum sententias promulgate. Etenim
valde nobis cavendum est, ne tot <B132, f. 26ra> antiquorum
canonum regulae, quae pro eorum erroribus sunt etiam comate
promulgatae, nos illorum culpis obnoxios
reddant, si nostri regni temporibus
eorundem canonum constructio
dissoluta pertranseat. Praesertim si legis illius, quod absit,
serenitatis nostrae tempore illa
clarae fidei institutio cesset,
ubi divae memoriae
dominus atque praecessor
noster, Sisebutus rex, omnes
successores suos sub perpetua
maledictionis censura obstrinxit,
quicumque regum mancipium christianum Iudaeo
servire vel famulari
permiserit et cetera, post haec
illud quoque vestris
deo placitis insero sensibus
corrigendum, quod decessoris nostri praeceptio promulgata lege sancivit,
ut omnis aut in expeditionem
exercitus non progrediens aut
de exercitu fugiens testimonio
dignitatis suae sit irrevocabiliter
carens. Cuius severitatis institutio,
dum per totos Spaniae
fides ordinata decurrit,
dimidiam fere partem populi
ignobilitati perpetuae <E97,
f. 343vb> subiugavit,
ita ut, quia in quibusdam villulis
vel territoriis sive vicis pestis
huius infamationis habitatores
ipsorum locorum sint
degeneres redditae, quia
et testificandi nullam
habent licentiam, veritas
<V1341, f. 103rb> ex toto
videatur in
terris secessura, sicque gemino malo
terra atteritur, dum
et lege et repperiendae veritatis destituitur adiumento. Unde
licet eandem legem nostrae gloriae mansuetudo temperare disponat,
vestrae tamen <W411, f. 171r> paternitatis sententia
hos, qui per illam
infamiae notam
titulum dignitatis
amiserant, revestiri
iterum claro pristinae generositatis testimonio devotissime
obstat, nunc
vero misericordia
praeeunte taliter haec disponite, qualiter
nec nostra gloria ministerium
crudelitati adhibeat,
nec tamen saeva praeceptio
terram sub diutino
infamationis iugulo premat. Nam et hoc generaliter obsecro, ut,
<V630, f. 165va> quicquid in nostrae gloriae legibus
absurdum, quicquid iustitiae videtur esse contrarium, humanitatis
vestrae iudicio corrigatur. De ceteris autem causis atque negotiis,
quae novella competunt
institutione formari,
evidendarum sententiarum titulis
exaranda conscribite, ut,
quia praesto sunt religiosi provinciarum rectores
et clarissimorum ordinum totius
Spaniae duces promulgationis
vestrae sententias coram positi
praenoscentes eo illos
in omissas sibi terrarum
latitudines inoffensibili
exerat iudiciorum
instantia, quo praesentaliter
assistentes perspicua
oris vestri perceperint
instituta. Omnes tamen in commune convenio et vos patres
sanctissi<B132, f. 26rb>mos et vos
illustres aulae regiae viros, quos interesse huic
sancto concilio delegit
nostra sublimitas per divini nominis attestationem et terribilem cunctis
futuri iudicii diem, ut
sine personarum acceptione aliqua vel favore,
sine aliquo quoque aut malignae contentionis scrupulo aut subvertendae
veritatis studio, quae vestris
sensibus audiendo ingesserint sana
verborum examinatione discutite, saniorique
iudicio comprobate, ut collatarum
habita prius deliberatione
causarum discreta vestri ordinis
condatur probitas titulorum, qualiter
cum vos amor aequitatis
in negotiorum accelerationem
reddiderit fervidos,
efficientia <E97, f. 344ra> quoque iustorum operum connectat deo
perenniter sociandos, ut
bonorum vestrorum actibus laetabundus
et praesentis vitae capiam
lucrum et aeternarum <O93,
f. 91vb> perfruar
vobiscum gaudiis
mansionum.
Datum
sub dieV Id. Ianuar. anno
feliciter primo regni
serenitatis et tranquillitatis nostrae in dei nomine Toleto. Item
subscriptio praedicti principis manu sua exarata.
IN
NOMINE DOMINI FLAVIUS ERVIGIUS
REX.
Magna
salus populi
gentisque nostrae ac
regni conscribitur,
si haec synodalium <1341, f. 103va> decreta
gestorum, sicut pio devotionis nostrae studio acta sunt, ita
inconvulsibilis nostrae legis
valitudo oraculo confirmetur,
ut, quod perenissimo
nostrae celsitudinis iussu
venerandis patribus et clarissimis palatii
nostri senioribus decreta
titulorum exaratione
est editum, praesentis
huius legis nostrae edicto ab
aemulis defendatur. Est enim
haec ipsa definitio canonum sub isto notata
ordine titulorum.
INCIPIUNT
TITULI
I De agnita et
confirmata praelatione
fastigii principalis in
nomine sanctae trinitatis.
<W411, f. 171v> II De his, qui poenitentiam
consentientes accipiunt.
III De culpatorum
deceptione vel communione apud
ecclesiam.
IIII Ut in locis, ubi
episcopus non fuit, numquam episcopo
ordinetur.
<V630, f. 165vb> V De quorundam consuetudine
sacerdotum fedissima, qui
oblatis deo sacrificiis non communicant.
VI De concessa Toletano pontifici generali
synodi potestate, ut
episcopus alterius
provinciae conhibentia
principum in urbe regia ordinetur.
VII
De recepto
testimonio personarum, qui per legem, quae
de promotione exercitus
facta est, testificandi licentiam perdiderunt.
VIII De his, qui uxores suas divortio
intercedente relinquunt.
VIIII De confirmatione legum, quae in Iudaeorum
nequitia promulgatae sunt,
iuxta earundem legum praefixum ordinem titulorum, qui in eodem canone
annumeratur.
X De his, qui ad ecclesiam confugium faciunt.
<B132,
f. 26va> XI
De cultoribus idolorum.
XII De interdicto temporis constituti, quo debeat
concilium celebrari.
XIII Conclusio definitionum, in qua et deo
gratiae referuntur et pro principe
exoratur.
<E97,
f. 344rb> DE
AGNITA ET CONFIRMATA PRAELATIONE
FASTIGII PRINCIPALIS
IN
NOMINE GLORIOSI
DOMINI NOSTRI ERVIGII
REGIS primo die
synodalis exordio
consedentibus episcopis atque senioribus palatii universis habita primum
de sancta trinitate collatio, non quae novello
exactionis stilo definita
patesceret, sed quae versibus
simplicioribus sese
pigris sensibus patefacta monstraret, ubi praemissa semper lectio
praecederet, quod sequens expositio aperiret. Credentes pariter et
docentes de eadem sanctae
fidei puritate, quicquid evangelica et apostolica traditio
sanxit, quicquid sancta
synodus Nicena constituit, quicquid Constantinopolitana
patrum aggregata collectio promulgavit,
quicquid Ephesini coetus definitio
docuit, quicquid etiam Chalcedonensis
concilii promulgatio definivit etiam Chalcedonensis concilii
promulgatio definivit, sicut multorum aliorum
catholicorum <V1341, f. 103vb> patrum documentis
id sacramentum
expositum traditumque nobis accepimus,
sicut etiam in missarum sollemniis
patulis confessionum vocibus proclamamus:
Credimus
in unum deum patrem
omnipotentem, factorem caeli et terrae, visibilium omnium et
invisibilium conditorem, et in unum dominum
Iesum Christum filium dei unigenitum, ex patre natum ante omnia
saecula, deum ex deo, lumen ex lumine, deum verum ex deo vero, natum,
non factum, homousion patri, hoc
est eiusdem cum patre substantiae, per quem omnia facta sunt, quae in
caelo et quae in terra, qui propter nos et propter nostram salutem
descendit et incarnatus est de
spiritu sancto et Maria virgine, homo
factus sub Pontio Pilato et
sepultus, tertia die resurrexit, <W411, f. 172r> ascendit in
caelos, sedet ad dexteram patris,
iterum venturus in gloria iudicare
vivos et mortuos, cuius regni non erit finis. Credimus
in spiritum sanctum dominum et vivificatorem,
ex patre et filio procedentem,
cum patre <V630, f. 166ra> et filio adorandum et glorificandum,
qui locutus est per prophetas,
<E97, f. 344va> unam
catholicam atque apostolicam ecclesiam. Confitemur unum baptisma in
remissione peccatorum.
Exspectamus resurrectionem mortuorum et
vitam futuri saeculi. Amen.
Post
pacifica
igitur huius sanctae fidei
collationum studia, illa se
primum nostris sensibus salvatoris
cognitio cognoscendam
invexit, <O93, f. 92ra> quae tanto corda
omnium ardore caritatis adstrinxit, quanto se per
eandem ipsa cognitio in
conventu generalis concilii prae<B132, f. 26vb>noscenda
exilivit. Etenim sub qua pace
vel ordine serenissimns
Ervigius princeps regni
conscenderit culmen regnandique
per sacrosanctam unctionem susceperit potestatem, ostensa nos
scripturarum evidentia docet, in quibus
praeceptis
et Wambae
principis poenitentiae susceptio noscitur et translatus regni honor in
huius nostri principis nomine
dirivatur. Idem enim
Wamba princeps, dum inevitabili
habitabilis necessitudinis
teneretur eventu, suscepto religionis
debito cultu et venerabili
tonsurae sacrae signaculo
mox per scripturam definitionis
suae hunc inclitum dominum nostrum Ervigium post se praelegit
regnaturum et sacerdotali benedictione ungendum.
Vidimus enim et pariter patulo
alternae visionis intuitu praelucente perspeximus
huius praemissi ordinis scripturas, id est, notitiam
manu seniorum palatii
roboratam, coram
quibus antecedens princeps et religionis
cultum et tonsurae
<V1341, f. 104ra> sacrae adeptus est venerabile signum,
scripturam quoque definitionis ab eodem edicto,
ubi gloriosum dominum nostrum
Ervigium post se fieri regem
exoptat, aliam quoque informationem
iam dicti viri in nomine honorabilis
et sanctissimi fratris nostri
Iuliani Toletanae sedis
episcopi, ubi eum separavit
pariter et instruxit, ut cum omni diligentiae
ordine iam dictum dominum
nostrum Ervigium in regno
ungere deberet et sub omni
diligentia unctionis ipsius celebritas fieret. In qua scriptura
et subscriptio nobis eiusdem Wambae <E97, f. 344vb> principis
claruit et omnis evidentia confirmationis earundem scripturarum sese
manifeste monstravit. Quibus omnibus approbatis atque perlectis dignum
satis nostro coetui visum
est, ut praedictis definitionibus scripturarum nostrorum
omnium confirmatione
apponatur, ut, qui ante tempora in occultis iudiciis praescitus est
regnaturus, nunc manifesto in
tempore generaliter omnium sacerdotum habeatur
definitioni consecratus. Et ideo
soluta manus populi ab omni vinculo iura<V630, f. 166rb>menti,
quae praedicto viro
Wambae, dum regnum adhuc <W411, f. 172v> teneret,
allegata permansit,
hunc solum serenissimum
Ervigium principem obsequenda
gratae servitutis famulatu
sequatur et libera, quem et divinum iudicium in regno
praelegit et decessor
princeps successorem
sibi instituit et, quod superest, quem totius populi amabilitas
exquisivit. Unde his
praecognitis atque praescitis serviendum est deo caeli
praedicto principi nostro
Ervigio regi eique
pia devotione, obsequendum etiam
promptissima voluntate, agendum
et enitendum quicquid eius saluti
proficiat, quicquid gentis
vel utilitatibus et
patre consuluerit.
Unde non erit iam deinceps aut
anathematis sententia alienus aut a divinae
animadversionis ultione securus, quisquis
contra salutem eius deinceps aut erexerit vocem aut commoverit caedem
aut quamque exquisierit laedendi
occasionem.
DE
HIS, QUI POENITENTIAM
NON CONSENTIENTES ACCIPIUNT
II Plerumque
quibus miseratio domini
etiam nolentibus subvenit, beneficiis dei videntur
esse ingrati et abuti gratia
largitoris, quam bene usi poterant consequi in
abolitione facinoris. Impugnant
saepe, quod honorare debuerunt,
et profanis quaestibus indultae gratiae munus a se reiciunt, quod
summis votis amplecti
debuerunt. Etenim multos
<V1341, f. 104rb> saepe
adspeximus in salute positos
ultimum desiderantes poenitentiae fructum et rursus nimietate
aegritudinis ita loquendi et
sentiendi perdidisse naturale
officium, ut nulla illis cura
salutis suae videretur inesse, nullo etiam pristinae devotionis
<E97, f. 345ra> noscerentur desiderio anhelare. Quorum tamen
casibus fraternitas condolens, ita
talium necessitates in fide sua
susceperit, ut ultimum illis
tribuatur viaticum, scilicet ne
sine fructu
poenis poenitentiae
non videantur transire e
saeculo, quod, si forsitan
respiciente deo saluti pristinae reformentur, agunt cautionibus vanis
et oppositionibus exsecrandis, qualiter a
se tonsurae
venerabile signum expellant atque habitum religionis abiciant
impudentissime asserentes ideo se
nullis regulis ecclesiasticae disciplinae sub hoc voto teneri, quia
poenitentia nec ipsi poenituerunt
nec sentientes acceperunt.
Quorum impudentia
et obstinata procacitas
non aliquando talia
diceret, si qualiter <O93, f. 92rb> ad vitam per
sacrosancti lavacri gratiam
veniret, meminisset. Etenim
parvulorum infantium
vita originali peccato obnoxia, quae nulli
propter aetatem discernendi
vel expetendi sensui
apta iudicetur, nisi ex
spon<V630, f. 166va>sione
fidelium baptismi accipiant
sacramentum, nullo sensu, nulla etiam discretionis
industria id appetere possunt.
Unde sicut baptismum, quod
nescientibus parvulis sine ulla contentione in fide tantum proximorum
accipitur, ita poenitentiae
donum, quod nescientibus illabitur, absque impugnantia violationis
hi, qui illud exceperint,
observabunt. Si quis autem quolibet
modo poenitentiam accipiens hoc violaverit synodale institutum, ut vere
<W411, f. 173r> transgressor paternis regulis ferietur,
nec enim ista statuentes
sacerdotes, quosque ut passim et licenter donum poenitentiae non
poenitentibus audeant
prorogare, absolvimus, sed hos,
qui qualibet sorte
poenitentiam susceperint,
ne ulterius ad militare
cingulum redeant, religamus. <B132, f. 27rb> Sacerdotes
tamen, qui non sentienti
neque poenitenti ausu temerario
poenitentiam dederint,
neque se exhortatu eius, qui
poenitentiam accipit,
vel manuum
indiciis vel
quibuslibet aliis evidentibus
significationibus invitatum fuisse probaverit, unius anni
excommunicationis <E97, f.
345rb> sententiae subiacebit.
DE
CULPATORUM RECEPTIONE
VEL COMMUNIONE APUD ECCLESIAM
III Vidimus quosdam et flevimus ex numero culpatorum
receptos in gratiam principum extorres
exstitisse <V1341, f. 104va> a collegio
sacerdotum. Quod denotabile malum illa res agit, qua
licentia principalis, in quo se solvi
licentius curat, ibi
alios illigat,
et quos in suam communionem videtur suscipere,
a communione et pace ecclesiae elegit
separare, ut, qui cum illo convescuntur,
sola sacerdotum communione priventur.
Et ideo quia remissio talium, qui contra regem, gentem vel patriam
agunt, per definitiones
canonum antiquorum potestate solum
regia punitur, cui et peccasse
noscuntur, ab eis nulla se deinceps
abstinebit sacerdotum communio,
sed quos regia potestas aut in gratiam
benignitatis receperit
aut participes mensae suae effecerit,
hos etiam sacerdotum et populorum conventus suscipere
in ecclesiastica communione debebit, ut quod
principalis pietas habet acceptum, nec
a sacerdotibus dei habeatur
extraneum.
IN
LOCIS, UBI EPISCOPUS NON FUIT, NUMQUAM EPISCOPUS ORDINETUR
IIII Maioribus
institutionibus contraire et sanctorum patrum decreta convellere, quid
aliud est, quam vinculum societatis Christi abrumpere et usurpatae
praeceptionis licentia statum
ecclesiae dissipare? Prosequente
igitur venerabili et sanctissimo viro
fratre nostro Stephano, Emeritensis
<V630, f. 166vb> sedis episcopo
res nobis novellae praesumptionis usurpatione sese intulit pertractanda,
tanto communionis nostro
iudicio convellenda, quanto et pravitatis
noscitur ausu perpetrata. Dixit
enim violentia principali se impulsum
fuisse, ut in monasterio villulae,
in qua venerabile
corpus sanctissimi Penenii
confessoris debito quiescit honore,
novam episcopalis honoris ordinationem efficeret. Et ideo quia
indiscreto et facillimo
assensu iniusti sui
principis iussionibus parens novam et iniustam illic pontificalis sedis
praelectionem induxit, ubi
praedictus idem vir prostratus humo
medicamine nostri praecepti et
sibi dari veniam petit
et, quid potissimum fieri oporteat
de persona <E97, f. 345va> eius, qui illic
ordinatus fuerat nostri oris sententia decerni
poposcit. Sed quia veraciter immo
communiter noveramus praedictum principem consilio levitatis agentem
non solum praecepisse, <W411, f. 173v> ut in praedicto loco
aliquis episcopus fieret, sed etiam
ita eum <B132, f. 27va> consuetis
obstinationibus definisse, ut in suburbio Toletano in ecclesia
praetoriensi sanctorum Petri et
Pauli episcopum ordinaret, necnon et in aliis vicis vel villulis
similiter <V1341, f. 104vb> faceret. Ideo pro
tam insolenti huiusmodi exstirpationis
licentia, quid de hac re
<O93, f. 92va> haberent canonum instituta,
in medium proferri
praecipimus. Tunc
haec in ordinem constituta
praelecta sunt: In primis ex
epistola Pauli, ubi Tito discipulo, ut episcopos per civitates
constituere debeat, praecepit;
item ex concilio Niceno titulo VIII,
ubi inter cetera praecipitur,
ut in civitate
non videantur duo episcopi esse; item ex concilio Laudiceno,
titulo septimo, ubi dicit: Non
oportet in vicis et in
villulis episcopos
ordinari, et cetera; item ex concilio Africae
secundo, titulo
V, ubi
Felix episcopus Solemsitanus
dixit: Etiam si hoc placet
sanctitati vestrae, insinuo, ut dioceses, quae
numquam epicopos habuerunt, non
habeant, diocesis,
quae aliquando habuit,
habeat proprium. Secundum autem
hanc prosecutionem
sanctitatis vestrae est
aestimare, quid fieri debeat. Genecleus
episcopus dixit: Si placet insinuatio
patris et coepiscopi
nostri Felicis, ab omnibus confirmetur. Ab universis episcopis dictum
est: Placet. Item ex concilio
Africae III titulo
XL secundo, ubi dicit:
Ut non accipiat alterum
episcopum plebs, quae in
diocesi semper subiacuit.
Epigenius enim episcopus inter
cetera sic dixit hoc dico
non debere rectorem accipere eam plebem, quae in diocesi
semper subiacuit <V630, f. 167ra> nec umquam proprium episcopum
habuit. Quapropter
si universo sanctissimo coetui placet hoc, quod profectus
sum, confirmetur. Aurelius episcopus dixit: Fratris
et consacerdotis nostri prosecutioni
non obsisto, sed hoc me et fecisse et facturum esse profiteor. Item
ex concilio Sardicensi,
ubi inter cetera praecipitur: Licentia danda
passim <E97, f.
345vb> non est. Si enim subito aut vicus aliquis aut modica civitas,
cui satis est unus presbyter, voluerit
sibi episcopum ordinari ad hoc, ut vilescat nomen episcopi et
auctoritas, non debent
illi ex alia provincia invitati facere episcopum, in
quibus antea episcopi
non fuerunt. Ita
de sententia eorum, qui huiusmodi ordinationes faciunt, vel de his, qui
contra haec instituta canonum ordinantur, ex concilio Tauritano
titulo II, ubi dicit: Gestorum quoque serie
conscribi placuit ad perpetem
disciplinam quod circa Octavium,
Ursionem, Remigium, Adtrefae
episcopum synodus sancta
decrevit, qui in usurpationem
quandam de ordinatione sacerdotum ad invidiam
vocabatur, quod ita
his videtur indultum, ut de cetero hac
auctoritate commoniti nihil
usurpare conentur, siquidem
se ab hac causa tali
excusatione defenderint,
qua dicerent prius se non esse conventos.
Proinde iudicavit <V1341, f.
105ra> synodus, ut, si quis
ex hoc fecerit contra instituta
maiorum, sciat is, qui
ordinatus fuerat, sacerdotis
se honore privandum, et ille, qui ordinaverit, auctoritatem
se in ordinationibus vel in conciliis minime
<W411, f. 174r> retenturum.
Non solum autem circa memoratum
episcopum haec sententia praevalebit, sed et circa omnes simili
<B132, f. 27vb> errore deceptos,
qui ordinationes
huiusmodi perpetrarunt.
His igitur fortissimis regulis effectum pii operis apponentes
in communi
definitione elegimus, ut in loco
villulae supradictae Aquis
deinceps sedes episcopalis non
maneat, neque episcopus
illic ultra constituendus
exsistat. Hic tamen Coniuldus, qui contra maiorum decreta
illic videtur institutus
fuisse episcopus, nullis
canonum erit ad condemnationem sui
sententiis ulciscendus, quia non ambitione,
sed principis impulsione
constitit ordinatus. Et ideo hoc illi remedium humanitatis concedimus,
ut in sedem aliam decidentis
cuiuslibet episcopi transducatur et
praedictus locus sub monastica deinceps institutione mansurus non
episcopali ultra privilegio
fretus, sed sub abbatis regimine, sicut hucusque fuit, erit modis
omnibus mancipandus. Iam vero de cetero generale ponentes edictum, si
quis contra haec canonum <E97, f. 346ra> interdicta venire conatus
fuerit, ut in locis illis episcopum eligat
fieri, ubi episcopus
numquam fuit, anathema
in conspectu omnipotentis dei, et insuper
tam ordinator quam ordinatus gradus
sui ordinis perdat, <V630, f. 167rb> quia non solum antiquorum
patrum decreta, sed apostolica
ausus est convellere instituta.
DE
QUORUNDAM
CONSUETUDINE SACERDOTUM <O93, f. 92vb> FOEDISSIMA,
QUI OBLATIS DEO SACRIFICIIS NON
COMMUNICANT
V Relatum nobis
est quosdam de
sacerdotibus non tot vicibus
communionis sanctae gratiam
sumere, quot sacrificia
in una die videntur offerre, sed in uno
die, si plurima per se deo offerant
sacrificia, in omnibus se
oblationibus a communione
suspendunt et in sola tantum
extremi sacrificii oblatione
communionis sanctae gratiam
sumant, quasi non sit
toties illis vero
et singularis sacrificio
participandum, quoties corporis et
sanguinis domini nostri Iesu Christi immolatio
facta constiterit. Nam ecce
apostolus dicit: Nonne qui edunt
hostias, participes sunt altaris? Certum est, quod hi
, qui sacrificantes
non edunt, rei sunt dominicis sacramentis. Quicumque ergo sacerdotum
deinceps divino altario sacrificium oblaturus accesserit
et se a com<V1341, f. 105rb>munione suspenderit,
ab ipsa, qua se indecenter
privabit gratia
communionis anno uno repulsum se
noverit. Nam quale erit
illud sacrificium, cui
nec ipse sacrificans particeps
esse cognoscitur?
Ergo modis omnibus est tenendum, ut, quotiescumque sacrificans corpus
et sanguinem Iesu Christi domini nostri in
altario immolat, toties perceptionis corporis
et sanguinis Christi participem se
praebeat.
DE
CONCESSA TOLETANO
PONTIFICI GENERALIS SYNODI POTESTATE, UT EPISCOPI ALTERIUS PROVINCIAE
CUM CONHIBENTIA <W411, f. 174v> PRINCIPUM IN URBE REGIA ORDINENTUR
VI Illud quoque collatione
mutua decernendum
nobis occurrit, quod in quibusdam civitatibus decidentibus
episcopis propriis, dum differtur diu
ordinatio successoris, non
minima <B132, f.
28ra> creatur et officiorum
divinorum offensio et
ecclesiasticarum
nocitura perditio. Nam dum
longe lateque diffuso
tractu terrarum commeantum
impenditur celeritas nuntiorum,
quo aut non queat regiis
auribus decedentis
praesulis transitus innotesci
aut de successore
morientis episcopi libera
principis electio praestolari,
nascitur saepe et nostro ordini de relatione talium difficultas et
regiae potestati, dum consultum
nostrum pro subrogandis pontificibus
sustinet iniuriosa
necessitas. Unde placuit omnibus pontificibus <E97, f. 346rb>
Spaniae atque Galliae,
ut salvo privilegio uniuscuiusque
provinciae licitum maneat deinceps Toletano pontifici, quoscumque
regalis potestas elegerit,
et iam dicti Toletani episcopi iudicium dignos esse probaverit, in
quibuslibet provinciis in praecedentium sedibus
praeficere praesules et
decidentibus episcopis eligere
<V630, f. 167va> successores; hic
tamen et quisquis ille fuerit
ordinatus, post ordinationis suae tempus infra trium mensium spatium
proprii metropolitani
praesentiam visurus accedat,
qualiter eius auctoritate vel
disciplina instructus condigne
susceptae sedis gubernacula teneat. Quod si per desidiam
aut neglectum quilibet
constituti temporis metas
excesserit, quibus
metropolitani sui nequeat
obtutibus praesentari,
excommunicatum se per omnia noverit,
excepto si regia iussione impeditum se esse probaverit. Hanc quoque
definitionis formulam
sicut de episcopis ita et de ceteris
ecclesiarum rectoribus placuit observandam.
DE
RECEPTO TESTIMONIO
PERSONARUM, QUI PER LEGEM, QUAE DE PRODITIONE
EXERCITUS TESTIFICANDI
LICENTIAM PERDIDERUNT
VII <V1341, f. 105va> Omnis disciplina
sic subiectos debet arguere, ut spem veniae non videatur auferre nec
funditus curvationis
inducere iugum, sed temperantiae semper adhibere consultum. Et ideo
quia legem illam a domino
Wambane principe
editam, quae de progressione
est annotata, huius principis
nostri et domini Ervigii
mansuetudo temperare disposuit,
ideo annuente nobis glorioso et religiosissimo Ervigio
principe nostro necessarie
hoc sanctum concilium definivit, ut hi,
qui superiorem
legem testificandi dignitatem
perdiderunt, recepto testimonio pristinae dignitatis causas exsequi
possint debitae actionis, qualiter
nobilitatis solitae titulum reportantes,
et quaeque de praeteritis legitime testificari
voluerint, licentiae obtineant
votum, et a iudicibus
nullis prohibitionibus
arceantur, hoc videlicet adicientes,
ut, si quid in praeteritis
testificari <B132, f.
28rb> voluerint, si pro sola huius rei
infamatione reiecti sunt, testimonio <O93, f. 93ra> suo nuper
conquirant, quod in praeteritis
conquirere potuerant,
tantum si illo tempore, quo
in praeteritis ad testimonium <W411, f. 175r> dicendum
vocati sunt et supradictae
legis in<E97, f. 346va>stitutionibus reprobati et
aliam criminis notam eos tunc
non habuisse patuerit aut
tricennium tunc effluxisse, cum ad testimonium fuerant prolati,
hi, qui eos
reprobaverant, manifeste convicerint.
DE
HIS, QUI UXORES SUAS
DIVORTIO INTERCEDENTE
RELINQUUNT
VIII Praeceptum domini est, ut excepta causa
fornicationis uxor a viro dimitti non debeat. Et ideo quicumque
citra
culpam criminis supradicti
uxorem suam quacumque occasione reliquerit,
quia, quod deus iunxit,
ille separari disposuit, tamdiu ab
ecclesiastica communione <V630, f. 167vb> privatus et a
coetu omnium christianorum maneat
alienus, quamdiu et societatem
relictae coniugis sinceriter
amplectatur et foveat
ita tamen,
qui iam admoniti a sacerdote semel et
bis terque, ut corrigantur,
ad carum suae coniugis
noluerint redire consortium, ipsi
se suis meritis et a
palatinae dignitatis officio
separabunt et insuper
generosae dignitatis testimonium,
quamdiu in culpa fuerint, amissuri sunt, quia carnem suam discidii
iugulo tradiderunt.
DE
CONFIRMATIONE LEGUM,
QUAE IN IUDAEORUM NEQUITIAM
PROMULGATAE SUNT
VIIII <V1341, f. 105vb> De
Iudaeorum autem exsecranda perfidia discretis titulorum sententiis
editas noviter
a glorioso principe leges vigilanti
sensuum intentione perlegimus, districto
etiam gravitatis pondere
earum instituta probavimus. Proinde
quae debitae
rationis iudicio editae synodali dignatione
probatae sunt; irrevocabili deinceps iudiciorum
ordine pro eorum excessibus tenebuntur, id est: Leges,
quae de commemoratione priscarum cerimoniarum
Iudaeorum et transgressionibus
promulgatae sunt atque
de novella confirmatione earum. Item de blasphematoribus sanctae
trinitatis. Item ne Iudaei aut se aut filios suos vel
famulos ad
baptismi gratiam subtrahant. Item ne
Iudaei more suo celebrent pascha vel carnis
circumcisiones exerceant, ac ne christianum quemquam a fide Christi
dimoveant. Item ne Iudaei
sabbata ceterasque
festivitates ritus sui celebrare
praesumant. Item ut omnis Iudaeus
diebus dominicis et in praenotatis
diebus ab opere cessent.
<E97, f. 346vb> Item ne Iudaei more suo diiudicent
escas. Item ne Iudaei ex propinquitate
sui sanguinis connubia
ducant et ut sine benedictione sacerdotis nubere non
audeant. Item ne Iudaei religionis
nostrae insultantes sectam suam defendere audeant nec
a fide refugientes alibi se transducant, et ne quislibet
refugientes eos suscipiat.
Item ne christianus <B132, f. 28va> a Iudaeo quodcumque muneris
contra fide Christi accipiat.
Item ne Iudaei libros legere audeant, quos christiana fides repudiat.
Item ne Iudaeis mancipia deserviant vel adhaereant christiana. Item si
se Iudaeus christianum esse testetur et ob hoc non velit
a se reicere mancipium christianum.
Item professio Iudaeorum, <W411, f. 175v> quomodo unusquisque ad
fidem veniens indiculum professionis suae conscribere debeat. Item
condiciones Iudaeorum, quas
iurare debeant hi, qui ex eis ad fidem
venientes professiones
suas dederint. Item de christianis mancipiis Iudaeorum, quae
se non prodiderint
christiana, sive de publicatoribus eorum. <V630, f. 168ra> Item
ne Iudaei a quolibet potestate accepta extra regiam ordinationem
christianum quemque imperare,
plectere vel distringere audeant. Item, ut, si
Iudaeorum servi necdum
adhuc conversi ad Christi gratiam convolaverint, libertati
donentur. Item, ne Iudaei
administratorio usu in ordinem vilicorum atque actorum
christianam familiam redigere audeant et de
damnis eorum, quis talia ordinanda
iniunxerint. Item ut Iudaeus
ex aliis provinciis vel territoriis ad regni nostri ditionem
<V1341, f. 106ra> pertinentibus veniens episcopo loci vel sacerdoti se
praestare non differat, vel
qui huic in toto
observare conveniat. Item
qualiter concursus in Iudaeorum
diebus instituti ad episcopum fieri
debeant. Item ut quicumque
Iudaeum secum obsequentem
habuerit, expetente sacerdote, cum
apud se retinere non audeat.
Item ut cura omnis distringendi Iudaeos solis sacerdotibus
debeatur. <E97, f. 347ra> Item de damnis sacerdotum vel iudicum, qui Iudaeis instituta legum
adimplere distulerunt.
Item ne iudices quicquam de perfidorum excessibus extra sacerdotum
conhibentiam iudicare
praesumant. Item ut episcopi tunc immunes habeantur a damnis, <O93,
f. 93rb> cum eorum presbyteros
ad ea, quae ipsi non
correxerint, remiserint corrigenda. Item
de servata principibus miserendi potestate in his, qui conversi ad
fidem Christi veraciter fuerint.
Item ut episcopi omnes Iudaeis ad
se pertinentibus libellum
de suis editum erroribus tradant et ut professiones eorum vel
condiciones in scriniis ecclesiae condant.
Quorum omnium legum
promulgatio gravida sicut synodali iudicio comprobata, ita generali
omnium nostrorum definitione in
eorum erit deinceps excessus
exercenda.
DE HIS, QUI AD
ECCLESIAM CONFUGIUM
FACIUNT
X Pro his, qui quolibet metu vel terrore ecclesiam appetunt,
<B132, f. 28vb> consentiente pariter et iubente gloriosissimo domino nostro
Ervigio rege hoc sanctum concilium definivit, ut nullus audeat
confugientes ad ecclesiam vel
residentes inde abstrahere aut
quodcumque nocibilitatis vel damni seu
spoliis residentibus in
loco sancto inferre, sed esse potius his ipsis, qui ecclesiam petunt,
per omnia licitum in triginta passus
ab ecclesiae ianuis
progredi, in quibus triginta passibus uniuscuiusque ecclesiae in toto
circuitu reverentia defendantur; sic tamen, ut hi, qui ad eam confugiunt, in
extraneis vel longe separatis
ab ecclesia domibus
nullo modo abscedant,
sed in hoc triginta <W411, f. 176r> passuum numero absque domorum
extranearum receptaculo
progredientes aditum
obtinebunt, qualiter
ad requisitae naturae usum
debitis exeant locis et nullo teneantur
eventu necessitudinis,
qui dominicis se defendendos
commiserint claustris. Si quis
autem hoc decretum violare temptaverit, et
ecclesiasticae excommunicationi subia<V630, f.
168rb>ceat et severitatis regiae
ferietur sententia. Ipsos tamen, qui
ad ecclesiam confugium fecerunt,
si iuxta priscorum canonum instituta hi,
qui eos repetunt, sacramenta
reddiderunt et sacerdos ecclesiae ipsius <E97, f.
347rb> ab ecclesiae foribus
non abstraxerit aut fuga
talium, si evenerit,
<V1341, f. 106rb> sacerdoti
quaerenda est, aut damnorum sententia secundum electionem principis
huiusmodi sacerdotibus irroganda.
DE CULTORIBUS IDOLORUM
XI Praecepta domini
sunt dicentis: Non facies tibi
sculptile neque omnem similitudinem, quae est in caelo desuper et quae
in terra deorsum, nec horum,
quae sunt in aquis sub terra, non adorabis ea neque coles. Item: Qui
immolat diis, occidetur, praeter domino soli. Item: Vir aut mulier, qui faciunt malum in conspectu
domini dei sui et transgrediuntur pactum illius, ut
vadant et serviant diis alienis
et adorent eos vel solem et lunam et
omnem militiam caeli, quae non praecepit,
et hoc tibi fuerit nuntiatum audiensque inquisieris diligenter et verum
esse repperieris, et abominatio
facta est in Israel, educes
virum ac mulierem, qui rem
sceleratissimam perpetrarunt ad portas civitatis tu et lapidibus
obruetur. Praecepta haec domini non in ultione, sed in terrore
delinquentium apponentes
non mortis sententiam
promulgamus, sed cultores idolorum, veneratores lapidum, accensores
facularum et excolentes fontium
admonemus, ut agnoscant, quod ipsi
se spontaneae
mortis subiciunt,
<B132, f. 29ra> qui diabolo
sacrificare videntur. Mortis enim
nomen diabolus
appellatur, sicut de eo scriptum est: Et erat illi nomen mors. Ac
proinde omne sacrilegium
idolatrii vel quicquid illud
est contra sanctam fidem, in quo insipientes homines captivatis diabolicis culturis inserviunt,
sacerdotis vel iudicis instantia inventum,
ut sacrilega eradantur et exterminata
truncentur. Eos vero, qui ad
talem errorem occurrunt et verberibus coerceant et onustos ferro suis dominis
tradant, si tamen domini eorum per iusiurandi attestationem promittant se eos tam sollicite
custodire, ut ultra illis non
liceat tale nefas committere.
Quod si domini eorum nolunt
huiusmodi reos in fide sua suscipere, tunc ab eis, a quibus coerciti sunt, regiis
conspectibus praesententur, ut princeps
aliis auctoritate <O93, f.
93va> ac liberam de talibus donandi
potestatem obtineat.
Domini tamen eorum, qui
nuntiatos <E97, f. 347va> sibi
<V630, f. 168va> talium servorum errores ulcisci noluerunt et
excommunicationis sententiam
perferant et iura servi illius,
quem coercere noluit,
<W411, f. 176v> se
amisisse cognoscant. Quod
si ingenuorum personae
his erroribus fuerint implicatae et perpetuae excommunicationis
sententia feriantur et
altiori exilio ulciscantur.
DE INTERDICTO TEMPORI CONSTITUTI,
<V1341, f. 106va> QUO
DEBEAT CONCILIUM CELEBRARI
XII Placuit huic sancto concilio, ut iuxta priorum
episcoporum singularum
provinciarum canonum instituta annis singulis in unaquaeque provincia Kal. Novembr.
concilium celebraturi conveniant. Quisquis
autem in praedictis Kal.
Novembr. pro celebratione synodi
venire distulerit, excommunicationi debitae subiacebit.
CONCLUSIO DEFINITIONUM, IN
QUAE ET DEO GRATIAE
REFERUNTUR ET PRO PRINCIPE EXORATUR
XIII Praemissis his
omnibus synodalibus gestis, quae honesto decretorum fine complevimus
perpetuum his robur
per manuum nostrarum
subscriptionem annectimus dantes
his gloriam et honorem
immortali deo et domino nostro, quo inspirante et determinationis
nostrae sententia viguit et probitas
causarum honesto se fine
complevit. Unde sanctae trinitatis
poscimus inenarrabile nomen
et gloriosam ineffabilis potentiae maiestatem, ut det amatori Christi
serenissimo domino nostro atque amantissimo Ervigio principi, cuius
iussu ad hunc meruimus advocari conventum, imperare clementer, regnare
feliciter, habere de <B132, f. 29rb> clementia fructum, obtinere
de iustitia praemium, de pietate trophaeum,
qui et hic invictus
victor hostium semper appareat et post diuturna huius saeculi curricula ad regnum aeternum cum suis omnibus
coronandus perveniat, praestante deo
et salvatore Iesu Christo domino nostro, qui cum deo patre et sancto spiritu unus in
trinitate vivit et regnat
deus in saecula saeculorum. Amen.
Consummatum
est hoc sanctum concilium die octavo
Kal. Februar. anno feliciter primo
serenissimi domini nostri Ervigii
regis, aera DCCXVIIII.
ITEM
SUBSCRIPTIO SACERDOTUM
Iulianus
dei gratia Spalensis
ecclesiae sedis episcopus haec
synodica instituta a nobis edita
subscripsi. Ego Iulianus indignus urbis regiae Toletanae <E97, f.
347vb> sedis episcopus haec synodica instituta a nobis subscripsi. Ego
Liuba indignus
Bracarendis sedis episcopus
haec synodica instituta
a nobis edita subscripsi. Ego
Stephanus sanctae Emeretensis
ecclesiae episcopus haec synodica instituta
a nobis edita subscripsi. <V630, f. 168vb> Asphalius dei miseratione
Avelensis ecclesiae episcopus <V1341, f. 106vb> haec synodica
instituta a nobis edita
subscripsi. In Christi nomine Leandrae ecclesiae Ilicitanae et Iotanae
episcopus haec synodica instituta a nobis edita subscripsi. In Christi nomine
Palmacius Urcitanae ecclesiae episcopus haec synodica instituta a nobis
edita subscripsi. Concordius Palatinae sedis episcopus similiter
subscripsi. Riccila Hacitanae ecclesiae episcopus similiter subscripsi.
Simpronius Arcavicensis episcopus
similiter subscripsi. Memorius Egobrigensis
ecclesiae episcopus
similiter subscripsi. Sperandeo <W411, f. 177r> Italicensis episcopus sedis similiter
subscripsi. Geta Elibensis ecclesiae
episcopus similiter subscripsi. Tructumundus Elborensis episcopus
similiter subscripsi. Isidorus
Sitabensis episcopus similiter subscripsi. Gaudentius
Valeriens episcopus
similiter subscripsi. Deodatus Segovensis
episcopus similiter subscripsi. Gentivus
Tudensis episcopus subscripsi.
Froaricus Portucarensis
episcopus similiter subscripsi. Felix Iriensis ecclesiae episcopus
similiter subscripsi. Antonianus
Bastitanae ecclesiae episcopus similiter subscripsi. Proculus
Vigastrensis ecclesiae
episcopus similiter
subscripsi. Atala Kauriensis ecclesiae episcopus similiter subscripsi.
Reparatus Vesensis ecclesiae
episcopus subscripsi.
Providentius Salamanticensis
ecclesiae episcopus similiter subscripsi.
<B132, f. 29va> Sisebado
Ducitanae episcopus sedis ecclesiae subscripsi.
Argibado Eliberitanae ecclesiae episcopus
subscripsi. Ella Segotiensis ecclesiae episcopus
subscripsi. Siberianus
noxiensis episcopus subscripsi.
Ioannes Pacensis ecclesiae
episcopus subscripsi. Teudulfus Astigitanae ecclesiae episcopus subscripsi.
Samuel, Gundulfus, Euphrasius, Theoderatis,
Balceredus abbas subscripserunt. Annibonius
presbyter tenens vicem domini mei Suldemeri
ecclesiae Complutensis.
Sesuldus haec instituta,
quibus interfui annuens
subscripsi. Recaredus similiter subscripsi.
Witiza similiter subscripsi. Wimars
similiter
subscripsi. Teuditeudila
similiter subscripsi.
Ostulfus similiter
subscripsi. Salamirius
similiter subscripsi. Teudefredus
similiter subscripsi. <O93, f. 93vb> <E97, f. 348ra>
Seberianus similiter
subscripsi. Teudulfus similiter subscripsi. Hildigisus similiter
subscripsi. Vitalus
similiter subscripsi. Eila similiter subscripsi. Adeliubus similiter
subscripsi. Attulfus
similiter subscripsi.
<V1341,
f. 107ra> Quibus omnibus synodalibus gestis, decretis
atque peractis et debitam reverentiam honoris impendimus
et patulum auctoritatis nostrae vigorem his innecte<V630, f.
169ra>re procuramus. Ideoque praemissas has constitutiones synodicas a
praesenti die vel tempore, id est ab octavo
Kal. Februar., anno
primo regni nostri nullus audeat contemnere, nullus etiam praeterire,
nemo earundem constitutionum audeat iura convellere, nullus
temerator haec decreta subvertere,
nemo illicitator vel contemptor vigorem his institutionibus subtrahat,
sed generaliter per cunctas regni nostri provincias haec canonum
instituta nostrae gloriae temporibus acta et auctoritatis debitae
fastigio praepollebunt et irrevocabili
iudiciorum exercitio
, prout constituta sunt, in omnibus
regni nostri provinciis celebres habebuntur. Si quis autem haec
instituta contemnat, contemptorum
se noverit damnari sententia,
id est, ut iuxta voluntatem nostrae gloriae et excommunicatus a coetu nostro resileat et insuper decimam
partem facultatis suae fisci
partibus sociandam amittat.
Quod si nihil habuerit
facultatis, unde praedictam compositionem exsolvere possit, absque
aliquo infamio sui quinquaginta eum oportebit
ictibus verberari aut
semper infamis
permaneat.
Edita
lex in confirmatione concilii Toletani sub die octavo Kal. Februar. anno
feliciter primo regni
gloriae nostrae. In nomine domini, Flavius
Ervigius rex hoc legis nostrae edictum in confirmationem huius concilii
promulgatum subscripsit.
O93,
f. 93vb; V630, f. 169ra; W411, f. 177r; B132, f. 29va; V1341, f. 107ra;
E97, f. 348ra