O93, f. 105ra; V630, f. 186va; N442, f. 79ra; I83, f.
169ra; VD38, f. 160vb; P9629, f. 57ra; SG670, p. 345b
INCIPIT EPISTOLA ORIENTALIUM EPISCOPORUM
IULIO ROMANO PONTIFICI MISSA GRAVITER FERENTES, QUOD PAULUM
CONSTAN<I83, f. 169rb>TINOPOLITANORUM
ET ATHANA<V630, f. 186vb>SIUM ALEXANDRINORUM EPISCOPOS UNA CUM ALIIS EORUM SOCIIS A
SE DAMNATOS EOS INCONSULTOS IN COMMUNIONEM SUSCEPERIT ECCLESIASQUE CUM OMNIBUS AD SE PERTINENTIBUS EIS PROPRIAS APOSTOLICA
REDDIDERIT AUCTORITATE.
<SG670, p.
346a> VI
Domino beatissimo et honorabili patri Iulio apostolicae sedis venerabili <VD38, f. 161ra>
episcopo Eusebius, Teognius, Theodorus et Berintus una cum reliquis fratribus et coepiscopis nostris in Antiochia congregatis.
Licet circa omnes Romanam ecclesiam
sciamus esse munificam et apostolicam habere curam et semper matrem exsistere pietatis, quamquam ab oriente
ad eam praedicatores pietatis advenissent, tamen optaremus vos nobiscum
concordare, et quos <N442, f. 79rb> a communione suspendimus a
vobis esse suspensos, et quos in ordine confirmamus episcopo, a vobis esse firmandos, nec nos <P9629, f. 57rb> secundo loco habendos, cum his ex partibus ad vos usque dogmatizantes apostoli
pervenerant. Nec enim nos vestris resultavimus, quamvis hoc <SG670, p. 346b> agere potuissemus, quando Novatianus a Roma<I83, f.
169va>na pulsus est ecclesia, quoniam, iuxta uti vulgarem consuetudinem loquamur, inimicitias quaerit omnis, qui ab amico recedere vult,
nec crimine carere potest, qui alterius excommunicatum absque eius licentia, a quo
communione privatus est, in communionem susceperit, canonibus scilicet
iubentibus, ut excommunicatus ab aliis ab aliis non suscipiatur viventibus illis, a quibus communione privatus esse <VD38, f. 161rb> dinoscitur. Nec solum in his
nobis contumeliam irrogatis, sed etiam in his, quod concilia nostra
dissolvitis neque ea rata esse sinitis. Sunt namque a nobis et maxime a totius orientis
episcopis damnati: Athanasius Alexandrinus, Paulus
Constantinopolitanus, Marcellus Ancyrae, Asclepius Gazae Lucianusque
Adriopolitis pro certis criminibus, quibus adversariis sunt apud nos inscripti, quae per praesentes huius epistolae latores omnia sub certa
relatione vestrae cognoscere non obmittimus <SG670, p. 347a> sanctitati. Quibus agnitis, si nostris placitis magis quam eorum <I83, f. 169vb>
machinationibus assentire et ordinatos episcopos in damnatorum loco firmare eligitis, pacem vobiscum et communionem habere volumus. Si vero
aliter egeritis et eis amplius quam nobis consentire iudicaveritis,
contraria celebrabimus et vobiscum deinceps nec congregari nec vobis oboedire
nec vobis vestrisque favere volumus, sed per nos, quicquid melius elegerimus agere,
conabimur. Nam nullus <V630, f. 187ra> est in hac <N442, f.
79va> parte terrarum aetatem habens, qui ignoret praedictorum
molimina <VD38, f. 181va> seductorum. Propter eos enim multa sunt mala peracta, multa concilia diversis et asperis temporibus
celebrata, multae seductiones, multae machinationes, multa nobis opprobria illata et
alia multa, quae <SG670,
p. 347b> enumerare perlongum est.
Nam si his consentire
eligitis, tunc liquet, quod nos perdere vultis, et non ut pater filios fovere.
Dicunt enim et affirmant tam cives istorum quam et consacerdotes eorum
hos fovere vos velle homi<I83, f. 170ra>cidas,
sacrorum templorum eversores, virginum stupratores, sacrorum librorum
incensores, sacrorumque vasorum et ceterorum sacrorum ministeriorum fraudatores, <P9629, f. 57va> officiorum neglectores, imperatorum infidos, gentis et patriae
proditores, et inter sacerdotes maximam generantes discordiam, eo quod consubstantialitatis vocem, quae scripta non invenitur, in fidei doctrina posuissent. Quid
plura enarrare necesse est, cum propter eos
<O93, f. 105rb> nobis et cunctis regionis huius habita<SG670, p. 348a>toribus scientibus tanta caedes hominum sit per<VD38,
f. 161vb>petrata, ut amplius quam mille homines sint prostrati?
Talibus autem favere quid aliud est quam sceleribus eorum consentire?
Cum sacra haec scriptura prohibeat dicens: Non solum, qui faciunt, culpabiles exsistunt, sed etiam, qui
consentiunt facientibus. Talibus enim vos obsistere totis viribus
oportet, ne involvamini in peccatis eorum et excommunicationem eorum,
<I83, f. 170rb> ne suscipiatis. Tales a vobis procul abicite, ne propter animositatem talium hominum infirmae animae et ignari populi sacrilega discensione dispereant. Itaque oportet vos improbis probe resistere. Quapropter
si neglexeritis deturbare perversos, liquet, quod eorum protegatis
errorem. Nec vero caret scrupulo societatis occultae, <N442,
f. 79vb> qui manifeste facinoribus desinit obviare. Decet enim <SG670, p. 348b> vos ad arguendam protervam eorum linguam acuere et velut venenosos a vobis repellere, ne eorum veneno vos vestrique in aliquo sauciemini. Igitur sufficiunt
nobis querimoniae contra eos delatae, quoniam derelinquet nos tempus, <VD38, f. 162ra>
secundum quod ait apostolus: Si voluerimus omnium obloquentium oblatas contra eos producere querelas, maxime dum hae nobis sufficiant, quae superius sunt recensitae. Nec nobis necesse est iterum eorum divulgare mala, cum
ipsa per se prodeunt et maxime omnes orientales testes super eorum malis
exsistunt. <I83, f. 170va> In ore enim, iuxta quod scriptum est, duorum vel trium testium stabit omne
verbum, quanto magis multitudine tantorum sacerdotum et populorum, abbatum
vel monachorum in scripto et sine scripto contra horum pravitatem nos cotidie vox acclamantium. Nos vero <V630, f. 187rb> diu exspectavimus eos per multam patien<SG670, p. 349a>tiam, ut crearent uvas, sed illi econtra fecerunt labruscas. Vos ergo non oportet de cetero neglegere et differre tales, ne, quod absit,
memoratis criminibus <P9629, f. 57vb> submittamini
irrationabiliter episcopos ponentes. Ipsi enim, nisi cito corrigantur, iuxta quod
beatus apostolus protestatur, secundum duriciam eorum et cor
impoenitens thesaurizant sibi iram in <VD38, f. 162rb> die irae
et revelationis iusti iudicii dei, qui reddet unicuique secundum opera eius, qui corrigendi sunt, ne per temporalem delectationem et per mendacia atque figmenta sua vobis eis assensum praebentibus aeterna perdant praemia, qui per veram poenitentiam consequi potuerint. Nec haec, quae praedicta sunt, solummodo Athanasio et sequacibus <I83, f. 179vb> eius
irrogamus, sed etiam, quod contra regulam egerit, quam <N442, f. 80ra>
nos decerneramus, quia non decreto communis concilii episcoporum recepit
sacerdotium, <SG670,
p. 349b> sed sibimet irrogando ecclesiam fuisset ingressus
et in sede resedisset, cum dudum decretum fuisset nullum a pauciore numero
restitui debere, quam depositum fuisse constaret. Deinde quoniam eius adventu sit turba generata plurimique seditione sint mortui, et non solum haec per eum et propter eum sunt peracta, sed etiam quidam a iam dicto Athanasio
caesi iudicibus dicuntur esse contraditi. Haec et alia innumerabilia sunt ab eo suisque sequacibus impudenter perpetra<VD38, f. 162va>ta, quos excommunicatos communioni, ut audivimus, contra regulam in contumeliam omnium orientalium communioni sociastis. Praefato itaque debitae salutationis officio propter beati Petri honorem impenso
postulamus, ut deinceps ad vestras hinc venientes aures non tam facile admittatis neque a
nobis excommunicatos ultro velitis excipere, ne canonum transgressores inve<SG670,
p. 350a>niamini, sed magis salva fraterna caritate erratum
hoc in <I83, f. 171ra> posterum minime patiamini.
Et subscriptio: Orantem pro nobis apostolatum vestrum dominus aevo custodiat
longiore, beatissime pater. Amen.
O93, f. 105rb; V630, f. 187rb; N442, f. 80ra; I83, f.
171ra; VD38, f. 162ra; P9629, f. 57vb; SG670, p.
350a