O93,
f. 94rb; V630, f. 170ra; W411, f. 179r; V1341, f. 108ra; E97, f. 349rb
INCIPIUNT
GESTA
SYNODI BRACARENSIS SEPTEM
EPISCOPORUM REGNANTE DOMINO NOSTRO IESU CHRISTO CURRENTE ERA DLXVIIII
ANNO III ARIAMIRI
REGIS <V1341, f. 108rb> DIE KAL. MART.
Cum
Galliciae provinciae episcopi,
Lucretius, Andreas, Martinus, Cottus,
Ildericus, Lucentius, Timotheus,
Maliosus ex praeceptis praefati
gloriosissimi Ariamiri regis in metropolitana eiusdem provinciae
Bracarensis ecclesiae
convenissent, consedentibus simul episcopis, praesentibus quoque
presbyteris adstantibusque ministris vel universo clero, Lucretius
metropolitanus eiusdem ecclesiae
episcopus dixit: Diu est, sanctissimi fratres, quod
secundum instituta venerabilium canonum
et decreta catholicae et apostolicae disciplinae desiderabamus
sacerdotalem inter nos fieri debere conventum, quia
non solum ecclesiasticis
regulis et ordinibus opportunam,
sed etiam <E97, f. 349va> stabilem semper efficit caritatis
fraternae concordiam, dum congregati
simul in nomine domini sacerdotes ea
inter se salutifera collatione requirunt,
quae secundum doctrinam apostolicam unitatem spiritus in vinculo pacis
obtineant. Nunc igitur,
quoniam optatum nobis huius congregationis diem gloriosissimus atque
piissimus filius vester
adspirante sibi domino utiliter
commendavit, prius
de statu fidei, sicut
superius dictum est, conferamus, nam licet iam
olim Priscillianae heresis contagio in
Spaniarum provinciis detecta sit
et damnata, ne quis tamen per ignorantiam aut aliquibus, ut assolet,
scripturis deceptus apocryphis aliqua
adhuc ipsius erroris pestilentia
sit infectus, manifestius
<O93, f. 94va> ignaris hominibus declaretur, qui
in ipsa
extremitate mundi et in ultimis huius provinciae finibus
constituti aut exiguam aut pene nullam
rectae eruditionis notitiam contigerunt. Credo autem vestrae
beatitudinis fraternitatem nosse, quia eo tempore, cum
in his regionibus nefandissima
Priscillianae sectae venena serpebant,
beatissimus papa urbis Romae Leo, qui quadragesimus
fere exstitit apostoli Petri successor per Turibium notarium sedis suae
ad synodum Galliciae contra impiam <V630, f. 170rb> Priscillianae
heresis sectam
scripta sua direxit. Cuius
etiam praecepta Terraconenses
et Carthaginenses episcopi,
Lusitani quoque et Betici
facto inter se concilio regulam fidei contra Priscillianam heresem
cum aliquibus capitulis conscribentes
ad Balconium tunc huius Bracarensis
ecclesiae praesulem dixerunt.
<V1341, f. 108va> Unde quia et ipsum praescriptae
fidei exemplar cum suis capitulis prae manibus hic
habeamus, <W411, f. 179v>
pro instructione ignorantiae,
si vestrae placet reverentiae, recitetur. Omnes episcopi
dixerunt: Valde necessaria horum capitulorum est lectio, ut,
dum simplicioribus quibusque pristina
sanctorum patrum statuta
pandantur, ut
abominata iam olim a sede beatissimi
Petri apostoli et damnatae
Priscillianae heresis figmenta cognoscant. Lectum est enim
exemplar fidei cum capitulis suis, quae,
ne prolixitatem facerent,
his gestis minime sunt inserta.
Post lectionem capitulorum
lectio necessaria recensita
est, tamen evidentius et
simplicius ea, <E97, f. 349vb> quae sunt exsecrabilia, ita
positis etiam modo capitulis declaretur,
ut, qui minus est eruditus,
intellegat et sic sub anathematis sententia explosa
iam olim Priscilliani erroris figmenta damnentur, ut, quisquis clericus
vel monachus sive laicus tale aliquid sentire adhuc vel defendere
fuerit depraehensus, tamquam vere putridum membrum continuo de corpore
abscidetur catholicae ecclesiae,
ne aut societatis
eius macula sive pravitatis a
recte credentibus de
permixtione talium aliquod
orthodoxis reputetur opprobrium.
Proposita
contra Priscillianam heresem
capitula et relecta continent haec:
I Si quis patrem et filium et spiritum sanctum non
confitetur tres personas unius substantiae et virtutis ac
potestatis, sicut catholica et apostolica ecclesia docet, sed unam
tantum ac solitariam dicit esse personam,
ita ut ipse sit pater qui filius, ipse etiam sit
paraclitus spiritus,
sicut Sabellius et Priscillianus
dixerunt, anathema sit.
II Si quis extra sanctam trinitatem mala,
nescio quae, divinitatis nomina
introducit dicens, quod ipsa
divinitas sit trinitas, sicut
Gnostici et Priscillianus
dixerunt, anathema sit.
III Si quis dicit filium dei dominum nostrum,
antequam ex virgine nasceretur, non fuisse, sicut Paulus Samosatenus et
Photinus et Priscillianus dixerunt, anathema sit.
IIII <V630, f. 170va> Si quis natale
Christi secundum carnem non vere honorat, sed honorare se simulat
ieiunans in eodem die
in dominico, quia Christum in hominis natura natum esse non credit,
sicut Cerdon, Marcion,
Manicheus et Priscillianus dixerunt, anathema sit.
V Si quis animas humanas vel angelos ex dei
credidit <V1341, f.
108vb> substantia
exstitisse, sicut
Manicheus et Priscillianus dixerunt, anathema sit.
VI Si quis animas humanas dicit prius in caelesti
habitatione peccasse et pro hoc in corpora
humana in terra deiectas, sicut
Priscillianus dixit, anathema sit.
VII Si quis dicit diabolum non fuisse prius bonum
angelum a deo factum nec dei
opificium fuisse naturam eius, sed dicit eum ex
tenebris emersisse <E97, f. 350ra> nec aliquem sui habere
auctorem, sed ipsum esse <W411, f. 180r> principium atque
substantiam mali,
sicut Manicheus et Priscillianus dixerunt, anathema sit.
VIII Si quis credit,
quod aliquantas in
mundo creaturas diabolus fecerit, et tonitrua
et fulgura et tempestates et
siccitates ipse diabolus <O93, f. 94vb> sua auctoritate faciat,
sicut Priscillianus dixit,
anathema sit.
VIIII Si quis animas
et corpora humana fatali
signo
credit adstringi, sicut pagani et Priscillianus dixerunt, anathema sit.
X Si quis duodecim signa, id
est sidera, quae mathematici observare solent, per singula
animae vel corporis membra dissipata credunt
et nominibus patriarcharum adscripta dicunt,
sicut Priscillianus dixit,
anathema sit.
XI Si quis
coniugia humana damnat et procreationem nascentium perhorrescit, sicut
Manicheus et Priscillianus dixerunt, anathema sit.
XII Si quis plasmationem
humani corporis diaboli
dicit esse figmentum et conceptiones
in uteris matrum operibus dicit daemonum figurari,
propter quod et
resurrectionem carnis non credit, sicut Manicheus et Priscillianus
dixerunt, anathema sit.
XIII Si quis dicit creationem universae carnis non
opificium dei, sed malignorum
esse angelorum, sicut Manicheus et Priscillianus dixerunt,
anathema sit.
XIIII Si quis immundos putant
cibos carnium, quas deus in usu
omnium dedit et non propter
afflictionem corporis sui, sed quasi immundiciam putarit
<V630, f. 170vb> ita abstineat
ab eis, ut nec olera cocta cum
carnibus praegustet, sicut Manicheus et
Priscillianus docuerunt,
anathema sit.
XV Si quis
clericorum praeter matrem aut
germanam vel etiam, qui
proximi consanguinitate iunguntur, alias aliquas quasi adoptivas
feminas secum retinent et cum ipsis habitant,
sicut Priscilliani secta <V1341, f. 109ra> docuit,
anathema sit.
XVI Si quis quinta feria paschali,
quae vocatur cena domini, hora
legitima post nonam
ieiunus in ecclesia missas non tenet, sed secundum
sectam Priscilliani festivitatem ipsius diei ab hora tertia per missas
defunctorum soluto ieiunio colit,
anathema sit.
<E97, f. 350rb> XVII Si quis scripturas, quas Priscillianus secundum
suum depravavit errorem vel tractatus
Dictinii, quos ipse Dictinius,
antequam converteretur, scripsit
sub nomine patriarcharum, prophetarum vel apostolorum et
suo errori consona confixit,
legit et impia eorum
figmenta sequitur aut defendit,
anathema sit.
Propositis
his capitulis et relectis
Lucretius episcopus dixit: Quoniam ea, quae a
catholicis abominata sunt et damnata,
manifestius et apertius etiam ignorantibus declarata sunt, necessarium
post hoc arbitror, si vestrae fraternitati videtur, ut
instituta nobis sanctorum patrum recensitis
antiquis canonibus innotescant, quae, etsi non omnia certe vel pauca,
quae ad instructionem
clericalis disciplinae pertinent, relegantur. Omnes episcopi dixerunt:
Placet hoc editum et congrua res est,
ut et quibus fortasse
<W411, f. 180v> per incuriam abolita sunt ecclesiastica constituta,
audiant sanctorum canonum regulam et observent. Relecti
ex codice coram concilio
tam generalium synodorum
canones quam localium, post quorum lectionem Lucretius episcopus dixit:
Ecce ex ipsa canonum
lectione agnoscat sancta fraternitas
vestra non solum in generalibus
conciliis, sed etiam in
localibus congregatos simul sacerdotes uno consensu ea, quae
ecclesiastico conveniebant ordini
statuisse, et, secundum quod
uniuscuiusque rei expetebat
ratio, prospexisse sequentes sententiam doctrinae apostolicae dicentes:
Probate, quae bona sunt, et
tenete. Si ergo placet caritati vestrae, quia sunt aliqua ecclesiasticae
institutionis obsequia, quae in huius praesertim extremitate
provinciae non per contentionem,
quod absit, sed magis,
sicut praevaricati sumus,
per incuriam aut per
ignorantiam, constituamus
quaedam inter nos capitula,
ut, quae non uno modo tenentur a nobis, ad unam omnino formulam
revocentur. Omnes episcopi dixerunt: Necessarium et valde hoc
utile arbitramur, ut ea, quae apud unumquemque nostrum varia
<V630, f. 171ra> et inordinata
consuetudine retinentur, unito
inter nos per dei gratiam
et concordi celebrentur officio,
et idcirco, si quid illud est magnum vel parum,
<V1341, f. 109rb> quod
variari videmus, ad unam, sicut
dictum est, formulam praefixis rationabiliter capitulis revocetur,
praecipue cum et de certis
quibusdam causis instructionem apud nos <E97, f.
350va> sedis apostolicae habeamus, quae
ad interrogationes quorundam
venerandae memoriae praecessoris
tui prudentia
Profuturi ab ipsa beatissimi Petri
accepit cathedra. Lucretius
episcopus dixit: Recte vestra fraternitas pro
auctoritate sedis <O93, f. 95ra> apostolicae recordata
est, quae licet eodem
tempore innotuerit, quo
directa est, tamen pro
firmitate testimonii et instructione
multorum, si vestri unianimitati
complacet, quia prae manibus est, coram his
omnibus legatur. Omnes episcopi dixerunt: Iustum est, ut, quia mentio
ipsius auctoritatis est habita, quae est eius doctrina, a
circumstantibus audiatur. Relecta
auctoritas sedis apostolicae ad quendam
Profuturum directa episcopum, quae propter prolixitatem his gestis
minime est inserta. Post
cuius lectionem Lucretius episcopus dixit: Manifestius patet apostolica
nobis opitulari doctrina, et ideo,
sicut fraternitas vestra
praedixit, si quid per ignorantiam apud quosdam variat,
ad unam formam
concordi regula praescriptis
inter nos capitulis adstringatur.
Proposita
sunt igitur capitula,
quae continent haec:
I
Placuit omnibus
communi consensu, ut unus atque idem psallendi ordo in matutinis vel
vespertinis officiis teneatur et non diverse ac private monasteriorum
consuetudines contra
ecclesiasticas regulas sint permixtae.
II Item placuit, ut per solemnium dierum vigilias
vel missas omnes easdem
et non diversas lectiones in ecclesia legant.
<W411, f. 181r> III Item placuit, ut non aliter episcopi et
aliter presbyteri populum, sed uno modo salutent dicentes:
Dominus sit vobiscum, sicut in
libro legitur, et ut
respondeatur a populo: Et cum spiritu tuo, sicut et ab ipsis
apostolis traditum omnis
retinet Oriens, et non sicut
Priscilliana pravitas permutavit.
IIII Item placuit nullum,
ut eodem ordine
missae celebrentur ab omnibus, quem
Profuturus quondam huius
metropolitanae ecclesiae episcopus ab ipsa apostolicae sedis
auctoritate suscepit scriptum.
V Item placuit, ut nullus eum baptizandi ordinem
praetermittat, quem et antea tenuit metropolitana Bracarensis ecclesia
et pro amputanda aliquorum <V1341, f. 109va> <E97,
f. 350vb> dubietate praedictus Profuturus episcopus scriptum
sibi et directum a sede beatissimi Petri
apostoli suscepit.
VI <V630, f. 171rb> Item placuit, ut
conservato metropolitani episcopi primatu ceteri episcoporum secundum
sui ordinationis tempus
alius alio sedenti
deferat locum.
VII Item placuit, ut ex
rebus ecclesiasticis tres aequae fiant
portiones, id est
una episcopi, alia clericorum, tertia in recuperatione
vel in luminariis ecclesiae. De quarta
parte sive archipresbyter
sive archidiaconus illam administrans episcopo faciat
rationem.
VIII Item placuit, ut nullus episcopus clericum
alterius ordinare praesumat, sicut et antiqui canones vetuerunt, nisi
forte signata ipsius episcopi
scripta susceperit.
VIIII Item placuit,
quia in
aliquantis huius provinciae ecclesiis
diacones absconsis infra tunicam utuntur orariis, ita ut nihil differri
a subdiacono videantur,
de cetero superposito
scapulis, sicut
decet, utantur orario.
X Item placuit, ut non liceat
cuilibet ex lectoribus sacra altaris vasa portare, nec
aliis nisi his, qui ab episcopo subdiaconi fuerint ordinati.
XI
Item placuit, ut
lectores in ecclesia in
habitu saeculari ornati
non psallant, neque granos gentili ritu dimittant.
XII Item placuit, ut
veteris testamenti nihil
poetice compositum in ecclesia psallatur,
sicut et sancti
praecipiunt canones.
XIII Item placuit, ut
ingredi ad communicandum non liceat sacrariis
laicis viris vel mulieribus nisi tantum clericis, sicut et antiquis
canonibus statutum est.
XIIII Item placuit, ut quicumque
in clero cibos carnium non utuntur,
pro amputanda suspicione
Priscillianae heresis vel olera
cocta cum carnibus tantum praegustare cogantur. Quod si contempserint,
secundum quod de talibus sancti
patres antiquitus statuerunt, necesse est pro suspicione
heresis huius officio excommunicatos
omnimodis removeri.
XV Item placuit, ut,
qui heresi
aut pro crimine aliquo excommunicantur, nullus eis communicare
praesumat, sicut et antiqua canonum continent statuta. Quae
si quis spernit, <E97, f. 351ra> voluntarie
se ipsum alienum a
communione facit.
XVI Item placuit, ut hi
, qui sibi ipsis aut
per ferrum aut per venenum <V1341, f. 109vb> aut
praecipitium <W411, f. 181v> aut suspendium vel quolibet modo
violentiae inferunt mortem,
nulla pro illis
in oblatione commemoratio
<O93, f. 95rb> fiat, neque
cum psalmis ad
sepulturam eorum cadavera
deducantur. Multi enim sibi hoc per ignorantiam
usurpant. Similiter et de his
placuit fieri, qui pro suis
<V630, f. 171v> sceleribus puniuntur.
XVII Item placuit, ut caticuminis sine redemptione
baptismi defunctis simili
modo neque oblationis
commemoratio neque psallendi
impendatur officium.
Nam et hoc per ignorantiam usurpatum est.
XVIII Item placuit, ut corpora defunctorum nullo modo
intra basilicam sanctorum
sepeliantur, sed si necesse est deforis circa murum basilicae usque ad
eum non abhorret. Nam si firmissimum hoc privilegium
usque nunc retinent civitates, ut nullo modo intra ambitum
murorum cuiuslibet defuncti corpus sit
humatum, quanto magis hoc venerabilium martyrum debet reverentia
obtineri.
XVIIII Item placuit, ut, si quis presbyter post hoc
interdictum ausus fuerit chrisma benedicere aut
ecclesiam aut altarium consecrare,
a suo officio deponatur. Nam et
antiqui hoc canones vetuerunt.
XX Item placuit, ut ex laico ad gradum sacerdotii
nemo veniat, nisi prius
anno integro in officio lectorum vel diaconatus
disciplinam ecclesiasticam discat, et sic per singulos gradus eruditus
ad sacerdotium veniat. Nam satis repraehensibile est, ut, qui necdum
didicit, iam docere praesumat, dum et antiquis hoc patrum
institutionibus interdictum sit.
XXI Item placuit, ut, si quid ex collatione fidelium
aut per festivitates martyrum aut per commemorationem
defunctorum offertur, apud unum clericorum fideliter colligatur et
constituto tempore aut semel aut bis in anno
inter omnes clericos dividatur. Nam non modicae
ex ipsa inaequalitate discordiae generantur, si unusquisque in sua
septimana, quod oblatum fuerit, sibi dependat.
XXII Item placuit, ut
praecepta antiquorum
canonum, quae modo in concilio recitata sunt, nullus audeat praeterire.
Si quis autem contumax
transgreditur ista, necesse est, ut de
suo degradetur officio.
Relectis
capitulis
Lucretius episcopus dixit: <E97, f. 351rb> Quia
opitulante domino nobis ea, quae ad
infirmitatem catholicae et
orthodoxae fidei vel quae ad
officium ordinis ecclesiastici
pertinebant unanimae,
sicut oportebat, collatione decrevimus, restat nunc, ut ex omnibus
<V1341, f. 110ra> his, quae dei
gratia salubriter statuta
sunt, propriam unusquisque
nostrum studeat et docere atque
informare diocesim. Si quis autem ex
nobis in parrochiis suis post agnita huius concilii <V630, f.
171vb> constituta aut clericum aut monachum sanae huic doctrinae
resistentem invenerit aut in aliquo adhuc <W411, f. 182r>
Priscillianae sectae errorem
latitare persenserit et non continuo illum excommunicatum et
anathematizatum de ecclesia foras eiecerit, ita ut
cum huiuscemodi homine
nec cibum aliquis fidelis
nec communicare
praesumat, noverit se is, qui talem receperit,
fraternae esse excommunicationi
obnoxium et divinae procul dubio
sententiae reum. Omnes episcopi dixerunt: Quaecumque
a nobis unito per dei gratiam
consensu decreta sunt, pervigili
necesse est sollicitudine
observentur. Quae ut stabilem placitae constitutionis obtineant
firmitatem, propria unusquisque
his gestis manu subscribat.
Et
post episcoporum subscriptio subsecuta est. Lucretius episcopus
subscripsi. Andreas episcopus
subscripsi. Martinus episcopus subscripsi. Cottus episcopus subscripsi.
Hildericus episcopus
subscripsi. Lucetius
episcopus subscripsi. Timotheus episcopus subscripsi.
Maliolus episcopus subscripsi.
EXPLICIT
SYNODUS BRACARENSIS PRIMA.
O93,
f. 95rb; V630, f. 171vb; W411, f. 182r; V1341, f. 110ra; E97, f. 351rb