O93, f. 103ra; V630, f. 183ra; N442, f. 74ra; I83, f.
160ra; VD38, f. 151va; P9629, f. 52vb; SG670, p. 324a
INCIPIUNT EXCERPTA QUAEDAM EX SYNODALIBUS GESTIS SANCTI SILVESTRI PAPAE. CAP.
I.
Temporibus sancti Silvestri papae et
Constantini piissimi Augusti factum est magnum concilium
in Nicea Bithiniae et congregati sunt regulari
eiusdem Silvestri papae vocatione in idipsum CCCXVIII episcopi
catholici, qui exposuerunt fidem integram catholicam
immaculatam et damnaverunt Arrium et Fotinum Sabelliumque <VD38, f.
152ra> atque sequaces eorum.
Eodem quoque tempore et XIII Kalendarum Iuliarum, die quando memoratum magnum concilium in Nicea congregatum est, canonica iam fatus papae vocatione in urbem Romam congregavit et <SG670,
p. 324b> ipse cum consilio
praefati Constantini Augusti CCLXXVII episcopos et damnavit iterum tam
Calistum quam Arrium et Fotinum atque Sabellium, et constituit, ut presbyterum Arrianum resipiscentem non susciperet, nisi episcopus eiusdem loci eum reconcili<I83, f. 160rb>aret et
sacrosancto chrismate per episcopalis manus impositionem sancti spiritus gratia, quae ab
hereticis dari non potest, confirmaret.
In qua etiam consensu subscriptione omnium constitutum est, ut nullus laicus crimen clerico
audeat inferre, et ut presbyter non adversus episcopum, non diaconus adversus presbyterum, non subdiaconus adversus diaconum, non acolitus adversus subdiaconum,
non exorcista adversus acolitum, non lector adversus exorcistam, non ostiarius adversus
lectorem det accusationem aliquam, et non damnabitur presul nisi in LXX duobus. Neque praesul summus a quoquam iudicabitur, quoniam scriptum est: Non est discipulus super
magistrum. <SG670,
p. 325a> Presbyter autem cardinalis <VD38, f. 152rb> nisi in XLIIII
testibus non damnabitur, diaconus cardinarius constructus urbis Romae <P9629, f. 53ra> nisi in XXXVI non condemnabitur, subdiaconus, acolitus, exorcista,
lector, ostiarius nisi, sicut scriptum est, in VII testibus; non condemnabitur. Testes autem et ac<I83,
f. 160va>cusatores sine aliqua sint infamia uxores et filios habentes <N442, f. 74rb> et
omnino Christum praedicantes. Testimonium clerici adversus laicum nemo recipiat, nemo enim clericum quemlibet in publico examinare praesumat nisi in ecclesia. Nemo enim clericus vel diaconus aut presbyter propter
quamlibet causam intret in <V630, f. 183rb> curiam, nec ante
iudicem cinctum causam dicere praesumat, quoniam omnis curia a cruore dicitur et immolatione simulacrorum. Et si quis clericus accusans clericum in
curiam introierit, anathema suscipiat.
Hoc inter cetera in praedicta consultu omnium constituit synodo, ut sacrificium altaris non in
sirico panno aut <SG670, p. 325b> tincto quisquam celebrare praesumeret, sed in puro lineo ab episcopo consecrato, terreno scilicet lino procreato atque contexto, <VD38, f.
152va> sicut corpus domini nostri Iesu Christi in sindone linea
munda sepultum fuit.
Et si quis desideraret in ecclesia militare aut proficere,
ut esset prius ostiarius, deinde lector et postea exorcista
per tempora, quae episcopus constituerit, deinde accolitus annos V, subdiaconus
annos V, cus<I83, f. 160vb>tos martyrum annos V, diaconus annos V, presbyter annos III, probatus ex omni parte in
tantum, ut etiam ab his, qui foris sunt, testimonium habeat bonum,
unius videlicet uxoris virum, quae tamen a sacerdote sit benedicta, et si probatus fuerit dignus et vota cleri et populi occurrerint, canonice episcopus consecretur. Quem postea nec clerus nec populus perturbare debet; quia episcopi, qui throni dei vocantur, non sunt lacerandi, sed magis portandi et venerandi, de quibus
ait beatus Paulus apostolus: <SG670, p. 326a> Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem. Legimus
namque ipso domino docente non esse discipulum super magistrum, hoc est, non sibi
debere quemquam ad iniuriam doctorum iudicare doctrinam, nec aliqua machinatione domini discipulos, <P9629, f. 53rb> id est
apostolorum successores, detrahere <VD38, f. 152vb> et infamare, quia iniuria doctorum ad Christum pertinet, cuius vice
<N442, f. 74va> legatione funguntur. Qualiter enim dominum contristent, qui haec agere praesumunt, dominicus in evangelio sermo testatur. Ait enim ipse salvator, quod expediat scandalizanti unum <I83, f. 161ra> de pusillis
istis in maris profunda demergi et mola asinaria collo eius suspendi. Si talis ergo poena hic domini
discipulos scandalizantibus promittitur, quid in futuro eis provenire
debeat, summopere pensandum est, quoniam non parum periculi illi manere poterit ante deum, qui haec detrectant, suis exhibere ministris? Quod <SG670,
p. 326b> ita demum probari poterit, si deum timeant, qui talia exercere minime formidant, si imposito sibimet improbo silentio a talibus se deinceps
custodiant, quia nihil prodest homini reliqua bona agere nisi mens ab
iniquitate revocetur, et ab obtrectationibus lingua cohibeatur. Unde ait propheta: Cohibe linguam
tuam a malo et labia tua, ne loquantur dolum, deverte a malo et fac bonum. Nemo enim bonum faciens al<VD38,
f. 153ra>teri verbo aut facto nocere vult, et reliqua.
Hic in memorata <O93, f. 103rb> constituit omnium cum consensu synodo, ut nullus presbyter missas celebrare praesumat, nisi in sacratis ab episcopo locis,
qui sui particeps de cetero voluerit esse sacerdotii et pietatis effectu.
Hic sanctissimus papa suggesta synodica revocavit <I83, f. 161rb> apostolica auctoritate multos ab
aliis episcopis excommunicatos <V630, f. 183 va> et a tyrannis
eiectos ad communionem et restituit eos in ecclesiis, quibus fuerant olim
instituti sub satisfactione libelli atque <SG670, p. 327a> purgatos eos recepit dans exemplum futuris eruendi sacerdotibus de persequentium manibus.
Constituit etiam nulla ratione transmarinum hominem penes nos in clericatus gradus suscipi, nisi quinque episcoporum designatus sit
chyrographis .
O93,
f. 103rb; V630, f. 183va; N442, f. 74va; I83, f. 161rb; VD38, f. 153ra; SG670, p. 327a;
P9629, f. 53rb