O93,
f. 95rb; V630, f. 171vb; W411, f. 182r; V1341, f. 110ra; E97, f. 351rb
INCIPIT
SYNODUS BRACARENSIS SECUNDA.
<O93,
f. 95va> Regnante domino nostro Iesu Christo currente aera
DCX anno secundo regis Ariamiri,
die XVIII Kalendarum Ianuariarum,
cum Galliciae provinciae episcopi tam
ex Bracarensi quam ex Lucensi
synodo cum suis metropolitanis
praecepto praefati gloriosissimo
regis simul in metropolitana
Bracarensis ecclesia convenissent,
id est Martinus, Nitigis, Remisol, Andreas, Lucetius,
Adoric, Vectimer,
Sardinarius, Viator, Anila, Polemus,
Mayloc, con<E97, f. 351va>sedentibus his
simul episcopis atque universo clero praesente,
Martinus Bracarensis ecclesiae episcopus dixit: Inspiratione hoc dei
credimus provenisse, sanctissimi patres,
ut per ordinationem domini
gloriosissimi filii nostri regis ex
utroque concilio conveniremus in unum, ut non solum de visione alterutra
gratulemur, sed etiam
ea, quae ad ordinationem
et disciplinam ecclesiasticam pertinent, pariter
colloquamur. Scriptum est enim in evangeliis dicente domino: Ubicumque
fuerint duo vel tres in nomine meo congregati, ibi ero in medio eorum.
Nitigis Lucentius
ecclesiae episcopus dixit: Nec aliud potest credi nisi ea, quae ad
utilitatem nostram pertinent et
animarum divina inspiratione et inchoari et perfici oportere
et ideo unanimes omnes
atque idipsum in domino sentientes
quaecumque ad instructionem
nostram pertinent, in medium <V1341, f. 110rb> prolata
desideramus agnoscere. Martinus episcopus dixit: Arbitramur vestram
<V630, f. 172ra> beatitudinem recordari, quia, cum primum in
ecclesia Bracarensis episcoporum concilium
congregatum est, post multa, quae
ad concordiam fidei fuerant
roborata, aliqua etiam, quae regularem
sanctorum canonum
continent, discretionem
firmavimus, quorum utilitas, ut
possit evidentius in memoriam revocare,
ipsa, si vobis
placet, epistola vestra
in praesentia relegatur.
Omnes episcopi dixerunt: Oportet omnimodis,
ut in omnium auribus, qui
hic assistunt, recitentur.
Recitatis
ergo capitulis, quae,
ne prolixitatem facerent,
his gestis minime sunt inserta, <W411, f. 182v> Martinus
episcopus dixit: Haec ergo, quae
modo sunt recitata, quae nobis tunc aut varia aut dubia aut inordinata
sunt visa, auxiliante deo ordinentur
et suam immobiliter
obtineant firmitatem. Quae autem tunc in memoriam non venerunt aut
onerosum fuit in primo
illo concilio multa simul ingerere, necessarium videtur, modo ad
notitiam sanctae vestrae caritatis deferri, eis
specialiter
prospectis, ut spiritali
ventilata examine purgentur. Sancti enim patres et
praecessores nostri aut generales synodos
undique colligi pro unitate rectae
fidei fecerunt, sicut
in Nicea contra Arrium CCCXVIII
et in Constantinopolim
contra Macedonium CL et in Epheso contra Nestorium CC et in Calcedona
contra Euticen DCXXX aut
certe speciales synodos
per suas unusquisque provincias <E97, f.
351vb> pro retundendis
contentionibus vel emendandis
aliquorum neglegentiis
collegerunt, et prout eventus
culparum aut qualiscumque excessus exegit, per singulas
quaeque divinas canonum sententias
mediante inter eos dei spiritu conscripserunt, quas oportet nos
relegere et intellegere et tenere. Et quia opitulante Christi gratia de
unitate et rectitudine fidei in hac provincia nihil est dubium, illud
nobis modo specialius est agendum, ut, si quid fortasse extra
apostolicam disciplinam per ignorantiam aut per neglegentiam
repraehensibile invenitur in nobis, recurrentes ad testimonia sanctarum
scripturarum vel ad antiquorum canonum
instituta, adhibito communi consensu omnia,
quae displicuerint rationabili iudicio corrigamus. Et primum, si
placet, relectis beati apostoli
Petri praeceptis, quae pro regula sacerdotum in sua
epistola evidenter adscripsit, quicquid
non eodem tenore sicut princeps apostolorum edocuit, agi videtur a
nobis sine ulla cunctatione ad emendationem deducere <V1341, f.
110va> festinemus, <O93, f. 95vb> ne forte, dum
aliis praedicamus, ipsi reprobi effecti divino illo condemnemur eloquio
dicente: Tu vero odisti
disciplinam, et proiecisti sermones meos post
te. Omnes episcopi dixerunt: <V630, f. 172rb> Cupimus memoratam
apostoli Petri epistolam ad locum ipsum, ubi sacerdotes docet, audire.
Tunc allato libro haec ex
eadem epistola recitata sunt: Seniores obsecro consenior, pascite, qui
est in vobis gregem dei, providentes non
coacte sed spontanee secundum
deum, neque turpis lucri gratia
sed voluntarie, neque
dominantes in cleris, sed forma
facti gregi et ex animo, ut,
cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem
gloriae coronam. His relectis
omnes episcopi dixerunt: Cognitis his, quae
ex epistola beati Petri
apostoli recitata
sunt, desideramus auxiliante dei gratia divinis oboedire praeceptis et
apostolicae epistolae, quae
nobis recitata est, in
omnibus formulam imitari,
ne forte in aliquibus inordinate ambulantes divino, quod
absit, iudicio condem<W411, f. 183r>nemur,
sed sanctorum patrum
vestigia subsequentes in ipsorum requie
mereamur esse participes
et immarcescibilem illam gloriae coronam, quae repromissa est, cum
ipsis percipere mereamur.
Ob hoc ergo tuam <E97, f. 352ra> simul
omnes deposcimus caritatem, ut has omnes causas singulis
capitulis breviter
compraehensas, vel qualiter
corrigi debeant, his gestis subter
annectas. Quae cum studiosius
relecta et in notitiam omnium nostrum evidenter fuerint perducta,
propria unusquisque manu pro eorum
emendatione et confirmatione subscribatur,
ut non solum nobis, sed etiam successoribus nostris haec ad
perfectionem episcopalis officii
decreta proficiant.
I
Placuit omnibus episcopis atque convenit, ut per
singulas ecclesias episcopi et
per dioceses
ambulantes primum discutiant
clericos, quomodo ordinem baptismi teneant
vel missarum et
qualiter quaecumque
officia in ecclesia peragant
et, si recte quidem invenerint, deo gratias, sin autem minime, docere
debent ignaros, et hoc modis omnibus praecipere,
sicut antiqui canones iubent,
ante dies XX baptismi ad
purgationem exorcismi caticumini currant, in
quibus viginti diebus
omnino caticumini
symbolo, quod est: Credo in
deum patrem omnipotentem,
specialiter doceantur. Postquam
ergo haec suos clericos
discusserint vel docuerint episcopi, alia
die convocata plebe ipsius ecclesiae doceant
illos, ut errores fugiant
idolorum vel diversa crimina, id est homicidium, adulterium, periurium,
falsum testimonium et reliqua peccata mortifera et,
quod nolunt sibi fieri,
alteri non faciant, et
ut credant resurrecti<V630, f. 172va>onem omnium hominum et diem
iudicii, in quo unusquisque secundum sua
opera recepturus sit. Et sic postea <V1341, f. 110vb> episcopus
de ecclesia illa proficiscatur
ad aliam.
II
Placuit, ut nullus episcoporum
per suas
dioceses ambulans praeter honorem
cathedrae suae, id est solidos
duos, aliquid aliud per ecclesias tollat
neque tertiam partem ex quacumque oblatione
populi in ecclesiis parrochialibus requirat, sed illa
tertia pars pro luminaribus
ecclesiae vel recuperatione servetur
et singulis annis episcopo inde
ratio fiat. Nam si tertiam partem illam episcopus tollat, lumen et sacra
tecta abstulit ecclesiae. Similiter et ut parrochiales
clerici servili
more in aliquibus operibus episcopi servire
non cogantur, quia scriptum est: Neque ut
dominantes in clero.
III
Placuit, ut de ordinatione clericorum episcopi <E97, f. 352rb> munera nulla suscipiant,
sed, sicut scriptum est, quod gratis donante
deo accipiunt, gratis dent, non
aliquo pretio gratia dei
et impositio manuum venundetur, quia
antiqua definitio patrum ita de ecclesiasticis ordinationibus statuit,
dicens: Anathema sit
danti et accipienti. Propterea,
quia aliquanti multis
sceleribus obruti, sancto altario
indigne ministrantes non hoc testimonium
bonorum actuum, sed profusione munerum obtinent,
oportet ergo non per gratiam
munerum, sed per diligentem <W411, f. 183v> prius discussionem,
deinde per multorum testimonium
clericos ordinare.
IIII
Placuit, ut modicum balsami, quod benedictum pro
baptismi sacramento per ecclesias datur,
quia singulis tremissos
pro ipso exigi solent, nihil ulterius exigatur, ne forte, quod pro
salute animarum per invocationem sancti spiritus consecratur,
sicut Simon magus donum dei pecunia voluit
emere, ita nos venundantes
damnabiliter venundemur.
V
Placuit, ut,
quoties ab aliquo fidelium ad
consecrandas ecclesias episcopi invitantur,
non quasi ex debito munus aliquod a fundatore requirant, sed si
ipse quidem aliquid ex suo voto obtulerint,
non respuatur. <O93, f. 96ra> Si vero aut paupertas illum aut
necessitas retinet, nihil exigatur ab illo. Ac
tantum unusquisque episcoporum meminerit,
ut non prius dedicet ecclesiam, nisi antea dotem basilicae et obsequium
ipsius per donationem chartulae confirmatum accipiat. Nam non levis
est ista temeritas,
sine luminariis vel sine <V630, f. 172vb> substantiali
sustentatione eorum, qui ibidem servituri sunt, tamquam domus privata
consecretur ecclesia.
VI
Placuit,
si quis basilicam non pro devotione
fidei, sed pro quaes<V1341, f. 111ra>tu
cupiditatis aedificat, ut
quicquid ibi de oblatione populi
colligitur, medium cum
clericis dividat eo, quod basilicam in terra
sua quaestus causa condiderit,
quod in aliquibus locis usque modo dicitur fieri. Hoc ergo de cetero
observari debet, ut nullus episcoporum tam abominabili voto consentiat
nec basilicam, quae non
pro sanctorum patrocinio, sed magis sub tributaria condicione est
condita, audeat consecrare.
VII
Placuit, ut
unusquisque episcopus per ecclesias
suas hoc praecipiat, ut hi,
qui infantes suos ad baptismum
<E97, f. 352va> offerunt,
si quid voluntarie pro suo
offerunt voto, suscipiatur ab eis. Si vero per necessitatem paupertatis
aliquid non habent, quod offerant,
nullum illis pignus violenter
tollatur a clericis. Nam multi pauperes hoc timentes filios a
baptismo retrahunt, qui forte, dum differunt, si
sine gratia baptismi de hac vita recesserint, necesse est, ut ab illis
eorum perditio requiratur, quorum spolia pertimescentes
a baptismi gratia se
retraxerunt.
VIII
Placuit, ut, si quis aliquem clericorum in
accusatione fornicationis impetit,
secundum praeceptum Pauli
apostoli duo vel tria testimonia requirantur
ab illo. Quod si non
potuerit datis testimoniis approbari,
quod dixit, excommunicationem
accusati accusator accipiat.
VIIII
Placuit, ut, postquam
omnia in consilio sacerdotum fuerint
ordinata, illud omnimodis
observetur, ut superventurum ipsius anni pascha, quo
Kalendarum die vel quota
luna debet suscipi, a metropolitano episcopo nuntietur. Quod ceteri
episcopi <W411, f. 184r> vel reliquus clerus breviculo
subnotantes, unusquisque in sua ecclesia adveniente natalis domini die,
adstante populo post
lectionem evangelicam nuntiet. In cuius principio
convenientes in unum vicinae ecclesiae per triduum cum psalmis per
sanctorum basilicas ambulantes celebrent laetanias, tertio
autem die celebratis hora nona sive X missis, demisso
populo praecipiant quadragesimae servare
ieiunia et mediante
quadragesima ex
diebus viginti baptizandos infantes ad exorcismi purgationem offerre.
X
Placuit, ut, quia per stultitiam praesumpti nuper
erroris aut certe ex vetere
Priscillianae adhuc heresis fetore
correptos cognovimus quosdam
presbyteros <V630, f. 173ra> in huius praesumptionis audacia
retineri, ut missas
mortuorum <V1341, f. 111rb> etiam post acceptum meritum
oblationes ausi sint
consecrare. Ideoque hoc praefixae
evidentis sententiae admonitione
servetur, ut, si quis presbyter post hoc edictum
nostrum amplius in hac vesania fuerit depraehensus,
hoc est, ne ieiunus, sed
quocumque cibo praesumpto
oblationem con<E97, f. 352vb>secraverit
in altari, continuo ab officio
suo privatus a proprio deponatur
episcopo.
His
ita gestis placuit omnibus pro
confirmanda horum observantia
unumquemque propria manu
subscribere eo placitorum facto, ut si
quis eorum capitulorum terminum
transgressus ad inordinatas consuetudines reverti voluerit, totius
concilii excommunicatione correptus verissimam
sibi de sui ordinis inclinatione noverit
imminere sententiam.
Martinus
Bracarensis metropolitanae ecclesiae episcopus his gestis subscripsi.
Remisol Bisenis ecclesiae
episcopus his gestis subscripsi. Lucetius Columbigensis
ecclesiae episcopus his gestis subscripsi.
Adorice Getanae ecclesiae
episcopus his gestis subscripsi. Sardinarius
Lamicensis ecclesiae episcopus his gestis subscripsi. Viator
Magnetensis ecclesiae episcopus his gestis subscripsi. Item ex synodo
Licensis: Nitigis Lucensis
metropolitanus ecclesiae
episcopus his gestis subscripsi.
Andreas Heresis ecclesiae episcopus
his gestis subscripsi.
Witimer Auriensis ecclesiae
episcopus his gestis subscripsi. Anila Tudensis
ecclesiae episcopus his gestis subscripsi. Pulemius
Asturicensis ecclesiae episcopus his gestis subscripsi. Mayloc
Brittanorum ecclesiae episcopus
his gestis subscripsi.
O93,
f. 96ra; V630, f. 173ra; W411, f. 184r; V1341, f. 111rb; E97, f. 352vb