O93,
f. 142va; V630, f. 230va; N442, f. 144rb; P9629, f. 122ra; W422, f.
237v; V1341, f. 143ra
LXX
ITEM EPISTOLA
PAPAE
LEONIS AD EFFESIANAM SYNODUM, IN QUA PROVOCAT
CONGREGATOS EPISCOPOS EUTICETIS BLASPHEMIAS
CONDEMNARE.
Leo
episcopus sanctae synodo, quae apud Efesum convenit.
Religiosa
clementissimi principis
fides sciens ad suam gloriam maxime pertinere, si
intra ecclesiam catholicam nullius
erroris germen exsurgeret, hanc reverentiam divinis detulit institutis,
ut ad sanctae dispositionis effectum auctoritatem apostolicae sedis
adhiberet, <V630, f. 230vb> tamquam
ab ipso beatissimo Petro cuperet
declarari, quid in eius confessione
laudatum sit, quando dicente
domino: Quem me esse dicunt homines filium hominis? Varias
quidem diversorum opiniones
discipuli memorarunt. Sed cum ab eis, quid ipsi crederent, quaereretur,
princeps apostolorum plenitudinem fidei brevi sermone complexus: Tu es
Christus, inquit, filius dei
vivi, hoc est, tu, qui vere
es filius hominis, idem
vere es filius dei vivi. Tu,
inquam, verus in deitate, verus in carne, et sub
geminae proprietate naturae utrumque unus. Quod si Eutiches
intellegenter ac
vivaciter crederet, nequaquam ab huius fidei tramite deviaret, propter
quam ei respondetur
a domino: Beatus es Simon Bar <O93, f. 142vb> Iona, quia
caro et sanguis non revelavit tibi, sed pater meus, qui in caelis est.
Et ego dico tibi, quia tu es
Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi
non praevalebunt adversus eam. Nimis autem a compage
huius aedificationis alienus est, qui
et beati Petri
confessionem non capit et Christi evangelio contradicit ostendens se
nullum umquam studium
cognoscendae veritatis habuisse et
superflue honorabilem visum,
qui nulla maturitate cordis ornabat
caniciem senectutis. Verum quia
etiam talium non est neglegenda
curatio <P9629, f. 122rb> et pie ac religiose christianissimus
imperator habere
voluit episcopale
concilium, ut pleniore
<V1341, f. 143rb> iudicio omnis possit error aboleri,
fratres nostros Iulianum
episcopum, Renatum presbyterum
et filium meum Hilarum
diaconum, cum <N442, f. 144va> hisque Dulcitium notarium probatae
nobis fidei misi, qui vicem
meam sancto conventui
vestrae fraternitatis intersint
et communi <W411, f. 238r> vobiscum sententia, quae sint
domino placitura, constituant, hoc est, ut
primitus pestifero errore damnato etiam
de ipsius, qui imprudenter
erravit, restitutione
tractetur, si tamen doctrinam
veritatis amplectens sensus hereticos, quibus imperitia
eius fuerat irretita plene
aperteque propria voce et subscriptione damnaverit. Quod
etiam in libello, quem
ad nos miserat, est professus spondens per omnia nostram
secuturum se esse sententiam.
Acceptis autem fratris
et coepiscopi nostri Flaviani litteris plenius
ad eum de his, quae ad nos videtur retulisse, rescripsimus,
ut abolito hoc, qui natus
videbatur errore, in laudem et gloriam
dei per totum mundum una
sit fides et una eademque confessio, et in nomine Iesu omne genu
flectatur caelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua
confiteatur, quia dominus noster
Iesus Christus in gloria est
patris.
Dat.
Id. Iun. Astorio et Protogene
vv. cc.
aera qua
supra
LXXII.
O93,
f. 142vb; V630, f. 230vb; N442, f. 144va; P9629, f. 122rb; W411, f.
238r; V1341, f. 143rb