O93,
f. 96ra; V630, f. 173ra; W411, f. 184r; V1341, f. 111rb; E97, f. 352vb
CAPITULA
EX ORIENTALIUM PATRUM SYNODIS A MARTINO
EPISCOPO ORDINATA ATQUE COLLECTA.
<O93,
f. 96rb> Domino
beatissimo atque apostolicae sedis honore suscipiendo in Christo
fratri Nitigesio
episcopo
vel universo concilio
Lucensis ecclesiae episcopus Martinus. Canones, qui
in partibus Orientis ab
antiquis patribus constituti sunt, Graeco
prius sermone conscripti sunt, postea
autem succedenti tempore in Latina
lingua translati sunt. Et quia difficile
est, ut simplicius aliquid ex alia <W411, f. 184v> lingua
transferatur in alteram
simulque et illud accidit, ut
in tantis temporibus scriptores aut non
intellegentes aut dormitantes multa praetermittant,
et propterea in ipsis
canonibus aliqua simplicioribus
videantur obscura, ideo visum
est, ut cum omni diligentia et
ea, quae per translatores obscurius dicta sunt, et
ea, quaeque <E97,
f. 353ra> per
scriptores sunt immutata,
simplicius et emendantius
restaurarem, id primum observans, ut <V630, f. 173rb> illa,
quae ad episcopos <V1341, f. 111va> vel universum
clerum pertinent, una
parte conscripta sint,
similiter et quae ad laicos pertinent simul sint
adunata, ut, de quo capitulo
aliquis scire voluerit, possit celerius invenire.
Incipiunt
canones ex
orientalium antiquorum patrum synodis a
venerabili Martino episcopo
vel ab omni Bracarensi
synodo excerpti
vel emendati, ubi clericorum et laicorum <E97,
f. 353va> seorsum sententias restauravit,
ut, quod translatores a
Graeco in Latino obscurius dixerunt vel scriptorum ignavia
depravaverat aut immutaverat, simplicius et emendatius
omnia uno hoc contineantur in loco, ut, de quo capitulo quid
scire voluerit, possit
celerius invenire.
INCIPIUNT
TITULI
I De electione episcopi.
II De ordinatione episcopi.
III De vacuanda
ordinatione, quae
absente metropolitano fuerit facta.
IIII De primatu metropolitani.
V De eo,
qui per ambitionem
de inferiori civitate
ad maiorem transire voluerint.
VI De non mutandis
parrochiis.
VII De praesumptione alienae
diocesis.
VIII De non constituendo
episcopo successore.
VIIII De irruptione vacantis
ecclesiae.
X De episcopo per necessitatem
vacantem.
XI De contemptore episcopo.
XII De seditioso
episcopo.
XIII De senioribus
iudicii.
XIIII De praesumptione episcopi
in rebus ecclesiae.
XV De rebus ecclesiasticis
gubernandis.
XVI De rebus ecclesiae
dispensandis.
XVII De his, qui de ministerio
ecclesiae aliquid vendiderint.
XVIII De synodo
facienda.
XVIIII De episcopo, qui noluerit
venire ad synodum.
XX De legitima aetate ordinandi
presbyteri.
XXI De eunuchis,
qui ab aliis fiunt, vel qui sibi
naturalia abscidunt.
XXII De neofitis.
XXIII De poenitente non
admittente ad clerum.
XXIIII De his, qui indiscussi
aut presbyter aut diaconus ordinati
sunt.
XXV De presbyteris vel
diaconibus, qui post ordinationem denotantur.
XXVI De his, qui viduas
aut dimissas ducunt.
XXVII De fornicatoribus
clericis.
XXVIII De his, quorum uxores
moechantur.
XXVIIII De viduis clericorum.
XXX De filia
episcopi vel presbyteri, quae
fuerit devota et peccaverit.
XXXI De
devota peccante, vel quae
se maritaverit.
<V630, f. 173va> XXXII De
subintroductis adoptivis
mulieribus.
XXXIII De non recipiendis
clericis et de infirmanda
ordinatione eius, qui sine
episcopi <E97,
f. 353rb> sui licentia ab alio episcopo ordinatus est.
XXXIIII De clericis desertoribus.
XXXV De importunis clericis.
XXXVI De purganda
opinione heresis.
XXXVII De clericis excommunicatis.
<W411, f. 185r> XXXVIII De presbyteris, ut
ad secundas
non vadant nuptias.
XXXVIIII De his, qui ad diaconium
eliguntur.
XL De eo,
quod non licet diaconum
iniussum sedere.
<V1341,
f. 111vb> XLI
De eo, quod non licet
quemlibet sacra mysteria
tangere.
XLII
Ut mulieres
in sacrario non intrent.
XLIII
Si lector alterius
viduam duxerit.
XLIIII
Si subdiaconus
secundam duxerit uxorem.
XLV
Ut non ascendat in
pulpitum nisi lector.
XLVI De condicionabilibus
non ordinandis, nisi
cum consensu patronorum.
XLVII
De non suscipiendis
servis alienis in clero.
XLVIII De non celebrandis nataliciis martyrum in
quadragesima.
XLVIIII
Non suscipi
debere
ante duas ebdomadas
paschae, sed ante tres infantes
baptismum.
L
De non solvendo
ieiunio in quinta feria paschae.
LI
De chrisma
conficienda.
LII
Non liceat
presbyterum
praesente episcopo chrismare.
LIII
Non
licet presbyterum
ante episcopum in baptisterium introire.
LIIII
De praegnantibus
baptizandis.
LV
Quae
in altari offerri oportet.
LVI
De presbyteris
foresticis.
LVII
De non ieiunando in
die dominica neque
genua flectendo.
<O93,
f. 96va> LVIII
De gustandis carnibus et non exsecrandis.
LVIIII
De eo, ut
non liceat sacerdotibus
vel clericis incantatorias
et contrarias ligaturas
facere.
LX
De
eo quod
non liceat sacerdotibus
vel clericis spectaculis
interesse.
LXI
De
eo, quod non liceat convivia
facere de confertis.
LXII
De usuris vel
negotiorum lucris.
LXIII
De clericis, qui ad
matutinum vel ad vespertinum
non conveniunt.
LXIIII
De
eo, quod non liceat clericis
die dominico ab ecclesia absentari.
LXV
De
eo, quod non liceat
clericos ante horam tertiam
prandere.
LXVI
De attondenda
coma
clericorum vel habitu ornato.
LXVII
De
eo, quod non liceat psalmos poeticos in ecclesia dicere
vel libros apocrifos
legere.
LXVIII
De
eo, quod non liceat
super monumenta mortuorum missas tenere.
<E97, f. 356ra> LXVIIII
De
eo, quod non liceat christianis prandia ad monumenta portare.
LXX
De
eo, quod non liceat clericis
vel laicis catholicis ab hereticis eulogias accipere aut cum ipsis vel
schismaticis orare.
LXXI
De
eo, quod non liceat christianis observationes
diversas attendere.
LXXII
De
eo, quod non liceat christianis tenere traditiones gentilium <V630,
f. 173vb> vel observare lunas
aut stellarum cursus.
LXIII
De
eo, quod non liceat kalendas
observare.
LXXIIII
De
eo, quod non liceat medicinales herbas
aliqua observatione colligere.
LXXV
De
eo, quod non liceat mulieres
christianas in laneficiis
aliquid observare.
LXXVI
De adulteris.
LXXVII
De mulieribus
fornicariis et aborsum facientibus.
<V1341,
f. 112ra> LXXVIII
De homicidio voluntario vel non voluntario.
<W411,
f. 185v> LXXVIIII
De muliere, quae duos fratres in
coniugio, vel viro, qui duas sorores habuerit.
LXXX
De his, qui nuptias
iteraverint.
LXXXI
De his, qui se cum
animalibus commiscuerunt.
LXXXII
De his, qui usque ad
finem vitae in peccatis perdurant et in exitu
communionem petunt.
<E97, f. 356rb> LXXXIII
De his, qui intrantes
ecclesiam et
propter nimiam
luxuriam sacramento se
abstinent.
LXXXIIII
De excommunicatis.
<E97, f. 353va> DE ELECTIONE EPISCOPI
I Non licet
populo electionem facere eorum, qui ad sacerdotium provocantur,
sed iudicium sit episcoporum, ut ipsi
eum, qui ordinandus est, comprobent,
si in sermone et fide et in spiritali
vita edoctus sit.
DE
ORDINATIONE EPISCOPI
II Episcopum oportet maxime quidem ab omni concilio
constitui, sed si hoc aut pro
necessitate aut pro longinquitate
itineris difficile fuerit, ex omnibus tres colligantur
et omnium praesentium vel absentium subscriptiones teneantur et sic
postea ordinatio fiat. Huius autem rei potestas in omni provincia ad
metropolitanum pertinet
episcopum.
DE
EVACUANDA
ORDINATIONE, QUAE ABSENTE
METROPOLITANO FUERIT FACTA
III Non debet ordinari
episcopus absque consilio et
praesentia metropolitani episcopi. Adesse autem oportet omnes,
qui sunt in provincia sacerdotes, quos
per suam debet epistolam convocare,
et quidem
si omnes occurrerint,
bene, si
autem hoc difficile
fuerit, pluriores oportet occurrere.
Qui autem non convenerit,
praesentiam sui suas epistolas
faciant et sic omnium facto consensu ordinationem episcopi fieri
oportet. Si autem aliter, praeter quod
a nobis terminatum est, fuerit factum, talem ordinationem nihil
praevalere decernimus. Si autem secundum canones ordinatio episcopi
fuerit facta et aliquis cum sua
malicia in aliquo condixerit,
plurimorum consensus
obtineat.
DE
PRIMATU METROPOLITANI
IIII Per singulas provincias
oportet episcopos cognoscere
metropolitanum episcopum et ipsum primatus
curam suscipere. Nihil
autem agere reliquos episcopos praeter eum, secundum quod antiquitus
a patribus <V630, f. 174ra> nostris constitutum continetur in
canone, propter quod et
metropolitanus episcopus nihil
<E97, f. 353vb> praesumptive
assumat absque consilio
ceterorum.
DE
HIS,
QUI PER AMBITIONEM DE INFERIORI CIVITATE AD MAIOREM TRANSIRE
VOLUNT
V Si quis in parte
alicuius fuerit ambitior
inventus sive episcopus sive presbyter vel diaconus, de inferiori
civitate non transeat ad maiorem.
Quod si quis contra haec
magni concilii constituta importunus exstiterit, omnimodo evacuetur
huiusmodi factum et suae iterum restauretur ec<W411, f.
186r>clesiae, cui
episcopus aut presbyter aut diaconus prius fuerat
constitutus.
DE
NON MUTANDA PARROCHIA
VI Episcopum a propria parrochia
non liceat transire in aliam neque sua sponte introire neque invitatus
neque ab episcopo coactus,
sed permaneat in loco, in
quo a deo est ordinatus, et in ea,
quam sortivit, <O93, f.
96vb> ecclesiam secundum <V1341,
f. 112rb> antiquum canonum
constitutum.
DE
PRAESUMPTIONE
ALIENAE DIOCESIS
VII Si quis episcopus non per
scripturam metropolitani episcopi aut, qui cum eo sunt, rogatus de alia
povincia in aliam venerit, sed
praesumptive irruens ad
ordinationem et constitutionem clericorum, qui ad illum non pertinent,
importunus exsistat, vacua sint et inania omnia, quae ab eo fuerint
constituta. Ipse autem digna
increpatione excommunicetur et abominetur
a sancto concilio.
DE
NON CONSTITUENDO
EPISCOPO SUCCESSORE
VIII Episcopum
non liceat ante finem vitae
alium in loco suo constituere
successorem. Si quis autem
usurpare temptaverit, talis constitutio irrita erit. Non ergo aliter
fieri oportet nisi cum consilio et iudicatu
episcoporum, qui post exitum praecessoris potestatem habent
dignum eligere.
DE
IRRUPTIONE VACANTIS
ECCLESIAE
VIIII Si quis episcopus vacans
in ecclesiam non habentem episcopum subripiens populos
sine concilio integri ordinis
irruerit, etiam si populus, quem
seduxit, desideret illum, alienum eum ab ecclesia esse oportet.
Integrum autem et perfectum concilium dicimus illud,
in quo metropolitanus episcopus fuerit.
DE
EPISCOPO PER
NECESSITATEM VAGANTEM
X Si quis
ordinatus pro contentione
populi aut pro aliqua ratione,
non pro sua culpa in parrochia,
quae ei fuerit data, non ierit,
hunc oportet honorem sacerdotii tantummodo contingere,
ita ut de rebus
ecclesiae, in qua convenit, sibi
nihil praesumat. Sustineat autem, quid
de eo sanctum concilium iudicare voluerit.
DE
CONTEMPTORE EPISCOPO
XI Si quis episcopus
ab episcopo
ordinatus noluerit agere sacerdotium
neque consenserit in
sibi commissa ecclesia <E97, f. 354ra> ambulare, istum talem
excommunicari oportet. Quod si
coactus consenserit, sanctum concilium, quod placet de eodem,
terminet.
DE
SEDITIOSO
EPISCOPO
XII Si quis episcopus ordinatus
fuerit et non vult ipsam par<V630, f. 174rb>rochiam suscipere, in
qua nominatus est, sed
alibi vult ordinari et vim facit ac
seditiones concitat contra eos,
qui illum ordinaverunt, hunc ab honore oportet removeri. Si
autem in pristino honore presbyterii vult stare, non vetetur, ut
gradum, quem habuit, retineat.
Quod si reluctatus fuerit, etiam de honore presbyterii
deponatur.
DE
DISSENSIONE
IUDICII
XIII Si quis episcopus in
aliquibus causationibus iudicatur et viderit ipsos episcopos,
qui in provincia sunt, inter se iudicio discrepare, ut
alii videantur eum, qui iudicatur,
iustificare, alii condemnare pro definitione huius dissensionis hoc
placuit sancto concilio, ut de provincia
vicina alter metropolitanus convocetur episcopus, ut per eum
confirmetur, quod secundum rectum placuerit canonem.
DE
PRAESUMPTIONE
EPISCOPI IN RES ECCLESIAE
XIIII Si quis episcopus nulla
ecclesiasticae rationis necessitate compulsus in
suo clero aut, ubi forte non
est presbyter, de rebus ecclesiasticis aliquid praesumpserit <V1341,
f. 112va> vendere, res ipsa
ecclesiae propriae, restaurari
cogatur et in iudicio episcoporum deiciatur auditus et tamquam furti
aut latrocinii reus a
suo privetur honore.
DE
REBUS ECCLESIASTICIS
GUBERNANDIS
XV Quae sunt ecclesiae,
conservari communi diligentia et bona
conscientia et fide dei, qui omnia videt
et iudicat, gubernari
oportet cum iudicio et potestate
episcopi, cui etiam omnis populus et congregatio
commissa est animarum. Manifesta autem debent esse, quae ad ecclesiam
pertinent in conscientia eorum, qui circa episcopos sunt
presbyter et diaconus, ut
hi omnes sciant,
quae sunt ecclesiae propria,
ut, si episcopo
contigerit
transitus, eos nihil latere
possit ex his, quae ad ecclesiam pertinent, ut nullo modo possint minui
et perire. Neque res propriae
episcopi debent importunitatem pro rebus ecclesiae pati. Dignum vero
et iustum est apud deum et homines, ut ea, quae
episcopi propria sunt, cui voluerit derelinquat, et quae
ecclesiae sunt, eidem conserventur ecclesiae, ut nec
ecclesia patiatur
damnum neque episcopus
pro rebus ecclesiae in
suis proscribatur, ne
post eius obitum in causas
incidant, qui
ad eum pertinent, nec
ipse in maledictum incidere
videatur.
DE
REBUS ECCLESIAE
DISPENSANDIS
XVI <E97, f. 354rb> Episcopus
habeat potestatem in rebus
ecclesiae, ut dispenset necessitatem habentibus cum omni reverentia et
timore dei. Participare et
eum oportet, quae necessaria
sunt. Si tamen ipse aut, qui cum eo sunt fratres, indiguerint
aliquid, necessitatem nullo
modo patiantur <O93, f. 97ra> secundum sanctum apostolum
dicentem: Victu et tegumento his
contenti sumus. Si autem res
ecclesiasticas episcopus in suas voluntates usurpare voluerit
et loca ecclesiae vel
fructus agrorum non cum
presbyterorum vel diaco<V630,
f. 174va>norum consilio
contaminaverit aut fratribus vel
filiis vel quibuscumque
propinquis suis dederit potestatem,
ut per eos latenter res laedantur ecclesiae, hunc oportet obnoxium
esse concilio. Sin
aliter episcopus vel, qui
cum eo sunt presbyteri aut diaconi,
accusentur, quia, quae
ex reditu vel ex quolibet actu ecclesiae veniunt, in suos sinus
colligunt et pauperibus
fraudant et fame conficiunt, <W411, f. 187r> hos
enim corripi oportet,
secundum quod ordinatum fuerit a sancto concilio.
DE
HIS, QUI DE
MINISTERIO ECCLESIAE ALIQUID VENDIDERINT
XVII Si quis presbyter aut
diaconus inventus fuerit aliquid de ministeriis ecclesiae venundasse,
quia sacrilegium commisit, placuit eum in ordinatione ecclesiastica non
haberi. In iudicio tamen episcopi dimittendus est, sive
indignus in suo recipi
debeat gradu,
qua multoties
hoc ipsum, quod de sacrosancto
altario contaminatum
est, in episcopi potestate
dimissum est.
DE
SYNODO
FACIENDA
XVIII
Propter ecclesiasticas curas et altercationum solutiones bene
placuit per singulas provincias bis in anno concilium fieri, convocante
metropolitano episcopo omnes provinciales
episcopos, ita ut ad
concilium praecedant
omnes presbyteri et diacones
vel hi, qui
se laesos existimant, ut
in concilio causae examinatae
ad iustum iudicium perducantur, <V1341, f. 112vb> et, si qui
manifeste episcopi vel
presbyteri aut diacones
inventi fuerint in offensa, secundum rationem excommunicentur, quamdiu
communi consensu de his
placuerit dare sententiam. Nulli
autem episcopo liceat propria apud semetipsum
concilia facere praeter eos, quibus
metropoles sunt creditae.
DE
EPISCOPO, QUI
NOLUERIT VENIRE
AD SYNODUM
XVIIII Ad concilium convocatus
episcopus non debet contemnere, sed ire et ea, quae ad utilitatem
ecclesiae vel ceterorum pertinent aut docere, si novit, aut doceri,
si nescit, nam si extra
aegritudinem <E97,
f. 354va > contempserit ire, reus
erit fraterni concilii.
DE
LEGITIMA
AETATE ORDINANDI PRESBYTERI
XX Si quis XXX aetatis suae non
impleverit annos, nullo modo
presbyter ordinetur, etiam
si valde sit dignus, quia et
ipse dominus tricesimo
anno baptizatus est et sic coepit docere. Oportet ergo eum, qui
ordinandus est, usque ad hanc aetatem legitimam conservari.
DE
EUNUCHIS,
QUI AB ALIIS FIUNT VEL QUI IPSI SIBI
NATURALIA ABSCIDUNT
XXI Si quis pro
aegritudine naturalia
a medicis habuerit secta, similiter et qui a barbaris aut dominis
stultis fuerint castrati et moribus digni fuerint visi, hos canon
admittit ad clericatus
officium promoveri. Si quis autem sanus non per disciplinam religionis
et abstinentiae, sed per abscisionem plasmati
a deo corporis, existimant
<V630, f. 174vb> posse
a se carnales concupiscentias amputari, castraverit se, non eum admitti
decernimus ad aliquod clericatus
officium. Quod si iam ante
fuerat promotus ad clerum, prohibitus
a suo ministerio deponatur.
DE
NEOFITIS
XXII Qui
baptizatus fuerit, iam aetate legitima, non continuo liceat eum ad
ecclesiasticum ordinem promoveri,
quia oportet illum prius doceri, quod
possit docere et multo tempore post baptismum probari, ut bene probatus
veniat ad clerum secundum praeceptum apostoli <W411, f. 187v>
dicentis: Non neofitum,
ne forte in superbiam elatus
in iudicium incidat et laqueum diaboli.
Si autem succedenti tempore in aliquo gravi peccato a duobus vel tribus
fuerit devictus, depositus
de gradu suo cesset a clero. Si quis contra hanc regulam facere
praesumpserit, quod si
contrarius magni concilii
proiciatur a clero.
DE
POENITENTE
NON ADMITTENDO AD CLERUM
XXIII
Poenitens tantum, si
necessitas aut usus exigerit,
inter ostiarios prius deputetur vel inter lectores, ita ut evangelia
vel apostolum non legat. Si quis autem ante ordinatus
est, inter subdiacones
habeatur, ita ut manus non
imponat aut
sacra contingat. Ex
poenitente enim dicimus de
eo, qui post baptismum pro homicidio aut pro diversis <V1341, f.
113ra> criminibus aut gravissimis peccatis publicam poenitentiam sub
cilicio gerens divino fuerit
reconciliatus altario.
DE
HIS, QUI SINE
DISCUSSIONE AUT PRESBYTERI
AUT DIACONES ORDINATI SUNT
XXIIII <O93, f. 97rb> Si
quis presbyter aut diaconus sine aliqua examinatione ordinati sunt aut
certe, cum discuterentur criminosa peccata sua,
aut <E97,
f. 354vb> post ordinationem ab aliis sunt detecti,
abiciantur ex clero. Similiter vero
et de universo ordine clericorum servetur. Nam hoc sibi, quod
repraehensibile est, sancta
catholica defendit ecclesia.
DE
PRESBYTERIS ET
DIACONIBUS, QUI POST ORDINATIONEM
DENOTANTUR
XXV Si quis presbyter ante
ordinationem peccaverit et post
ordinationem peccatum confessus fuerit, quod
ante erraverit, non offerat, sed
tantum pro religione
nomen presbyteri portet.
Si autem non ipse confessus, sed ab
alio publice fuerit convictus, nec hoc ipsum
habeat potestatem, ut nomen presbyteri portet. Similiter
et de diaconibus
observandum est, ut, si ipse confessus fuerit, ordinem
subdiaconi accipiat.
DE
HIS, QUI VIDUAS
AUT DIMISSAS DUCUNT AUT IN MALIS
CONSILIIS MIXTI SUNT
XXVI Si quis viduam aut ab
alio dimissam duxerit,
non admittatur ad clerum. Quod
si oppressit, deiciatur.
Similiter si homicidii aut facto aut praecepto aut consilio aut
defensione <V630, f.
175ra> post baptismum conscius fuerit et per aliquam
subreptionem ad clericatum venerit, deiciatur et in finem vitae suae
communionem accipiat.
DE
FORNICATORIBUS
CLERICIS
XXVII Si quis presbyter aut
diaconus fuerit fornicatus aut moechatus, proiciatur et agat
poenitentiam.
DE
HIS, QUORUM UXORES
MOECHANTUR
XXVIII Si laici
uxor in adulterio fuerit depraehensa, hic talis ad ministerium
ecclesiasticum nullo modo adducatur. Si autem post ordinationem
alicuius clerici uxor
adulterata fuerit, <W411, f.
188r> dimittat eam. Si
autem cum ipsa voluerit permanere, a
ministerio alienus sit.
DE
VIDUIS CLERICORUM
XXVIIII Si qua
vidua episcopi vel presbyteri aut
diaconi maritum acceperit, nullus clericus, nulla religiosa cum ea
convivium sumat, numquam communicet; morienti
tantum ei sacramentum
subvenient.
DE
FILIA EPISCOPI VEL
PRESBYTERI, QUAE DEVOTA
FUERIT ET PECCAVERIT
XXX De
filia episcopi vel presbyteri sive diaconi, si
devota fuerit et maritum duxerit, si eam pater vel mater in affectum
receperint, a communione habeantur alieni. Pater vero causas in
concilio se noverit praestaturum,
mulier vero non admittatur ad communionem, nisi marito defuncto egerit
poenitentiam. Sin autem vivente eo
secesserit et poenituerit vel
petierit communionem, in ultimo fine
vitae deficiens <V1341, f. 113rb> accipiat communionem.
DE
DEVOTA PECCANTE, VEL
QUAE SE MARITAVERIT
XXXI Devotam peccantem non
recipiendam in ecclesia,
<E97, f. 355ra> nisi
peccare desierit et desinens egerit
aptam poenitentiam decem annis et
recipiat communionem.
Prius autem, quam in ecclesia admittatur ad orationem, ad nullius
convivium christianae
mulieris accedat. Quod si admissa fuerit,
etiam haec, quae
eam receperit, habeatur
absens. Corruptorem etiam
par poena constringat.
Quae autem maritum acceperit, non admittatur
ad poenitentiam, nisi adhuc vivente
ipso marito caste
vixerit, aut postquam ipse de hac vita discesserit.
DE
SUBINTRODUCTIS
ADOPTIVIS MULIERIBUS
XXXII Nullus episcopus neque
presbyter neque diaconus neque omnino aliquis ex clero licentiam habeat
intromittendi ad se quasi adoptivam aliquam
mulierem quasi in loco filiae aut sororis aut matris, nisi forte
sororem matris vel patris et illas solas personas, quae ab omni mala
suspicione alienae sunt. Similiter et religiosis feminis laicorum
alienorum familiaritatem et consortium prohibemus eorum
scilicet, qui nec in
dei timore subiecti sunt nec continentiae
retinent disciplinam.
DE
NON ACCIPIENDIS
CLERICIS VAGIS ET DE
INFIRMANDA ORDINATIONE EIUS, QUI SINE CONSENSU EPISCOPI SUI AB ALIO
EPISCOPO ORDINATUS EST
XXXIII Si quis in contemptu
positus presbyter aut diaconus vel quicumque ex clero recesserit ab
ecclesia sua, <V630, f. 175rb> nullo modo in alia suscipiatur
<O93, f. 97va> ecclesia, sed omnimodo compellatur,
ut ad suam revertatur
ecclesiam. Si autem
permanserit in superbia
et reverti noluerit, excommunicetur et proiciatur. Si quis autem
episcopus ausus fuerit illum in sua
ecclesia ordinare, non consentiente episcopo suo, a quo recessit,
ordinatio eius vacua deputetur.
DE
CLERICIS DESERTORIBUS
XXXIIII Si quis presbyter aut
diaconus vel
aliquis de clero propriam
ecclesiam derelinquens <W411, f. 188v> ad alteram ecclesiam vadit
et ibi multo tempore demoratur, omnino numquam ministret in clero.
Et si admonuerit eum
episcopus suus, ut ad
suam redeat parrochiam et redire noluerit,
ubi est, ibi de suo officio deponatur, ita ut numquam in suum
revertatur gradum propter dissolutionis
peccatum. Si autem episcopus alter illum susceperit, qui de reatu
eius est conscius, oportet
ipsum episcopum sine increpatione in
communi concilio non admitti, ut ecclesiasticum canonem ultra non
solvat.
DE
IMPORTUNIS CLERICIS
XXXV Si quis episcopus,
presbyter aut diaconus
excommunicatus in concilio iniuste se quaeritur
condemnatum, <E97, f. 355rb> ad
maiorem episcoporum
concilium revertatur, ut
eorum inquisitionem et iudicium exspectans, si quas
se iustas causas habere
putat, illis exponat. Si autem
contempserit et importunans se palatio aures principum inquietare
voluerit, hic ad nullam veniam poterit pervenire
neque spem futurae
<V1341, f. 113va> reconciliationis habebit.
DE
PURGANDA OPINIONE
HERESIS
XXXVI Si quis episcopus sive
alicuius episcopi presbyter aut diaconus in alicuius heresis opinionem
offenderit; et ob
hanc causam fuerit excommunicatus, nullus episcopus in
communionem eum recipiat, nisi prius in communi
concilio porrecto fidei suae
libello satisfaciat
omnibus, et ita liberam teneat suam purgationem: Hoc idem et de
fidelibus laicis sit decretum, si
in aliquam heresis opinionem fuerint nominati.
DE
CLERICIS
EXCOMMUNICATIS
XXXVII Si quis episcopus in
concilio excommunicatus fuerit sive presbyter aut
diaconus a suo episcopo et post
excommunicationem praesumpserit sive episcopus ille aut presbyter vel
diaconus facere oblationem vel matutinum aut
vespertinum sacrificium quasi in officio suo agere sicut prius, non
liceat ei nec in alio concilio spem reconciliationis habere, nec ultra
reconciliari, sed etiam eos, qui
ei communicaverint, omnes ab ecclesia respui, maxime eos, qui sciebant
eum esse deiectum. <V630, f. 175va> Si autem permanserit turbans
et concitans ecclesiam, per forasticam
potestatem oportet eum sicut seditionarium ab omni plebe expelli.
DE
PRESBYTERIS, UT IN
SECUNDIS NUPTIIS NON VADANT
XXXVIII Presbyteri
ad secundas nuptias convivam
fieri non oportet, quod
hi, qui ad secundas
nuptias veniunt, poenitentiam postulent. Quomodo potest
presbyter ille esse, qui propter convivium interest tali coniugio?
DE
HIS, QUI AD DIACONIUM
ELIGUNTUR
XXXVIIII Diaconus,
qui eligitur, si contestatus fuerit
pro accipiendo matrimonio et
dixerit non posse in castitate
permanere, hic non ordinetur. Quod si in ordinatione tacuerit et
ordinatus fuerit et postea matrimonium desideraverit,
alienus sit a ministerio
et vacet a clero.
XL
Non liceat diaconum ante presbyterum
sedere, nisi cum iussione presbyteri.
<W411,
f. 189r> XLI Non liceat quemlibet
ministeria tangere, nisi
subdiacono aut acolito in
secretario
<E97, f. 355va> vasa
dominica.
XLII
Non liceat mulieres in secretarium
ingredi.
XLIII
Lector, si viduam alterius uxorem acceperit, in lectorato
permaneat aut, si forte necessitas sit, subdiaconus
fiat, nihil autem supra. Similiter et si bigamus
fuerit.
XLIIII
Si subdiaconus secundam duxerit uxorem, inter lectores vel
ostiarios habeatur, ita ut apostolum non legat.
XLV
Non liceat in pulpito psallere
aut legere, nisi qui
ab episcopo lectores sunt ordinati.
XLVI Si quis obligatus
tributo servili vel aliqua condicione vel patrocinio cuiuslibet domus,
non est ordinandus clericus, nisi probatae vitae fuerit et patroni
consensus accesserit.
XLVII Si quis servum alienum causa
religionis doceat contemnere
dominum suum et recedere a servitio eius, durissime
in omnibus arguatur.
XLVIII Non liceat
in quadragesima natales martyrum
celebrare, sed tantum
<V1341, f. 113vb> sabbato et dominica
pro commemoratione eorum oblationes
offerre, sed nec natalitia
nec nuptias liceat in quadragesima
celebrari.
<O93,
f. 97vb> XLVIIII Non liceat ante duas septimanas paschae,
sed ante tres, ad baptismum suscipere
aliquem. Oportet autem, ut
in ipsis diebus, qui baptizandi
sunt, symbolum discant et in quinta feria novissimae septimanae
episcopo vel presbytero reddant.
<V630,
f. 175vb> L Non liceat
quinta feria fratres
novissimae septimanae ieiunium solvere et omnem exhonorare quadragesimam,
sed sincere abstinentes totam
quadragesimam perexire.
LI
Omni tempore episcopo
liceat chrisma conficere et per suas dioceses destinare,
ita ut ad dirigendum chrisma diaconus aut subdiaconus ante diem paschae
de singulis ecclesiis ad episcopum destinetur.
LII
Presbyter praesente episcopo non signet infantes, nisi forte ab
episcopo fuerit illi praeceptum.
LIII
Non liceat presbytero prius
episcopo introire in baptisterium, sed cum episcopo, nisi forte aut
absens fuerit aut aegrotus.
LIIII Si qua mulier praegnans desideraverit
gratiam baptismi percipere, quando voluerit, habeat potestatem. Nam
nihil in hoc participat mater infanti, qui nascitur, propterea
quod unicuique propria
voluntas in confessione monstretur.
LV
<E97, f. 355vb> Non
oportet
aliquid aliud in sanctuario offerri praeter panem et vinum et aquam,
quae in typo Christi benedicuntur,
quia dum in cruce penderet,
de corpore eius sanguis effluxit et aqua. Haec tria
unum sunt in Christo Iesu, haec hostia et oblatio dei in odorem
suavitatis.
LVI
Forasticis presbyteris
praesente episcopo vel presbyteris
civitatis offerre non liceat
neque ministrare in populo nisi forte illis absentibus.
<W411,
f. 189v> LVII Si quis presbyter
publicam poenitentiam a sacerdote acceptam aut aliqua
necessitate die dominica
pro quadam religione ieiunaverit, sicut Manichaei, anathema sit.
Similiter et quod
ab apostolis traditum
canon tenet, antiquus placuit, ut
per omnes dominicas et
per omnes dies paschae usque ad quinquagesimam
non prostrant se
in oratione
humilitatis, sed recto vultu ad dominum orationis
fungantur officio, quia in his diebus
gaudium resurrectionis domini celebramus.
<V1341,
f. 114ra> LVIII Si quis non pro abstinentia, sed pro
exsecratione escarum
abstinet, placuit sancto
concilio, ut praegustet et
sic, si vult abstinere,
abstineat. Si autem spernit, ita ut olera cocta cum carnibus non
degustet, iste non oboediens nec
suspicionem heresis a se removens deponatur de ordine
clericatus.
LVIIII
Non liceat
sacerdotibus vel clericis aliqua spectacula
in nuptiis vel in conviviis
spectare, sed oportet,
<V630, f. 176ra> antequam ingrediantur ipsa spectacula, surgere
et redire inde.
LX
Non liceat clericos
incantatores esse et ligaturas facere, quod est colligatio animarum. Si
quis haec facit, de ecclesia
proiciatur.
LXI
Non liceat sacerdotes vel clericos, sed nec religiosos laicos
convivia facere de
confertis.
LXII
Si quis oblitus
timorem domini et sanctarum
scripturarum, quae dicit pecuniam suam non dedit ad usuram, post hanc
cognitionem magni concilii feneraverit
et centesimam exegerit,
aut ex quolibet negotia
turpis
lucri quaesierit aut per
diversas species vini vel frugis
vel cuiuslibet rei emendo vel vendendo
aliqua incrementa susceperit,
de gradu suo alienus habeatur a clero.
LXIII
Si quis presbyter aut diaconus vel quilibet
clericus ecclesiae deputatus, si
intra civitatem <E97,
f. 356ra> fuerit aut in quolibet loco, in quo ecclesia est,
et ad cotidianum psallendi
sacrificium matutinis vel
vespertinis horis ad ecclesiam non convenit, deponatur a clero, si
tamen castigatus veniam ab episcopo per satisfactionem noluerit
promereri.
LXIIII
Non liceat quemlibet clericum die dominico ab ecclesia absente
esse, sed missarum solemnibus interesse et
ieiunio.
LXV
Non oportet clericos vel laicos religiosos ante sacram horam diei
tertiam inire convivia, neque aliquando clericos nisi hymno dicto edere
panem et post cibos gratias auctori deo
referre.
LXVI
Non oportet clericis
comam nutrire et sic
ministrare, sed attonso
capite patentibus auribus et secundum Aaron talarem vestem induere, ut
sint in habitu ornato.
LXVII
Non oportet psalmos compositos et
vulgares in ecclesia dicere
neque libros, qui sunt extra canonem
legere nisi solos canonicos novi et veteri
testamenti.
<W411,
f. 190r> LXVIII Non oportet clericos ignaros et
praesumptores super monumenta in campum
ministeria portare aut
distribuere sacramenta, sed aut
<O93, f. 98ra> in ecclesia aut in basilica, ubi martyrum
<V1341, f. 114rb> reliquiae sunt
depositae, ibi pro defunctis
oblationem offerri.
<E97, f. 356rb> LXVIIII
Non liceat
christianis prandia ad defunctorum sepulchra deferre et sacrificare
mortuis.
LXX
Non liceat clericis
vel laicis ab hereticis eulogias
accipere, quia maledictiones sunt
magis quam benedictiones, neque liceat aut cum hereticis aut
schismaticis orare.
LXXI
Si quis paganorum
consuetudinem sequens divinos et sortilegos
in domum suam introduxerit,
quasi ut malum foras mittant aut maleficia inveniant vel lustrationes
<V630, f. 176rb> paganorum faciant, quinque annis poenitentiam
agant.
LXXII
Non liceat
christianis tenere traditiones gentilium et observare vel colere
elementa aut lunae aut
stellarum cursus aut inanem signorum
fallaciam pro domo facienda
vel propter segetes
vel arbores plantandas vel coniugia socianda. Scriptum est enim: Omnia,
quae facitis aut in verbo aut in
opere, omnia in nomine domini nostri Iesu Christi facite gratias
agentes deo.
LXXIII
Non liceat
agere diem Kalendarum et otiis
vacare gentilibus, neque lauro aut
viriditate arborum cingere
domos. Omnis haec observatio
paganissima est.
LXXIIII
Non liceat in
herbarum collectionibus, quae
medicinales sunt, aliquas observationes aut incantationes attendere,
nisi tantum cum symbolo divino aut
oratione dominica, ut tantum deus creator omnium et dominus honoretur.
LXXV
Non liceat mulieres
christianas vanitatem
in suis laneficiis observare, sed deum invocent adiutorem, qui eis
sapientiam texendi donavit.
LXXVI
Si cuius uxor
adulterium fecerit aut vir in alienam uxorem
irruit, VII annis
poenitentiam agat.
LXXVII
Si qua mulier
fornicaverit et infantem, qui
exinde fuerit natus, occiderit, <E97, f.
356va> et quae studuerit abortum facere, et quod conceptum
est, necare aut certe, ut non
concipiat, elaborare
sive ex adulterio sive ex legitimo
coniugio, has tales mulieres in morte
recipere communionem priores
canones decreverunt, nos tamen pro misericordia sive tales mulieres
sive conscias scelerum ipsarum
decem annis agere poenitentiam iudicamus.
LXXVIII
Si quis voluntarie
homicidium fecerit, ad ianuam ecclesiae catholicae semper subiaceat, et
communionem in exitu vitae suae recipiat. Si autem non voluntate, sed
casu aliquo homicidium
fecerit, <W411, f.
190v> prior canon VII annis agere
poenitentiam iussit, secundus
canon V mandavit.
LXXVIIII
Si qua
mulier duos fratres aut si quis vir duas
sorores habuerit, a communione abstineant
usque ad mortem. In morte <V1341, f. 114va> autem
eis communio pro misericordia
detur. Si vero supervixerint
communione accepta et
de infirmitate convaluerint,
agant plenam poenitentiam
tempore constituto.
<V630,
f. 176va> LXXX
Si quis multis nuptiis fuerit
copulatus, poenitentiam agat, conversatio autem et fides poenitentis
compendit tempus.
LXXXI
Si quis
cuiuslibet animalis commixtione
peccaverit, XV annis in humilitate
subiaceat ad ecclesiae ianuam et post hos aliis quinque annis in
orationis communione
receptus poenitentiam agat et sic gratiam sacramenti suscipiat.
Interrogentur autem alii de eo, qualem
vitam in poenitentia
egerit, et sic communionis misericordiam consequatur.
Si quis autem post XX annos habens uxorem huic
peccato irruerit, XXV annis habens
uxorem huic peccato irruerit viginti et quinque annis humilitati
subiaceat et quinque annis orationibus
tantum communicans, postea recipiat sacramentum. Quod si et hanc
mensuram aliquis transgressus fuerit, sacramentum in exitu consequatur,
oportet enim tales inter daemoniosos orare.
LXXXII
Si quis de corpore
exiens novissimum et necessarium communionis viaticum expetit, non
ei denegetur. Quod si in desperatione
positus post perceptam communionem iterum sanus fuerit factus, tantum
oratione particeps
sit. Nam non accipiat sacramentum, donec constitutum poenitentiae
impleat tempus. Qui ergo in exitu mortis sunt <E97,
f. 356vb> et desiderant accipere sacramentum, cum
consideratione et probatione episcopi accipere debent.
LXXXIII
Si quis intrat in
ecclesiam dei et sacras scripturas
audit, et pro luxuria
sua avertit se a communione sacramenti et in observandis mysteriis
declinat constitutam regulam disciplinae, istum talem proiciendum de
ecclesia catholica esse decernimus, donec poenitentiam agat et ostendat
fructum poenitentiae suae, ut possit communione
percepta indulgentiam
promereri.
LXXXIIII
Non liceat communicare excommunicatis, neque in domos eorum
<O93, f. 98rb> introeuntes orare cum eis; neque liceat cum eis in
alia ecclesia segregari.
Si autem aliquis episcopus aut presbyter aut diaconus aut quilibet
ecclesiasticus excommunicato communicaverit, quasi perturbans omnem
disciplinam ecclesiasticam excommunicetur.
O93,
f. 98rb; V630, f. 176vb; W411, f. 190v; V1341, f. 114va; E97, f. 356vb