O93,
f. 144v; V630, f. 233rb; N442, f. 148rb; P9629, f. 125va; W411, f.
242v; V1341, f. 146ra
LXXVIIII
ITEM
LEONIS AD
ANATOLIUM
CONSTANTINOPOLITANUM EPISCOPUM.
I
De fide eius scriptis missis probata.
II
De his, qui metu in heresim lapsi sunt, si
conversi fuerint, ut
recipiantur.
III
De nominibus hereticorum ad sacrum
altare non recitandis.
IIII
De commemoratione Iuliani episcopi vel eorum clericorum, qui Flaviano
episcopo in fide adhaeserint.
<N442,
f. 148rb> Leo
episcopus Anatolio episcopo.
I
Gaudemus in domino et in dono
gratiae ipsius gloriamur, quia
sicut dilectionis tuae litteris et fratrum nostrorum, quos
Constantinopolim miseramus, relatione cognovimus sequacem
te evangelicae
eruditionis ostendit, ut per sacerdotis
probabilem fidem merito praesumamus, quod tota ecclesia
eidem credita nec rugam cuiusquam sit erroris habitura
nec maculam <W411, f. 243r>
dicente apostolo: Dispondi
enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Illa est enim virgo
ecclesia sponsa unius
viri Christi, quae nullo se patitur errore vitiari, ut per totum mundum
una nobis sit unius <V630, f. 233va> castae communionis
integritas, in qua societatem tuae dilectionis amplectimur et gestorum,
quae sumpsimus seriem necessariis, sicut oportuit, munitam
subscriptionibus approbamus. Ut ergo vice
dilectionis tuae animus
nostris confirmaretur
alloquiis, filios nostros Casterium
presbyterum, Patricium,
Asclepiadem diaconos, qui ad nos
tua scripta detulerunt cum epistolis nostris post
venerabilem diem <O93, f. 144vb> festi paschalis emisimus
<V1341, f. 146rb> indicantes
nos, sicut supra diximus,
de Constantinopolitanae ecclesiae pace gaudere, cui hanc curam
semper impendimus, ut eam
nulla velimus hereticorum
fraude violari.
II
De fratribus vero, quos
et epistolis tuis et legatorum nostrorum relatione <P9629, f.
125vb> communionis
nostrae cupidos esse cognovimus, eo quod doleant se
contra impotentiam contraque terrores
non tenuisse constantiam
et alieno sceleri praebuisse consensum,
cum ita eos formido turbasset, ut
in damnationem catholici atque innocentis antistitis et in
irreptionem detestabilis
pravitatis trepido famularentur obsequio. Illud quidem, quod
praesentibus et agentibus nostris constitutum est, approbamus, ut
suarum interim ecclesiarum essent communione
contenti, sed cum legatis
nostris, quos misimus, participare
huic
sollicitudini volumus,
disponatur, quatenus hi, qui plenis
satisfactionibus male gesta condemnant
et accusari magis
se eligunt quam tueri,
pacis et communionis nostrae unitate laetentur, ita ut digno prius
anathemate, quae contra
fidem catholicam sunt recepta, damnentur. Aliter enim in ecclesia dei,
quae corpus est Christi, nec rata
sunt sacerdotia nec vera
sacrificia, nisi in nostrae proprietate naturae verus nos
pontifex reconciliat, verus immaculati agni
sanguis mundat. Qui licet in patris
sit dextera constitutus, in eadem tamen carne, quam sumpsit ex virgine,
sacramentum propitiationis
exsequitur dicente apostolo:
Christus Iesus, qui mortuus
est, immo qui et resurrexit, qui est
in dextera dei, qui etiam
interpellat pro nobis. Neque enim potest
in aliquo benignitas nostra
repraehendi, cum satisfacientes
recipimus, quos doluimus
esse deceptos. Nec aspere
igitur communionis nostrae gratia
deneganda est nec temere
largienda, quia, sicut plenum pietatis est oppressis caritatem
dominicam redhiberi, ita iustum <N442, f. 148va> est omnia
perturbantis auctoritatem
<W411, f. 243v> amputari.
III
De nominibus autem Dioscori,
Iuvenalis, Eustatii
ad sacrum altare non recitandis dilectionem tuam hoc decet
custodire, quod nostri ibidem constituti faciendum esse dixerunt
quodque honorem det sancti Flaviani
memoriae non repugnet
et a gratia tua christianae plebis animos <P9629, f. 126ra> non
avertat. Nam inimicum
nimis est atque incongruum <V630, f. 233vb> eos, qui innocentes
catholicos sua persecutione
vexarunt, sanctorum nominibus sine discretione misceri, cum damnatam
impietatem non deserentes ipsi
se sua <V1341, f. 146va> pravitate condemnent, quos convenit aut
percelli pro perfidia aut laborare pro venia.
IIII
Fratrem vero et coepiscopum
nostrum Iulianum vel clericos,
qui sanctae memoriae Flaviano fidelibus officiis adhaeserunt,
dilectioni quoque tuae volumus adhaerere, ut, quos
fidei suae meritis vivere
apud dominum nostrum novimus, in te sibi eum praesentem esse
cognoscant. Illud quoque dilectionem tuam nosse volumus fratrem et
coepiscopum nostrum Eusebium, qui causa fidei
multa discrimina laboresque toleravit, nobiscum
interim demorari et in
nostra nunc communione persistere, cuius
ecclesiam tua sollicitudine
volumus esse defensam, ut nihil eodem absente
depereat et nullus ei in aliquo
praeiudicare praesumat, donec cum
litterarum nostrarum ad vos persecutione
perveniat.
Et
ut maior circa te vel nostra vel totius christianae plebis
affectio provocetur, hoc, quod ad dilectionem
tuam scripsimus, in omnium volumus notitiam
pervenire, ut, qui deo nostro deserviunt de confirmata apud te pace
sedis apostolicae gratulentur. De ceteris vero causis atque personis
dilectio tua litteris, quas per nostros accipiet, plenius instruetur.
Data
aera qua supra.
O93,
f. 144vb; V630, f. 233vb; N442, f. 149va; P9629, f. 126ra; W411, f.
243v; V1341, f. 146va